03.2 Scotland Medieval Latim Medieval da Escócia

SCOTLAND MEDIEVAL LATIN, LATIM MEDIEVAL DA ESCÓCIA. PROF. DR. DARCY CARVALHO
Contents: 01 02 03 04

01 National Library of Scotland – Blaeu Atlas of Scotland, 1654

http://www.nls.uk/digitallibrary/map/early/blaeu/

THEATRVM ORBIS TERRARVM SIVE ATLAS NOVVS 

Pars quinta apud I. Blaeu. Amstelaedami 1654

I. BLAEV LECTORI SALVTEM

Quam tibi, Lector, cum annis abhinc aliquot Angliam producerem, obligaveram fidem, scilicet post editionem Theatri Vrbium Belgicarum, me Scotiam daturum, ea me nunc libero, Ecce illam una cum Hibernia, quintam Atlantis nostri partem. Hanc prudentiae ac benevolentiae tuae dedico, ut his veluti secundis subvecta ventis naviget, imo et volitet per ora virum tui simillimorum, apud quos tum cognoscendi tum ignoscendi locus. Opus enim est plane novum quod tuis nunc primum oculis usurpatur; coa luit ex variorum industria et labore; non enim unius est onus Atlantis, qui totum Terrarum fert Orbem, vel in parte sustinere. quid singuli fecerint edisseram: Timotheus Pontius patria Scotus omnem late Scotiae regionem peragravit, curiosius singula oculis lustravit, et in tabulas aliquot rudes illas adhuc quidem, ut sunt omnes labores initio imperfecti, redegit. Ioannes Scotus Scoto-Tarvatius cum has, tum alias, quaecumque inter manus variorum vagabantur, mira solertia collegit, et veluti sacras ex naufragio ad me misit, laceras me hercle et multum deformes. Has ego concinnavi, saepe quae una et confusa erat in plures distinxi.  Accessit hic Gordoniorum Roberti et Iacobi ultima manus, qui praeter correctiones in Timothei tabulas etiam suas aliquot, nec non descriptiones quasdam a se, quasdam etiam ab aliis factas adjunxere. Orcas quidam, quem Typothetarum meorum erroribus castigandis praefeceram, Orcadas et Hethlandicas jussus adornavit, aliae ex Buchanano et Cambdeno desumptae; Cambdeni Scoto-Tarvatius multum multis in locis correxit. Habes hic Lector benevole, authorum qui huc symbolum contribuerunt seriem, unde tibi, quas nunc offero, confeci dapes; lautiores magno labore et sumptu hactenus non potui, tu si quid faciat ad stomachum tuum fruere, si quid melius habes adfer, adfer quaeso, gratus accipiam, et cum grata nominis tui commemoratione, si ita videtur, publici juris faciam. Perge nunc, et Scotiam invise, ac epulis oculorum vescere: Sed heus, est quod te antequam accumbis monitum volo. Iam Italiae urbes et monumenta magnam partem parata sunt; haec tibi dum Scotiam percurris, praeparabo bellaria. Orbem maritimum etiam expectabis, si exspectare non graveris, donec is tuo commodo, meo labore apparetur: non enim haec illotis manibus, ut quidam jam fecit, attingenda, satius foret quiescere, quam ita properanter multum scribendo nihil scribere, et fumum vendere. Intelliges, spero, postea, Lector, nihil adhuc actum esse, ubi conatus nostros ea in parte cognoveris: interrumpam enim nonnihil quem constitueram servare ordinem, aemulatione aliorum coactus, unde fiet ut Ptolemaeus, et reliquus veteris Geographiae apparatus, nec non Graecia, et alia quaedam, paulo tardius quam putaveram, lucem aspicient; sat cito, si sat bene: quod assecutus videbor, si tibi labores hi nostri non displiceant. [2v] Nec enim hoc meretur, qui festinat placuisse; scis quam festino: ecce tibi, dum haec in manibus, redux ex India R. P. Martinus Martinius, Imperii Sinensis tabulas una cum ejusdem descriptionibus secum adferens. Instat, ut edam; ego vero ceteris omnibus posthabitis hoc opus urgeo, ut et voluntati ejus, et voluptati tuae, Lector humanissime, nullo interposito alio opere, quam ocyssime satisfaciam. Vale et fruere laboribus nostris.

http://maps.nls.uk/atlas/blaeu/BlaeuAtlas-LatinText.pdf

Ċ
Darcy Carvalho,
11 de out de 2014 11:11
Ċ
Darcy Carvalho,
11 de out de 2014 12:39
Comments