01 RECENT CHURCH LATIN. LATINITAS CHRISTIANA RECENS. Ecclesiastical Latin

CHURCH LATIN. LE LATIN ÉCCLESIASTIQUE. PROF. DR. DARCY CARVALHO. FEA USP SÃO PAULO. BRAZIL. 2020. STUDIES IN MEDIEVAL AND MODERN LATIN. RECENT CHURCH LATIN. LATINITAS CHRISTIANA RECENS. LATIM ECLESIÁSTICO RECENTE.
DE LINGUA LATINA AB ECCLESIA CATHOLICA ROMANISQUE PONTIFICIBUS USURPATA
Latina Lingua ab Ecclesia Catholica Romanisque Pontificibus  permagni est aestimata,usque quandoquidem ipsorum propria habita est lingua, qui eandem cognoscendam et diffundendam assidue curaverunt, cum Evangelii nuntium in universum orbem transmittere valeret. Enimvero inde a principio omnibus hominum linguis locuta et precata est Ecclesia. Attamen christianae communitates primorum saeculorum linguam Graecam Latinamque affatim usurpaverunt, cum illis locis in quibus morabantur universalia essent communicationis instrumenta, quorum ope Christi Verbi novitas hereditati obviam ivit Romani et Hellenistici cultus. Romano Imperio occidentali exstincto, Romana Ecclesia non modo lingua Latina uti perrexit, verum etiam quodammodo custos eiusdem et fautrix fuit, sive in Theologiae ac Liturgiae, sive in institutionis et scientiae transmittendae provincia. 

1. A língua latina foi sempre tida em grandíssima consideração pela Igreja Católica e pelos Romanos Pontífices, os quais promoveram assiduamente o seu conhecimento e difusão, tendo feito dela a própria língua, capaz de transmitir universalmente a mensagem do Evangelho, como já respeitavelmente afirmado pela Constituição Apostólica Veterum sapientiae do meu Predecessor, o Beato João XXIII. Na realidade, desde o Pentecostes a Igreja falou e rezou em todas as línguas dos homens. Contudo, as Comunidades cristãs dos primeiros séculos usaram amplamente o grego e o latim, línguas de comunicação universal do mundo no qual viviam, graças às quais a novidade da Palavra de Cristo encontrava a herança da cultura helénico-romana. Depois do desaparecimento do Império romano do Ocidente, a Igreja de Roma não só continuou a servir-se da língua latina, mas dela se fez de certa forma patrocinadora e promotora, quer em âmbito teológico e litúrgico, quer no da formação e da transmissão do saber.
2. Também na nossa época, o conhecimento da língua e da cultura latinas resulta necessário como nunca para o estudo das fontes nas quais se baseiam, entre outras, numerosas disciplinas eclesiásticas tais como, por exemplo, a Teologia, a Liturgia, a Patrística e o Direito Canónico, como ensina o Concílio Ecuménico Vaticano II (cf. Decr. Optatam totius, 13).
Além disso, nesta língua são redigidos, na sua forma típica, precisamente para evidenciar a índole universal da Igreja, os livros litúrgicos do Rito romano, os Documentos mais importantes do Magistério e as Actas oficiais mais solenes dos Romanos Pontífices.
3. Na cultura contemporânea observa-se contudo, no contexto de um debilitamento generalizado dos estudos humanistas, o perigo de um conhecimento cada vez mais superficial da língua latina, verificável também no âmbito dos estudos filosóficos e teológicos dos futuros sacerdotes. Por outro lado, precisamente no nosso mundo, no qual grande parte é ocupada pela ciência e pela tecnologia, verifica-se um renovado interesse pela cultura e língua latinas, não só naqueles Continentes que têm as próprias raízes culturais na herança greco-romana. Esta atenção torna-se muito significativa porque não abrange só ambientes académicos e institucionais, mas diz respeito também a jovens e estudiosos provenientes de Nações e tradições bastante diversas.
4. Torna-se portanto urgente apoiar o compromisso por um maior conhecimento e um uso da língua latina mais competente, quer no âmbito eclesial, quer no mais vasto mundo da cultura. Para dar realce e ressonância a este esforço, são oportunas como nunca a adopção de métodos didáticos adequados às novas condições e a promoção de uma rede de relações entre Instituições académicas e entre estudiosos, a fim de valorizar o rico e multiforme património da civilização latina.

Ecclesiastical Latin (sometimes called Church Latin) is the form of Latin that is used in documents of the Roman Catholic Church and in its liturgy. Le latin ecclésiastique (parfois appelé latin d'Église) est la forme du latin qui est utilisée dans les documents de l'Église catholique romaine et dans sa liturgie. Церковная латынь (иногда называемая церковной латынью) - это форма латыни, которая используется в документах римско-католической церкви и в ее литургии.

Constitutio Apostolica Fidei Depositum   
Qua Catholicae Ecclesiae Catechismus Post Concilium Oecumenicum Vaticanum II Instauratus Publici Iuris Fit Ioannes Paulus Episcopus Servus Servorum Dei Ad Perpetuam Rei Memoriam Venerabilibus Fratribus Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Presbyteris, Diaconis ceterisque populi Dei membris 

Fidei depositum custodiendum Dominus Ecclesiae suae dedit, quod quidem munus Ipsa indesinenter explet. Concilii Oecumenici Vaticani II, triginta ante annos a Decessore Nostro Ioanne Pp. XXIII fel. rec. sollemniter inchoati, mens atque optatum eo spectabant, ut Ecclesiae apostolica atque pastoralis missio apta in luce poneretur, et ita veritatis evangelicae fulgor homines alliceret cunctos ad inquirendam accipiendamque Christi caritatem supereminentem. His congressionibus Ioannes Pp. XXIII munus praecipuum concredidit aptius tuendi explicandique catholicae doctrinae pretiosum depositum, ut idem magis perspicuum fieret Christifidelibus et universis bonae voluntatis hominibus. Ideo Concilii non erat statim aetatis illius errata damnare, sed ante omnia aequo animo niti doctrinae fidei ostendere fortitudinem venustatemque. Huius ergo Concilii lumine illustrata  ait ille Ecclesia spiritualibus divitiis, ut confidimus, augebitur, atque, novarum virium robur ex illo hauriens, intrepide futura prospiciet tempora nostrum est ut  alacres, sine timore, operi, quod nostra exigit aetas, nunc insistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis fecit. 

Deo adiuvante, potuerunt Patres Concilii, quattuor per annos laborantes, doctrinarum normarumque pastoralium conficere haud spernendam summam universaeque Ecclesiae subicere. Pastores atque Christifideles ibi inveniunt consilia ad illam efficiendam cogitationum, operositatis, morum moralisque virtutis, laetitiae atque spei restitutionem, quam sane Concilium ardenter exoptavit. 
Suam post conclusionem non destitit Concilium a vita ecclesiali concitanda. Anno MCMLXXXV potuimus declarare: Nobis quidem Qui feliciter eidem interfuimus atque eiusdem progressui navam dedimus operam Vaticanum Secundum semper exstitit, atque peculiari ratione manet his Nostri Pontificatus annis, constans comparationis punctum universae Nostrae pastoralis activitatis, scite quidem contendentes ad certam firmamque ipsius normarum accommodationem, respectu habito cuiusque particularis Ecclesiae totiusque catholicae Ecclesiae. Oportet sane indesinenter hunc repetere fontem. Hoc mentis consilio extraordinarium convocavimus Synodi Episcoporum Coetum, die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXV, vicesima incidente anniversaria memoria a conclusione Concilii. Huius Coetus propositum in eo erat ut gratias fructusque spiritales Concilii Vaticani II celebraret, utque ipsius doctrinam altius pervestigaret, quo melius christifideles universi ei assentirentur eiusque agnitio et accommodatio divulgarentur. 

His in rebus adiunctis, Patres synodales affirmaverunt: Valde communiter desideratur catechismus seu compendium totius doctrinae catholicae, tam de fide quam de moribus, conscribendum, quod quasi punctum referentiae sit pro catechismis seu compendiis quae in diversis regionibus componentur. Praesentatio doctrinae talis esse debet quae sit biblica et liturgica, sanam doctrinam praebens simul et vitae hodiernae christianorum accommodata. Inde a Synodi conclusione, Nostrum reddidimus hoc propositum, recte existimantes quod idem omnino respondet verae necessitati Ecclesiae Universalis et Ecclesiarum particularium. Qua de causa integro corde gratias agimus Domino hoc ipso die quo universae Ecclesiae offerre possumus, inscriptione adhibita Catechismus Catholicae Ecclesiae, hunc comparationis textum pro catechesi renovata vivis fidei fontibus! Post Liturgiam renovatam atque novam Iuris Canonici Ecclesiae Latinae codificationem catholicarumque Ecclesiarum Orientalium canonum, admodum adiuvabit hic catechismus totius vitae ecclesialis renovationem a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo exoptatam atque ad praxim deductam. 

Catholicae Ecclesiae Catechismus est fructus amplissimae cooperationis; ad maturitatem pervenit per enixam sex annorum operam intento apertionis animo atque ferventi ardore peractam. Anno MCMLXXXVI credidimus duodecim Cardinalium Episcoporumque coetui, Cardinali Iosepho Ratzinger praeside, munus adparandi propositum pro catechismo a Patribus Synodalibus postulato. Redactionis consilium, septem constans episcopis dioecesanis doctrinae theologicae atque catecheseos peritis, coetui adlaboranti adfuit. 
Coetus, cuius erat proponere normas atque invigilare ad laborum evolutionem, persecutus est diligenter cuncta itinera novem subsequentium editionum redactionis. Confectionis consilium, pro munere suo, facultatem recepit scribendi textum, immittendi mutationes a Coetu postulatas atque invigilandi notas multorum theologorum, explanatorum christianae doctrinae, institutorum atque praesertim Episcoporum totius mundi, ad textum meliorem conficiendum. In Consilio magno cum emolumento variae sententiae comparatae sunt et ita textus ditior evasit eiusque unitas et congruentia omnino in tuto positae sunt. 
Cogitatum propositum amplam obstrinxit catholicorum episcoporum consultationem, eorum episcopalium Conferentiarum vel Synodorum, theologiae atque catecheseos institutorum. In universum, propositum ab episcopis benigne admodum exceptum est. 

Affirmari potest eiusmodi Catechismum fructum consociatae operae totius Episcopatus Catholicae Ecclesiae, qui magno sane animo Nostram recepit invitationem ut particeps fieret responsalitatis hoc in incepto ad vitam ecclesialem proxime spectanti. Haec responsio altum gaudium Nostrum concitat, quia tot votorum congruentia designat profecto fidei quandam symphoniam. Huius Catechismi effectio ostendit insuper Episcopatus naturam collegialem: Ecclesiae catholicitatem testatur. Catechismus fideliter quidem atque disposite exhibere debet doctrinam Bibliorum Sacrorum vivaeque in Ecclesia Traditionis, authentici Magisterii pariterque spiritualis hereditatis Patrum, Doctorum, sanctorum sanctarumque Ecclesiae, quo melius christiana mysteria cognoscantur atque fides populi Dei reficiatur. Aptam oportet instituat rationem declarationum doctrinae, quam Sanctus Spiritus per saeculorum decursum Ecclesiae suae suggessit. Oportet insuper auxilio sit in collustrandis rerum novis condicionibus lumine fidei quaestionibusque quae nondum proposita sunt praeterita aetate. 

Catechismus ergo exhibebit nova et vetera cum semper eadem sit fides atque semper fons novorum luminum. Ut eiusmodi duplici postulationi responsum det, Catholicae Ecclesiae Catechismus repetit una ex parte antiquam translaticiam dispositionem iam a Catechismo Sancti Pii V exhibitam, materiam partiendo in quattuor partes: Credo; sacra Liturgia, cuius primas partes agunt sacramenta; christiana agendi ratio, cuius expositio initium sumit a decalogo; et demum christiana oratio. Tamen, eodem tempore, materia saepe exhibetur « nova » ratione, ut aetatis nostrae postulationibus respondeatur. Quattuor partes annectuntur aliae aliis: mysterium christianum est fidei obiectum (prima pars); idem celebratur atque communicatur per liturgicas actiones (secunda pars); praesto adest ad illuminandos sustentandosque Dei filios in eorum operibus (tertia pars); nostram conflat orationem, cuius praecipua significatio est Pater Noster, atque constituit obiectum petitionis nostrae, nostrae laudis, nostraeque intercessionis (quarta pars).

Liturgia ipsa est oratio; fidei confessio locum invenit sibi aptum in cultus celebratione. Gratia, sacramentorum fructus, est actuositatis christianae condicio quae substitui non potest, eadem ratione qua participatio liturgiae Ecclesiae poscit fidem. Si fides operibus nudatur: mortua est in semet ipsa nec fructus ad vitam aeternam afferre potest. Catholicae Ecclesiae Catechismum legendo, percipere possumus miram mysterii Dei unitatem ipsiusque consilii salutis, sicut et Christi Iesu locum centralem, Unigeniti Filii Dei, a Patre missi, in Beatissimae Virginis Mariae ventre hominis facti cooperante Sancto Spiritu, ut Salvator noster evaderet. Mortuus atque resuscitatus, semper Ecclesiae suae adest, praesertim in Sacramentis; Ipse est verus fidei fons, navitatis christianae exemplar, precum nostrarum Magister. Ecclesiae Catholicae Catechismus, quem die quinto et vicesimo mensis Iunii p.p. probavimus cuiusque hodie Auctoritate Nostra Apostolica iubemus promulgationem, est Ecclesiae fidei doctrinaeque catholicae expositio, comprobatae vel illustratae a sacra Scriptura, apostolica Traditione atque Ecclesiae Magisterio.

Eum declaramus firmam regulam ad fidem docendam, ideoque validum legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione. Utinam inserviat renovationi ad quam indesinenter Sanctus Spiritus vocat Dei Ecclesiam, Christi Corpus, in itinere versus Regni lumen nulla umbra foedatum!  Catechismum Catholicae Ecclesiae comprobare illumque publici iuris facere pertinet ad ministerium quod Petri Successor praestare vult Sanctae Catholicae Ecclesiae, omnibus particularibus Ecclesiis pacem et communionem habentibus cum Romana Apostolica Sede: ministerium scilicet sustentandae atque confirmandae fidei omnium discipulorum Domini Iesu, pariterque solidandi unitatis vincula eadem in apostolica fide. Rogamus ergo Ecclesiae Pastores atque Christifideles ut hunc recipiant Catechismum communionis animo eodemque assidue utantur in explendo munere nuntiandi fidem atque provocandi ad vitam evangelicam. Catechismus hic iis traditur ut comparationis textus habeatur tutus atque authenticus in docenda doctrina catholica, et potissimum omnino in locorum catechismis componendis. Praebetur insuper omnibus Christifidelibus cupientibus aptius cognoscere investigabiles salutis divitias. 

Afferre vult subsidium oecumenicis laboribus sancto concitatis desiderio unitatis omnium christianorum comparandae, fidei catholicae denotando diligenter summam miramque cohaerentiam. Catechismus Catholicae Ecclesiae demum praebetur omni homini poscenti rationem de ea, quae est in nobis, spe atque concitato desiderio cognoscendi quod Catholica Ecclesia credit. Hic Catechismus non vult substituere catechismos variis in locis compositos, ab auctoritatibus ecclesiasticis, Episcopis dioecesanis et Episcoporum coetibus legitime comprobatos, praesertim si probati fuerunt a Sede Apostolica. Destinatur ad fovendam atque adiuvandam singulorum locorum compositionem novorum catechismorum, qui rationem habeant diversarum condicionum culturarumque, servent tamen diligenter fidei unitatem necnon erga doctrinam catholicam fidelitatem.

Sub fine huius documenti, quod Catholicae Ecclesiae Catechismum profert, Nos Sanctissimam Virginem Mariam, Verbi Incarnati et Ecclesiae Matrem, precamur, ut sua valida intercessione opus sustineat catecheticum totius Ecclesiae per omnes gradus, hoc tempore quo Ecclesia vocatur ad novum evangelizationis conatum. Utinam verae fidei lux liberet homines ab ignorantia peccatique servitute, ut eos conducat ad unicam libertatem hoc nomine dignam, ad libertatem scilicet vitae in Christo Iesu sub Spiritus Sancti ductu hic in terra agendae, et in Regno caelorum ad plenitudinem felicis contemplationis Dei facie ad faciem! Datum die XI mensis Octobris, anno MCMXCII, triginta exactis annis ab inito Concilio Oecumenico Vaticano II, Pontificatus Nostri quarto decimo. Ioannis Pp. XXIII allocutio in sollemni ritu ineundi Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, die XI mensis Octobris, anno MCMLXII.

Pauli Pp. VI allocutio in sollemni ritu conclusionis Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, die VIII mensis Decembris, anno MCMLXV. Allocutio habita die xxv mensis Ianuarii, anno MCMLXXXV: L'Osservatore Romano, die XXVII mensis Ianuarii, anno MCMLXXXV. Synodus Episcoporum (in coetum generalem extraordinarium congregata, 1985), Relatio finalis, die VII mensis Decembris, anno MCMLXXXV. Allocutio habita ad Patres congregatos exeunte Synodo Episcoporum (in coetum generalem extraordinarium congregata) die VII mensis Decembris, anno MCMLXXXV. 

BENEDICTUS PP. XVI. DECLARATIO .

Fratres carissimi. Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum.

Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi commissum bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commisso renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse. Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim. Ex Aedibus Vaticanis, die 10 mensis februarii MMXIII 

************

BENEDICTUS PP. XVI. LITTERAE APOSTOLICAE.MOTU PROPRIO DATA. DE LATINA LINGUA

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Novembris, in memoria Sancti Leonis Magni Papae, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.BENEDICTUS PP.  XVI:

1. Latina Lingua permagni ab Ecclesia Catholica Romanisque Pontificibus usque est aestimata, quandoquidem ipsorum propria habita est lingua, qui eandem cognoscendam et diffundendam assidue curaverunt, cum Evangelii nuntium in universum orbem transmittere valeret, quemadmodum in Constitutione Apostolica Veterum sapientia Decessor Noster beatus Ioannes XXIII iure meritoque edixit. Enimvero inde a Pentecoste omnibus hominum linguis locuta et precata est Ecclesia. Attamen christianae communitates primorum saeculorum linguam Graecam Latinamque affatim usurpaverunt, cum illis locis in quibus morabantur universalia essent communicationis instrumenta, quorum ope Christi Verbi novitas hereditati obviam ivit Romani et Hellenistici cultus. Romano Imperio occidentali exstincto, Romana Ecclesia non modo lingua Latina uti perrexit, verum etiam quodammodo custos eiusdem et fautrix fuit, sive in Theologiae ac Liturgiae, sive in institutionis et scientiae transmittendae provincia. 2. Nostris quoque temporibus Latinae linguae et cultus cognitio perquam est necessaria ad fontes vestigandos ex quibus complures disciplinae ceteroqui hauriunt, exempli gratia Theologia, Liturgia, Patrologia et Ius Canonicum, quemadmodum Concilium Oecumenicum Vaticanum II docet (cfr Decretum de Institutione sacerdotali, Optatam totius, 13). In hac praeterea lingua, ut universalis Ecclesiae natura pateat, typica forma sunt scripti liturgici libri Romani Ritus, praestantiora Magisterii pontificii Documenta necnon sollemniora Romanorum Pontificum officialia Acta.

3. In hodierno tamen cultu, humanarum litterarum extenuatis studiis, periculum adest levioris linguae Latinae cognitionis, quae in curriculis philosophicis theologicisque futurorum presbyterorum quoque animadvertitur. Sed contra, in nostro ipso orbe, in quo scientia ac technologia praecipuum obtinent locum, renovatum culturae et linguae Latinae studium invenitur, non illis in Continentibus dumtaxat quae proprias culturales radices in patrimonio Graeco et Romano habent. Id diligentius est animadvertendum eo quod non modo academiarum provincia et institutionum implicatur, sed ad iuvenes inquisitoresque etiam attinet, qui ex diversissimis Nationibus et traditionibus proveniunt. 4. Quapropter necessitas instare videtur ut linguae Latinae altius cognoscendae eiusque congruenter utendae fulciatur cura, sive in ecclesiali sive in patentiore cultus campo. Ut hic nisus extollatur et evulgetur, consentaneum prorsus est docendi rationes adhibere aptas ad novas condiciones et provehere item necessitudines inter Academicas institutiones et inquisitores, ut copiosum ac multiforme Latini cultus patrimonium efferatur. Ad haec proposita assequenda, Decessorum Nostrorum semitas calcantes, hasce per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas hodie Pontificiam Academiam Latinitatis condimus, quae Pontificio Consilio de Cultura erit obnoxia. Eam regit Praeses, quem Secretarius iuvat et ii a Nobis nominantur, dum Consilium Academicum illis auxilium fert. Opus Fundatum Latinitas, quod Pauli PP. VI chirographo Romani Sermonis die XXX mensis Iunii anno MCMLXXVI est constitutum, exstinguitur. Decernimus ut hae Litterae Apostolicae Motu Proprio datae, quibus ad experimentum in quinquennium adnexum Statutum comprobamus, per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano evulgentur.

Pontificia Academia Latinitatis conditur, cuius sedes in Statu Civitatis Vaticanae locatur, quae linguam Latinam et cultum promoveat extollatque. Haec sunt Academiae proposita: a) ut linguae litterarumque Latinarum, quae ad classicos, Christianos, mediaevales, humanisticos et recentissimos pertinent auctores, cognitionem iuvet studiumque provehat, praesertim apud catholica instituta, in quibus vel Seminarii tirones vel presbyteri instituuntur atque erudiuntur. b) Ut provehat diversis in provinciis Latinae linguae usum, sive scribendo sive loquendo.  

****
Magni momenti est praesertim Catholicis Christianis non solum legere et intelligere linguam Latinam sed etiam audire et loqui (vide constitutionem apostolicam "Veterum Sapientia"). In Interrete possibile est audire nonnullos sermones, preces, vel textus de re Catholica alta voce recitatos. In hac serie certiores volo vos facere, o lectores pauci sed dilectissimi, de sitibus illis. Libenter incipio a situ "Voce Alta" reverendi domini Coemgeni Zilverberg, qui est optimus sacerdos dioeceseos Siouxormensis. In situ suo, Pater Coemgenus alta voce recitat textus Novi Catechismi et meditationes de documentis Concilii Vaticani Secundi. Auditores suos invitat tamen ut petant nova lectiones de quolibet Catholico argumento. Quid cunctaris? I ad situm Patris Coemgeni et audi vocem ejus!
****
Ċ
Darcy Carvalho,
30 de mai. de 2020 15:54
Ċ
Darcy Carvalho,
30 de mai. de 2020 15:06
Ċ
Darcy Carvalho,
30 de mai. de 2020 15:42
Ċ
Darcy Carvalho,
30 de mai. de 2020 15:27
Ċ
Darcy Carvalho,
15 de mai. de 2020 11:47
Ċ
Darcy Carvalho,
22 de jun. de 2020 03:56
Ċ
Darcy Carvalho,
17 de jun. de 2020 07:47
Ċ
Darcy Carvalho,
22 de jan. de 2020 16:44
Ċ
Darcy Carvalho,
17 de jun. de 2020 11:30
Ċ
Darcy Carvalho,
29 de mai. de 2020 13:28
Ċ
Darcy Carvalho,
29 de mai. de 2020 13:26
Ċ
Darcy Carvalho,
15 de mai. de 2020 10:50
Ċ
Darcy Carvalho,
15 de mai. de 2020 10:37
Ċ
Darcy Carvalho,
22 de jun. de 2020 03:59
Ċ
Darcy Carvalho,
22 de jan. de 2020 16:49
Comments