Documentos em latim jurídico

DOCUMENTOS EM LATIM JURÍDICO. PROF. DR. DARCY CARVALHO. SÃO PAULO. BRASIL

Contents: 01 02 03 04 05

01_DUODECIM TABULARUM LEGES

TABULA I : Si in ius vocat, ito. Ni it, antestamino. Igitur em capito. Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. Si morbus aevitasve vitium escit, iumentum dato. Si nolet, arceram ne sternito. Assiduo vindex assiduus esto.   Proletario iam civi quis volet vindex esto.  nex . . . forti sanati . . . Rem ubi pacunt, orato. Ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem caussam coiciunto.  Com peroranto ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, solis occasus suprema tempestas esto.  vades . . . subvades . . .

TABULA II: Actor dicito:  ex sponsione te mihi . . . dare oportere aio. Quando tu negas, te praetor iudicem sive arbitrum postulo uti des.    . . . morbus sonticus . . . aut status dies cum hoste . . . quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo dies diffissus esto. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.

TABULA III: Aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto. In ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus XV pondo, ne maiore aut si volet minore vincito. Si volet suo vivito, ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras faris endo dies dato. Si volet, plus dato. Tertiis nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto adversus hostem aeterna auctoritas esto. (Aulus Gellius, 20 I 46: Erat autem ius interea paciscendi ac nisi pacti forent habebantur in vinculis dies LX. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant,aut trans Tiberim peregre venum ibant.)

TABULA IV:  Si pater filium ter venum duit, filius a patre liber esto.

TABULA V: Uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto. Si intestato moritur, cui suus heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto. Si adgnatus nec escit, gentiles familiam habento. (Gaius I .155: Quibus testamento...tutor datus non sit, iis lege XII [Tabularum] agnati sunt tutores.) Si furiosus escit, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. . . . ast ei custos nec escit . .  Ex ea familia . . . in eam familiam.

TABULA VI: Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto. Si qui in iure manum conserunt tignum iunctum aedibus vineave sei concapit ne solvito . . .. duplione . . . quandoque sarpta, donec dempta erunt. (Gaius, I, 111: Lege XII tabularum cautum est, ut si qua nollet usu in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo cuiusque anni [usum] interrumperet.)

TABULA VII: . . . ambitus . . . sestertius pes . . . Si iurgant . . . tres arbitri . . . Viam muniunto: ni sam delapidassint, qua volet iumento agito. Si aqua pluvia nocet . . .

TABULA VIII: Qui malum carmen incantassit . . . Si membrum rup<s>it, ni cum eo pacit, talio esto. Manu fustive si os fregit libero, CCC <assium>, si servo, CL <assium> poenam subito si iniuriam faxsit, viginti quinque poenae <asses> sunto. . . . rup<s>it . . . sarcito. Qui fruges excantassit . . . neve alienam segetem pellexeris . . . <capite>. . . si nox furtum faxsit, si occisit, iure caesus esto. Luci . . . si se telo defendit, . . . endoque plorato. Lance et licio <ito>. Si adorat furto, quod nec manifestum erit . . ., <duplione damnum decidito>. Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto. Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fatiatur, inprobus intestabilisque esto. Si telum manu fugit magis quam iecit, <arietem subicito>.

TABULA IX : <privilegia ne inroganto.> <de capite civis nisi per maximum comitiatum . . . ne ferunto.>

TABULA X: Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito. . . . hoc plus ne facito: rogum ascea ne polito. Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento. Homine mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. Qui coronam parit ipse pecuniave eius honoris virtutisve ergoduitur ei . . . Neve aurum addito. At cui auro dentes iuncti escunt. Ast in cum illo sepeliet uretve, se fraude esto.

TABULA XI: <conubia plebi cum patribus> (Cicero. De Republica, II 36-37: Qui [Xviri] cum X tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum Xviros alios subrogaverunt...qui duabus tabulis iniquarum legum additis...conubia haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt.) . . . dies intercalandi . . . . . . dies fasti . . .

TABULA XII: Si servo furtum faxit noxiamve no<x>it. Si vindiciam falsam tulit, si velit is . . . tor arbitros tris dato, eorum arbitrio . . . fructus duplione damnum decidito.  Source: Ius Romanum The Latin Library The Classics Page

TABULA I : SI IN IVS VOCAT, ITO. NI IT, ANTESTAMINO. IGITVR EM CAPITO SI CALVITVR PEDEMVE STRVIT, MANVM ENDO IACITO SI MORBVS AEVITASVE VITIVM ESCIT, IVMENTVM DATO. SI NOLET, ARCERAM NE STERNITO ASSIDVO VINDEX ASSIDVVS ESTO. PROLETARIO IAM CIVI QVIS VOLET VINDEX ESTO ... VADES ... SVBVADES ... NEX ... FORTI SANATI ... - NEXO SOLUTOQUE, FORTI SANATIQUE  IDEM JUS ESTO REM VBI PACVNT, ORATO. NI PACVNT, IN COMITIO AVT IN FORO ANTE MERIDIEM CAVSSAM COICIVNTO. COM PERORANTO AMBO PRAESENTES  POST MERIDIEM PRAESENTI LITEM ADDICITO SI AMBO PRAESENTES, SOLIS OCCASVS SVPREMA TEMPESTAS ESTO. http://roma-latina.com/tables/table.html

 

http://roma-latina.com/tables/table.html

 


02_IMPERATORIS IVSTINIANI INSTITVTIONVM

http://faculty.cua.edu/Pennington/Law508/Roman%20Law/RomanLawTexts.htm

PROOEMIUM: IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI.

IMPERATOR CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS, ALAMANNICUS,GOTHICUS, FRANCICUS, GERMANICUS, ANTICUS, ALANICUS, VANDALICUS, AFRICANUS, PIUS, FELIX, INCLITUS, VICTOR AC TRIUMPHATOR, SEMPER AUGUSTUS, CUPIDAE LEGUM IUVENTUTI.

Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armatam, ut utrumque tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari; et princeps Romanus victor existat non solum in hostilibus proeliis, sed etiam per legitimos tramites calumniantium iniquitates expellens, et fiat tam iuris religiosissimus, quam victis hostibus triumphator.

I. Quorum utramque viam cum summis vigiliis et summa providentia adnuente Deo  perfecimus.  Et bellicos quidem sudores nostros barbaricae gentes sub iuga nostra deductae cognoscunt et tam Africa quam aliae innumerosae provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis a caelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additae imperio protestantur.  omnes vero populi legibus iam a nobis vel promulgatis vel compositis reguntur. 2.  Et cum sacratissimas constitutiones antea confusas in luculentam ereximus consonantiam, tunc nostram extendimus curam et ad immensa prudentiae veteris volumina et opus desperatum, quasi per medium profundum euntes, caelesti favore iam adimplevimus.

3. Cumque hoc Deo propitio peractum est, Triboniano, viro magnifico, magistro et ex quaestore sacri palatii nostri, nec non Theophilo et Dorotheo, viris illustribus, antecessoribus, quorum omnium sollertiam et legum scientiam et circa nostras iussiones fidem iam ex multis rerum argumentis accepimus, convocatis, specialiter mandavimus ut nostra auctoritate nostrisque suasionibus componant Institutiones:  ut liceat vobis prima legum cunabula non ab antiquis fabulis discere, sed ab imperiali splendore appetere, et tam aures quam animae vestrae nihil inutile nihilque perperam positum, sed quod in ipsis rerum optinet argumentis, accipiant, et quod in priore tempore vix post quadriennium prioribus contingebat, ut tunc constitutiones imperatorias legerent, hoc vos a primordio ingrediamini, digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut et initium vobis et finis legum eruditionis a voce principali procedat. 4. Igitur post libros quinquaginta digestoram seu pandectarum, in quos omne ius antiquum collatum est (quos per eundem virum excelsum Tribonianum nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus), in hos quattuor libros easdem institutiones partiri iussimus, ut sint totius legitimae scientiae prima elementa. 5.  Quibus breviter eitum est et quod antea optinebat et quod postea desuetudine inumbratum ab imperiali remedio illuminatum est.  6. Quas ex omnibus antiquorum institutionibus et praecipue ex commentariis Gaii nostri tam institutionum quam rerum cottidianarum aliisque multis commentariis compositas cum tres praedicti viri prudentes nobis optulerunt, et legimus et cognovimus et plenissimum nostrarum constitutionum robur eis accommodavimus. 7. Summa itaque ope et alacri studio has leges nostras accipite et vosmet ipsos sic eruditos ostendite, ut spes vos pulcherrima foveat, toto legitimo opere perfecto, posse etiam nostram rem publicam in partibus eius vobis credendis gubernare.

Data undecimo kalendas Decembres Constantinopoli domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto tertium consule.

DOMINI NOSTRI IUSTINIANI PERPETUO AUGUSTI INSTITUTIONUM SIVE ELEMENTORUM  COMPOSITORUM PER TRIBONIANUM VIRUM EXCELSUM IURISQUE DOCTISSIMUM MAGISTRUM ET EX QUAESTORE SACRI PALATII ET THEOPHILUM VIRUM MAGNIFICUM IURIS PERITUM ET ANTECESSOREM HUIUS ALMAE URBIS ET DOROTHEUM VIRUM MAGNIFICUM QUAESTORIUM IURIS PERITUM ET ANTECESSOREM BERYTENSIUM INCLYTAE CIVITATIS.

 

Ċ
Darcy Carvalho,
4 de abr de 2014 10:14
Comments