Short Latin Texts for Immediate Reading


SHORT LATIN TEXTS FOR IMMEDIATE READING. PROF. DR. DARCY CARVALHO, FEAUSP. SÃO PAULO. BRAZIL. ANNO MMXVIII

DENUO DE LINGUA COMMUNI EUROPAE ESSE CURANDUM

Quae lingua fiet Europae principalis postquam, ut demoscopiis exspectatur, 23 Iunii plebis scitu Britanni decreverint se Unionem Europaeam relicturos? Nunc habet Europa 24 linguas officiales, quarum tres – Anglica, Gallica et Theodisca – sint linguae "procedurales" (in quas scilicet omnia Commissionis Europaeae etc. documenta debeant verti). Re vera tamen lingua communicationis inter grapheocratas Bruxellenses Anglica est. Quid ergo post exitum Britanniae? Num sine Anglis porro Anglice loquemur? Ita puto, nam est illa vero Latina temporis nostri. Ceterum, porro Unioni remanebunt Hibernia (=Irlandia) et Melita (=Malta), ubi lingua Anglica altera officialis est (in Hibernia insuper lingua patria plus quam 90% incolarum). Remanebit quoque in UE, etiam post exitum Britanniae, Rupes Calpe (=Gibraltar), si tantum Londinum voci huius rupis incolarum paruerit. At fortasse bonum esse nunc tempus Bruxellenses de viva Latinitate denuo certiores facere?


Lingua Latina instituere ut idioma totius Europae, id est, recuperare idioma Latinum ut sermo internationalis, uso cotidiano, in relationibus internationalibus, quamquam sit propositum audacissimum non est tamen impossibilis realizandi. Nam, verbi gratia, si cogitamos de instituendo linguam Latinam in tota Communitate Europaea, ut sermo internationalis auxiliaris, de immediato invenimus quod lingua Latina necessaria ad hoc obietivum certe non est ea difficillima Horatiana, Liviana, Virgiliana, Erasmiana, Ciceroniana, Pliniana, Orbergiana, sed ea simplicissima quam postulavit Hieronimus, et Augustinus, ea ipsa quam legimus in Vulgata Latina, vel ea cultior quam invenimus in paginis Blasii Amatae, nominatis Latinitas Christiana, vel in Nuntiis Latinis Finnis, vel in plurimis scriptoribus officialibus, philosophis, poetis, historiatoribus et in operis didacticis saeculorum praeteritorum medii aevi, et postea, maximi in iis Latine loquentibus qui vixerunt ab saeculo XIII usque ad saeculum XVIII cuius operis diuturne emergunt on-line nostra aetate. Ut bene uti operis antiquis, cum proposito reimplantationis linguae Latinae ut idioma moderno, primum problema solvendum est id de pronuntiatione e de orthographia.  Precipue, liceat unicuique Latine scribenti et loquenti sua authentica voce uti ac libere exempla eligere.

In editando Des Cartes Spinoza et Scaligerus ad usum Latinistis modernis recenter scripsi:
Obiectivum laboris mei est praebere studiosis linguae Latinae modernae textum orthographice mundus correctusque principalium operum philosophicarum Renati Des Cartes et Benedicti Spinozae, Philosophorum eminentium Saeculi XVII. Cum simplicissima Latinitate, his autores de gravibus rebus philosophicis tractaverunt. Hae longa Philosophiae texta continent circa 160,000 vocabula Latina, quae in orthographia moderna publicantur. Per orthographiam modernam intelligitur illa quae hodierne usa est in litteris encyclicis pontificalibus et in documentis e Concillio Vaticano II oriundis. Texta philosophica amborum auctorum hic sunt presentata munda, id est, signis diacriticis, notis in pedibus paginarum, explicationibus philologicis, bibliographia, commentariis criticis et vocabulario carent. Texta impressa in Francia, cum orhographia Ramista, illa quae Editore Firmino Didoti adoptata est, immediate convertuntur in moderna Latina orthographia solum mutando littera i in litteram i, ceteris paribus. Verbi gratia: huius non hujus, eius non ejus, iustitia non justitia, etc.. Formae vocabulares medii aevalis quoque mutatae sunt, verbi gratia, saepe non sepe, praeter non preter, hae non he, amor philosophiae non amor philosophie etc..Quod Latinum saeculi XVII est Latinum modernum facile intelligendi, facile probamus proximis citationibus infra quibus de Justi Scaligeri statura intellectuali attestant:
In proemium informativo dixi: In hoc labore reproducimus ad usum Latinistis modernis opus sub titulo: Iosephi Scaligeri Epistolae omnes primum collectae ac editae ab Daniele Hensio. Praefixa ea quae est de gente Scaligera, in qua de autoris vita tratactur. Sub finem Danielis Heinsius includidit duas epistolas suas de morte Scaligeri. Prodierunt in Lugduni Batavorum, ex Officina Bonaventurae et Abrahami Elzevir. Academiae Typographi, anno M DC XXVII (402 Paginae). Opus hoc nunc on-line est et in publico dominio, apud Camena. Uni-Mannheim. Deutschland. Editore Reinhard Gruhl. 12/2009. Anno 2012, editio completa et definitiva epistolarum tum scriptae ab Scaligero cum ad eum misae, Latine et vernacule exaratae., publicata in Geneva, apud Librairie-Droz, edita. Vide Addenda: Notitia de Nova Editio.

Nihil est quod discere quisquam vellet, quod Scaligerus docere non posset: nihil legerat (quid autem ille non legerat?) quod non statim meminisset: nihil tam obscurum aut abditum in ullo vetere scriptore Graeco, Latino, vel Hebraeo, de quo interrogatus non statim responderet. Historias omnium populorum, omnium aetatum, successiones imperiorum, res Ecclesiae veteris, in numerato habebat. Animalium, plantarum, metallorum, omniumque rerum naturalium proprietates, differentias, et appellationes, qua veteres, qua recentes, tenebat accurate. Locorum situs, provinciarum fines, et varias pro temporibus illarum divisiones, ad unguem callebat. Nullam disciplinarum scientiarumve graviorum reliquerat intactam. Linguas tam multas tam exacte sciebat, ut vel si hoc unum per totum vitae spatium egisset, digna res miraculo potuerit videri. Vide ibidem plura. Ut et in epistola, quam Martialis Epigrammatis a Iosepho Scaeligero versis idem praefixit.nIdem notis in aeneae Poliorcetica legant, si lubet, quae super hoc notis suis ad Sphaeram Barbaricam Manihilii scripsit decus illud aeternum aevi sui Iosephus Scaliger: vir, aut heros potius, et quidem heroe magno satus, in tantum laudandus, in quantum virtus et meliores literae possunt intelligi. Quarum ille magnitudinem, amplitudinem, majestatem denique, pene solus quum animo viderit, ingenio fuerit complexus, divina et sine exemplo felici industria, per totum vitae curriculum, bene de iis mereri nunquam cessavit. Quantam in nupero ejus obitu Respublica literaria fecerit jacturam, quantum et quam * vulnus acceperit, omnes intelligunt eruditi, in quorum pectoribus probitas, candor,  et gratus animus, nimis ah nimis rarae hoc saeculo virtutes, habitant: certe, quorum mentes a rationis usu, atque adeo sensu communi, non exaruerunt.

Revertamus nunc ad discutionem de lingua Latina ad usum practicum in Unione Europaea. Abbrevio et in texto continuo praebeo, sine commentario omittendoque nomina auctorum, paginam Lingua Latina Europae Usurpanda invenitam apud 


Cito: Propositum audax nimis Europae Unioni est. Illa ad capiendum consilium instituendae sermonis internationalis non capax est. Linguam Latinam electionem primam esse censeo. Sed structura sua ardua difficultatem proponet. Spe forsitan resurectionis Latinae sine flexione? Re vera Europae his temporibus obstant multae difficultates quaestionesque, quae nunc maioris momenti videntur quam communis sermonis electio. Europa adhuc instruenda est. Lisbonae pactum negatum ab Hibernis exemplo est quam difficulter populi nationum Europaearum in Europa una se agnoscant, consilia communia de quaestionibus et contentionibus gentium concipere nequit, non ei exercitus sine quo omnes scimus nullam auctoritatem apud alios esse, nondum imperium omnino unum. Prius haec solvenda erunt. Deinde animadverti etiam ad alia poterit. 
Nam sic ut nunc res sunt, Europae nulla cura esse potest de sermone communi, cum nondum unam se habere possit. Quando autem fortis conscientia exorietur unitatis Europaeae, tum quaestio ultro exsurget: nam minime commodum esset regere imperium multis sermonibus adhibitis. Non commorabor in Latini sermonis laudibus cum mihi id videatur hoc loco supervacaneum et obvium; dicam modo opportunus mihi videri fore usus Latini in omnibus actis publicis Europaeis, exempli gratia in tribunalibus vel in orationibus politicis, atque in scholis et in scriptis, nationis cuiusque servata lingua patria, qua loquentur homines domi vel in mercatibus et ubicumque non negotium publicum inerit. Manebunt illae dialecti gentium, et sermo Latinus discetur ut negotia communia efficiantur. Quoddam exemplaris genus mihi videtur adesse in Arabis populis, qui sacra eis lingua Corani utuntur ut in publicis negotiis intelligant, quam discunt in scholis et masdjidis, dum domi loquontur linguis dialectalis quae inter se etiam multum differunt. 

A scripto meo quaestio oritur hic saltem, quapropter interveniendi opportunitatem sentio. Propositum audax nimis Europae Unioni est. Illa ad capiendum consilium instituendae sermonis internationalis non capax est. Linguam communem eligere, an linguam Latinam pro communi habere? In priori casu consentio: valet enim quod Alexander noster nuper scripsit, cuique assentio: primum exercitum struere, cetera ultro sequentur; sin in altero casu sumus, dissentio magnopere: in aliquo communiter eligendo non difficultatem speciendum, sed opportunitatem: et certe Latinam linguam eligere opportunum est: an difficile sit necne, non curo: Europam unire difficile procul dubio est, tamen opportunum, ideoque nemo dubit quin summa ope niti ad hoc faciendum deceat: si et Latinum sermonem eligere opportunum est, quod supra in Europa unienda valuit, etiam in Latinitate eligenda valeat: ergo, quamvis difficile, faciendum: alioquin haec electio pro inopportuna habenda est: quod neminem nostrum spero dicturum et certe nemo dicet. 
Linguam Latinam electionem primam esse censeo. Sed structura sua ardua difficultatem proponet. Spe forsitan resurectionis Latinae sine flexione? Vis Latinae linguae in synthesi stat: idest, quod pleraeque linguae pluribus verbis dicunt, Latina paucioribus: hoc maxima ex parte flexioni debetur, et verbali et nominali: ergo, tolle flexionem, vim ipsam Latinae linguae sustulisti: aliis verbis ut dicam, dum aliarum linguarum brevitas in brevitate verborum residet (ub Anglicae linguae), brevitas Latinae in brevitate sententiarum: idest, anglica lingua plurima verba usurpat sed brevia, Latina non semper brevia, sed semper pauca: flexionem tolle: Latinae linguae charactera anglicae attuleris, sed non brevitatem verborum; hoc linguam inefficacem atque prolixam efficiet, tamquam mutatio genetica non bene adparata.
 
Ad summam, sermo Latinus sine flexione non solum ratione historica caret, sed etiam vi et utilitate, et est damno et Latinae linguae et Latine loquentibus. Quod ad difficultates flexionis, nihil est quod homo discere non possit: nemo nostrum est, ut puto, unguis unus Leonardi Vinciensis, atqui Latine didicimus, non male, quantum ex epistulis vestris legere possum: num ceteri europaei nobis stultiores sunt? recuso hoc credere de populis his, qui sunt inter antiquissimos cultissimosque in orbe terrarum. Mea sententia, potius est alium sermonem eligi quam Latinum adhibere sine flexione. Nam multa argumenta quae afferri possunt pro Latino sermone evelluntur si eum mutes ita ut eius naturam ipsam tali modo polluas, sicut quod diu fuerit lingua communis in omni Europa (saltem doctioribus).
 Praeterea credo structuram Latini sermonis talem esse ut ingenium loquentis magis stimulet quam alii sermones hac ipsa re, quia casus habet. Praeterea si eos eriperes ei, certe discinderes una et eius uenustam definitionem uerborum et mirificam subtilitatem sententiarum.Profecto Unioni Europae magna cura est mensuras maximas cucumerum difinire, etiam priusquam exercitum struat. Re vera quod ad lingua Latina attinet Unio Europea visione caret. Lingua Latina fundamentum Europae est et populos unit. Civis singulus sua sponte et non Unio interpretationem Latinam hymni Europei creavit : Est Europa nunc unita et unita maneat; una in diversitate pacem mundi augeat.
Oportet aedificare Unionem a lingua et a cultura et non solum a rerum oeconomicarum. 

Etiam in exercito lingua communis magnam vim habet - ergo lingua longe exercitum antecedit . Hic indulgentiam pro Latino sine flexione non expecto. Profecto non lingua Latina nec interpretatio illius est ma conatum utopianum nuovae linguae creandae et tale manet.  Opinione dissentimus non voluntate! Revera ut dicis quaevis natio prius a lingua, deinde a moribus, denique a ceteris rebus definitur, inter quae exercitu. Sed hic non de natione loquimur, vero de complexu nationum, quae necessario iam linguas moresque suosmet habent, ergo fieri non potest ut lingua, tamquam in unius nationis origine, linguaeque similia cetera antecedant: ita est, nec negari potest, alioquin iam una lingua, nescio qua, loqueremur, sed ita non est: hoc rationem sibi vult. 
Et ratio in hoc est: aliud una natio per se definita, aliud nationum complexus: huius fictio aliis legibus oboedire solet. Ceterum assentior, si dicis nos quamvis aliquo accidente dissentire varumtamen de columinibus consentire. Sed id cernendum manet, quomodo facere possimus, singuli ut inquisti, pro virili, facere ut in re et non in mente lingua communis sponte Latina fiat. Quod ad me attinet hoc puto nullo alio pacto fieri posse, atque documenta non retialia sed chartacea, quae tangi a manuque ad manum tradi possint, hac nostra lingua scripta edendo: hoc est domum editoriam condere, quae in omnium nationum europaearum universitatibus similibusque locis diffundatur, quae scilicet de rebus europaeis agatur, diversis cum opinionibus politicis si volumus, sed uno cum animo legendi Europam adfirmandique. 

Quae libros commentariosque diurnos Latine edat a nobis scriptos, certe magis a nostris doctioribus sodalibus et senioribus sed etiam a nobis iuvenibus, qui quiddam vivum, antiquom pariterque novum, moveri significent. Per interrete hoc etiam absque multa pecunia fieri potest: nam habemus quisque computatrum suom, unde scribere scriptaque uni nostrum delecto mittere possit, qui et situm interretialem condere et chartacea exemplaria, obolo uniuscuiusque nostrum iuvante, qui unicuique nostrum aliquot exemplaria mittet, quae recepta quisque in universitate locove operae suo diffundat. Hoc experimentum est, nescio num fieri possit, sed unicum quod mi in mentem concretum et verax veniat. Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam. Omnibus sodalibus de usu Latinitatis colloquentibus salutem dicit plurimam. Primum quidem summo cum gaudio animadverto nostra aetate complures amicos Latinitatis inveniri. In hanc quoque aream colloquialem recentissimis mensibus haud pauci nomen dederunt novi sodales et suas sententias de hodierno usu Latinitatis expresserunt; qui universi se gratos in aream nostram acceptos esse sentiant. Ipsum autem problema hodiernae Latinitatis haudquaquam simplex est. Nostrae enim aetatis Europa ab Europa mediaevali aliquantum differt. Mediaevalibus saeculis plurimae linguae nationales nondum talem statum in singulis civitatibus assecutae erant, qualem nunc habent. 

Septimo decimo saeculo sive aetate Ludovici XIV Latinitas iam partem pristinae condicionis suae mediaevalis linguae Francogallicae tradidit. Inde a sequenti saeculo plurima documenta publica Francogallice exarabantur, sed Latinitas prope in omnibus scientiae campis diu lingua principalis a doctis adhibita esse pergebat, pariterque in ecclesia catholica. Hodie eadem tantummodo una est e numerosis linguis Europaeis; quin etiam – pro dolor! – a plerisque lingua mortua iudicatur. Nonnulli amicissimi Latinitatis interdum quarunt, nonne Latinitas, ut quae hereditatem culturae occidentalis tueatur, lingua communis Unionis Europaeae fieri possit. Liceat mihi hic repetere verba, quae in hac area iam quibusdam ante annis Latine scripsi – verba, quae collega et amicus meus Teivas Oksala in quadam oratione sollemni Finnice dixerat: Latinitas per se optime cederet pro lingua officiali neutrali Unionis Europaeae, sed talis condicio eius vix optabilis esset. Nam si ab omnibus membris Unionis usurparetur, resistere non posset multitudini postulantium, ut simplicior et ad usum cotidianum aptior – id est magis vulgaris – redderetur; nec tum quicquam obstaret, quin eadem a sermone eleganti Ciceronis et Vergilii et Erasmi longissime digrederetur. Praestat igitur eo imprimis tendere, ut lingua Latina in variis festis sollemnibus velut pro symbolo Europae feliciter redintegratae a diversis nationibus adhiberi possit. Quibuscumque autem Latinitas vere cordi est, iis nimirum liceat ad quaslibet res communicandas ea etiam vivo modo uti.  Equidem hanc sententiam censeo etiam hodie plurimum valere. 

Omnes videmus, quid evenerit linguae Anglicae, quae nostra aetate pro lingua franca prope mundana usurpatur: in diversis partibus orbis terrarum tot varii generis mutationibus et soloecismis affecta est, ut credibile sit multos eorum, qui ea pro sermone patrio utuntur – praesertim Britannos – dolere aut aegre ferre, quod lingua nationalis sibi carissima tali ratione laceretur. Accedit huc, quod ad quamvis linguam efficaciter discendam etiam summo studio et ardore opus est. Sine dubio vere Rhumak iudicat per se nihil esse, «quod homo discere non possit»; sed deficiente ardore omnia conamina male succedunt. Nos igitur vivae Latinitatis fautores eo tendere debemus, ut quam plurimos Latinitati conciliemus – ut quam plurimis persuadeamus operae pretium esse hanc linguam cognoscere, quae ubique fere quam plurima conspicua vestigia reliquit, ac, si fert voluntas, etiam vivam colere. In talibus conatibus Itali plus fortunae quam alii videntur habuisse; multi enim estis Itali, qui in hanc aream nuntios mittere soletis, cum e.g. e nobis Finnis ego prope unus id fecerim (ac recentissimis mensibus rarius quam antea, quia multis aliis muneribus, maximam partem ad Latinitatem pertinentibus, distineor). nDe hoc argumento quam fusissime disseri possit, sed praestat id in aliud tempus differre, ne nuntius meus longitudine modum excedens legentes fatiget. Equidem vehementer gaudeo, quod litteris tuis consideratissimis Latinitatis incorruptae auctoritatem dignitatemque validissime amplificas.

Et tecum et cum Teiva Oksala in eadem sum sententia. Ex Finnia lux. Quid ergo? Suo quisque loco omni opera et ope enitatur, ut quam elegantissime et dicat Latine et scribat.  Quod dixisti de ardore Latinitatis discendae verum est, et quod addidisti de numero Latinitati discendae alliciendo etiam verum est, sed ea quaestio restat solvenda: quomodo? amor Latinitatis expolitae, quem in corde portas, quem in corde portatis, pulcherrimus est, sed quid, si intra retis huius fere perspicuae nodos manebit?  Alia quaestio: ipse sermonem Latinum a quibusdam pro mortuo haberi quereris. Idem quereris Latinum sermonem homine, qui eam usurpat, mutari. Sed ut sermo mutetur necessest usurpetur: et ut sermo usurpetur necessest vivat. Nam nec quicquam vita non plenum usurpari potest, nec quicquam usu non tactum potest mutari. Ergo doctissimi amici mei pace vestra dixerim, quae scripsistis adfirmantes, mi videmini, quam tunc aegre ferretis mortuam iudicari, eandem nunc aegre ferre pro viva haberi: nam fieri non potest ut vivens non patiatur quae vivens patiatur necessest eo ipso facto, quod vivat. Idest, usu mutari. Volumus vivam? Mutari ne displiceto. Mutari displicet? Mortuam esse placeto. Tertium non datur.  Nihil est deinde mirum prout natura sit loquentis linguam mutari: loquens enim, comites, et hoc numquam oblivisci debemus, linguam usurpat, non vice versa. Ergo loquens linguam mutat in natura. 

Ex converso fieri potest ut doctrina hominem mutet, et si doctrina linguam puram et pristinam servat, si doctrina hominem mutat, homo doctrina mutatus linguam puram et pristinam servabit. Ergo si prius loquens linguam mutabat, doctrinae iumento lingua hominem mutare potest, idest homo mente Latina ratiocinari, et ergo lingua vere Latina loqui potest: et si lingua Latina est anima animae europaeae, hominem Latina mente ratiocinari dicere idem est ac dicere hominem mente europaea ratiocinari: et circum conclusimus: si linguam Latinam inquinari nolumus, necesse est velimus homines Latina mente ratiocinentur: hoc nonnisi interventu nostro, idest Latinitatem colentium, fieri potest. 
Qua de causa quaestionem meam itero: quomodo? et ad quaestionem pristinam reverto: qui hoc fieri poterit, tantummodo intra nodos huius retis? Ubi hanc quaestionem soluerimus, omnes quaestiones ab Erico positas soluerimus: et Latinam linguam non amari, et Latinam linguam inquinari: quo magis hoc fiet eo magis Latina lingua amabitur et eo minus inquinabitur. Ceterum, scripta restant, exemploque sunt Latine scribentibus: ipse dixisti, Erice, Latinum sermonem multa per saecula vivum ubique mansisse pluribusque gentibus usurpatum esse: quod non vetuit, quantum lego, quin tu, hodie, optima Latinitate scriberes. Edepol! si verum esset linguam, quamdiu sermone usurpetur, tantopere in omni suo loco inquinari, igitur, ut qualem velitis maneret, tempore Ciceronis Latinitas mori debuerat!! 

At sic non evenit: usque vixit et multum post Ciceronem, et etiam multum inquinata in sermone est, sed, ut in principio dixi, scripta restant et sunt exemplo Latine scribentibus: ergo lingua quamvis usurpata et mutata non in omni suo loco mutatur: in scriptis, in documentis, in litteris, in eis locis ad summam, in quibus multum praestat et interest ut quam minime inquinetur, minime inquinata est. Quidni eveniet et ita in futuris temporibus, ubi pro sermone communi habebitur, si in praeteritis, quibus pro sermone reapse communi habita est, ita hucusque evenit?  Ignosce mihi, quod nunc demum tibi rescribo; hactenus prae aliis muneribus, quorum in superiore nuntio meo mentionem feci, spatium non habui id faciendi. In recentissimis nuntiis tuis id, quod in communi nostra quaestione Latina potissimum est, acu tetigisti quaerens, quomodo Latinitati novos cultores conciliare possimus. Tantummodo intra nodos huius retis id fieri certe non poterit; attamen hoc rete una via est, qua numerum Latinitatis discendae studiosorum augere conamur, nec mea quidem sententia successu omnino carentes. In initio superioris nuntii sex novos sodales enumeravi, qui hoc reti reperto in aream nostram colloquialem nomina dederunt, quin etiam ipsi paucis dictis Latinis nos salutarunt. Nimirum nolo huic rei, quae cum gutta aquae in Oceano comparabilis est, nimium pondus tribuere. Multo pluris aestimanda sunt alia saeculo proxime praeterito gesta, ante omnia Motus Vivae Latinitatis anno 1956 Avenione exortus, quo auctore Latinitas, prius prope solummodo pro lingua scientiae et ecclesiae generaliter usurpata, velut e somno hiberno suscitata resurrexit et inter cultores suos quadamtenus condicionem cotidiani sermonis recuperavit. Inde ab eo anno varii generis seminaria vivae Latinitatis et feriae Latinae quotannis institui solent. Ipse praesertim memoria retineo 

Nonum Conventum internationalem Academiae Latinitati Fovendae hic in Finnia anno 1997 institutum, cui interfuerunt circiter ducenti triginta participes et qui effecit, ut per unam septimanam Granivicus sive Jyväskylä, caput Mediae Finniae, urbs Latinissima totius orbis terrarum exsisteret. Sequentes similes conventus in Hispania annis 2002 et 2006 celebrati sunt, et proximus conventus mense Septembri anni 2009 Ratisbonae, in urbe Germaniae (Regensburg) celebrabitur. In omnibus seminariis et conventibus inter alia consultari solet, quaenam efficacissimae sint rationes institutionis Latinae ita renovandae, ut hodiernae aetati efficacius inserviat. Neque continere me possum, quin ea memorem, quae anno 1989, tredecim fere annis ante conditum hoc forum colloquiorum Latinorum, in Finnia facta sunt et quae quodam modo ad id condendum duxerunt. Quidam radicalis redactor Radiophoniae Finnicae Generalis cum uno e praestantissimis Latinistis nostris, Gregorio Pitkäranta, collocutus proposuit, ut Latinitas per undas radiophonicas in aliquot programmatis in usum publicum rursus induceretur. Ita orta est cogitatio nuntios Latinos quinque minutarum aliquando radiophonice emittendi. Primo quidem ii, qui in Radiophonia Finnica Generali summam imperii tenebant, in rem tam inauditam adverso, ned dicam fastidioso animo erant ac peculiarem in programmate locum nuntiis Latinis negaverunt. 

At dictus redactor, qua erat tenacitate, programmati cuidam septimanali, cui ipse praeerat, nuntios Latinos inseruit. Hoc initium fuit talium nuntiorum septimanatim emittendorum. Haud multo post effectum est, ut iidem nuntii per undas breves etiam peregre diffunderentur atque in Finnia in albo televisionis textualis scriberentur. Quo facto mox redactoribus eorum et Radiophoniae Finnicae Generali a peregrinis et publice et per epistulas privatas magnae pro iis gratiae agi coeptae sunt. Itaque nuntii Latini paullatim meliorem statum consecuti inde a Kalendis Iuniis anni 1990 sub proprio titulo septimanatim emittuntur, vicesimum iam aetatis annum assecuti. Temporis decursu editi sunt quinque libelli, quibus nuntii annis 1989 – 1999 emissi cum summariis Finnicis et Anglicis atque cum vocabulariis Latino-Finnico-Anglicis continentur. 
Novi libelli divulgari desiti sunt; namque hodie textus nuntiorum etiam in interreti cuivis eos in proprium usum desumere cupienti praesto sunt. Longum est omnia nova peculiaria studia Latinitatis enumerare, quae nuntiis Latinis quinarum minutarum septimanalibus suscitata sunt; satis sit commemorare hoc forum colloquiorum Latinorum unum ex iis esse.   Ex iis, quae supra exposui, satis apparet ad vivam Latinitatem efficaciter colendam non modo Latinistis artem diurnariam callentibus, sed etiam aliis Latinitatis propagandae studiosis opus esse. Ne tamen talem committamus errorem, qualem Alexander Magnus commisit confisus se toto orbe terrarum potiri posse. Similem, ac medio aevo habuit, dominationem Latinitas certe recuperare non poterit; sed nonne satis est, si studiosi eius vel aliquatenus, cum clavis generalis sit culturae occidentalis, eam vivam colere pergent? 

Nec Marcus Favonius Ursinus et ego (sicut fortasse aliqui) tam austeri sumus, ut Latinitatem mutari omnino vetemus aut perhorrescamus, si qui ea vulgariter utuntur; sed ne tibi quidem assentior videlicet iudicanti Latinitatem, nisi libere et dissolute mutari sinatur, omnino esse morituram. Dicta tua «Volumus vivam? Mutari ne displiceto. Mutari displicet? Mortuam esse placeto. Tertium non datur», necnon ea, quae haec praecedunt, in auribus meis similiter sonant, ac si contenderes in mundo duos tantummodo colores esse: album et nigrum. Quam plurimae in orbe terrarum sunt linguae diversi generis et diversae magnitudinis; e.g. lingua Finnica, qua circiter quinque miliones hominum utuntur, in comitatu linguarum mundanarum est velut formica inter gigantes; neque tamen credo nos Finnos vulgo aegre ferre, quod res ita se habet, dummodo sermo noster patrius linguis mundanis – praecipue Anglica – ne proculcetur. Sub aspectu mundano etiam Latinitas, quamvis nequaquam mortua, hodie est lingua minoritatis; sed hoc non impedit, quin, si satis impense colatur, pro sua portione passim internationale communicandi instrumentum permaneat.  Nec tam austeri sumus, ut Latinitatem mutari omnino vetemus aut perhorrescamus, si qui ea vulgariter utuntur; sed ne tibi quidem assentior videlicet iudicanti Latinitatem, nisi libere et dissolute mutari sinatur, omnino esse morituram. 

Dicta tua «Volumus vivam? Mutari ne displiceto. Mutari displicet? Mortuam esse placeto. Tertium non datur», necnon ea, quae haec praecedunt, in auribus meis similiter sonant, ac si contenderes in mundo duos tantummodo colores esse: album et nigrum.
 De his, lectissime sodalis, ultima parte nuntii mei superioris iam dixi: Latinitatem a nimia mutatione scripta salvare valent: ut autem viva maneat necessest ut non solum ciceroniana sit (quis deus deinde statuit ut illa una bona Latinitas esset?), sed etiam mentes loquentium sequatur quia loquens linguam non lingua loquentem facit, quamvis, ut dixi et repeto nunc, quot scripta tot exempla habemus bonae Latinitatis, et illa die, qua quisque exemplum suum ex scriptis sumere poterit, non uno quasi marmoreo sermone Latino sed versatili et (non forte hoc verbo utor) vivaci poterit eloqui, tunc ego puto Latinitatem omnino vitae redditam iri. 

Quod sciam, Motus Vivae Latinitatis in hac re numquam dei omnipotentis vice functus est: numquam postulavit, ut lingua scripta – nedum loquentium – solum Ciceroniana remaneret; nonne enim iam antiquis temporibus permulti scriptores Latini floruerunt genere dicendi Ciceroni dissimillimi? Itidem a posterioribus temporibus tot habemus diversa exempla bonae Latinitatis, ut ea minime cum una statua marmorea aut immutabili comparari possit. Liceat igitur unicuique Latine scribenti et loquenti sua authentica voce uti ac libere exempla eligere, quorum Latinitatem in suo imitetur sermone; ita etiam res, de quibus colloquimur aut disputamus, velut e diversis partibus illustrantur, atque ipsum colloquium versatilius exsistit. Ego quoque persuasum habeo hac sola ratione Latinitatem a nobis usurpatam vivam redditum iri. Finis

Nuntii Latini, conspectus rerum hebdomadalis, qui auspiciis Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) inde ab anno 1989 editur, est programma nuntiorum Latine divulgatorum in orbe terrarum omnium veterrimum. Emissiones ab Reijo Pitkäranta et Tuomo Pekkanen alternis vicibus redactae et radiophonice et per interrete in yle.fi/nuntii audiri possunt. Nuntii Latini is a weekly bulletin of Yle (Finnish Broadcasting Company) in Latin. Launched in 1989, it is the longest-running Latin-language news broadcast in the world. The programme is edited by Reijo Pitkäranta and Tuomo Pekkanen.

 https://areena.yle.fi/1-1931339


Ċ
Darcy Carvalho,
3 de mai de 2018 17:26
Ċ
Darcy Carvalho,
3 de mai de 2018 17:28
Ċ
Darcy Carvalho,
3 de mai de 2018 15:36
Ċ
Darcy Carvalho,
15 de fev de 2015 08:58
Ċ
Darcy Carvalho,
3 de mai de 2018 15:33
Comments