Considerations on how to study and learn Latin the easy way

CONSIDERAÇÕES SOBRE COMO ESTUDAR LATIM DE MODO RÁPIDO E FÁCIL. PROF. DR. DARCY CARVALHO. SÃO PAULO. BRAZIL. 2019
Contents: 01 02 03 04 

01_How to study Latin as a real language

Latin was used without interruption for at least two thousand years. It was abandoned for political reasons with the growth of national states, each promoting its own  vernacular idiom. As a full developed language Latin can be studied in the very school books that were used until the last century in secondary schools. But our objective is not to translate the Romans classics but to learn how to write Latin. Almost all the classical authors can be read in texts put in analytical order, in editions prepared ad usum Delphini.

02_ Latin is dead, long live Latin
 Latin was never dead. After the fall of the Western Roman Empire it continued as a spoken language used by the destructors of the Roman state, it became the modern Romance languages of today. In the Eastern part of the empire, in Byzantium, it continued as an official language until the destruction of Constantinople in 1493. The fall of the Oriental Roman Empire coincides with the begining of the  Renaissance in Western Europe. Latin became again  the universal language of the growing national states. 

03_ De methodo discendi et docendi Linguam Latinam

The grammatical method is the easiest way for studying Latin. Latin can be studied and learned by literate adults in a few months.

04_Der Begriff des Lateinischen als Brückensprache. The Concept of  Latin as a Bridge Language

The grammars of every European language were set up having necessarily the Latin and Greek grammars as models. Every modern language of Europe contains a large  or very large common vocabulary of Latin extraction. Most of the cultural production of Europe until the nineteenth century was written in Latin, and it is becoming available to everybody through the internet.

05_ De lingua latina non semel mortua, semper rediviva

Valahfridus (Wilfried Stroh): De lingua Latina non semel mortua, semper rediviva. Oratio habita Romae apud Consilium studiorum provehendorum in natione Italica (Consiglio Nazionale dele Ricerche) in conventu omnium gentium De Latinitate futura (Latino futuro), cui praefuerunt Robertus de Mattei, Gualterius Brandmueller, in Aula Marconi ad Forum Aldi Mori, d. Veneris 25 Mai. A.D. MMVII1


06_Benedictus PP XVI Abdication Document Philologically Analysed

 DECLARATIO  Fratres carissimi

Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum.

Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi commissum bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commisso renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse.

Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim.

Ex Aedibus Vaticanis, die 10 mensis februarii MMXIII. BENEDICTUS PP. XVI

 DECLARATIO

Dear Brothers,

I have convoked you to this Consistory, not only for the three canonizations, but also to communicate to you a decision of great importance for the life of the Church. After having repeatedly examined my conscience before God, I have come to the certainty that my strengths, due to an advanced age, are no longer suited to an adequate exercise of the Petrine ministry. I am well aware that this ministry, due to its essential spiritual nature, must be carried out not only with words and deeds, but no less with prayer and suffering. However, in today’s world, subject to so many rapid changes and shaken by questions of deep relevance for the life of faith, in order to govern the barque of Saint Peter and proclaim the Gospel, both strength of mind and body are necessary, strength which in the last few months, has deteriorated in me to the extent that I have had to recognize my incapacity to adequately fulfill the ministry entrusted to me. For this reason, and well aware of the seriousness of this act, with full freedom I declare that I renounce the ministry of Bishop of Rome, Successor of Saint Peter, entrusted to me by the Cardinals on 19 April 2005, in such a way, that as from 28 February 2013, at 20:00 hours, the See of Rome, the See of Saint Peter, will be vacant and a Conclave to elect the new Supreme Pontiff will have to be convoked by those whose competence it is.

Dear Brothers, I thank you most sincerely for all the love and work with which you have supported me in my ministry and I ask pardon for all my defects.  And now, let us entrust the Holy Church to the care of Our Supreme Pastor, Our Lord Jesus Christ, and implore his holy Mother Mary, so that she may assist the Cardinal Fathers with her maternal solicitude, in electing a new Supreme Pontiff. With regard to myself, I wish to also devotedly serve the Holy Church of God in the future through a life dedicated to prayer.

From the Vatican, 10 February 2013. BENEDICTUS PP XVI

Nobody can deny that this document of exceptional importance and consequences for the Catholic Church was written in Neo-latin and in analytical syntaxis. Using this very simply written document, we can study the whole of the Latin grammar, and continue to use for reading the pontifical litterae encyclicae  and other Vatican documents of social and political interest.

De Grege Latine loquentium deque linguae Latinae praestantia

I. Multis de causis linguam Latinam hodie afflictam esse, saltem inter omnes constat, quorum huic iacturae succurrere intersit. Ne igitur huius linguae decus oblivione atque incuria obrueretur, iam quadraginta circiter abhinc annos multum et multa (nempe seminaria et commentarios Latine scriptos) haud pauci viri docti agenda curarunt.
II. Computatra vel ordinatra Latine dicuntur ea mirifica instrumenta, quibus hodierno tempore plerique ad incepta perficienda atque administranda utuntur, ut res cuiusvis generis celerrime expleantur. Quare nihil mirum si, inter sescentas hominum consociationes communicantium per interrete - quo vocabulo Latine redditur illud Anglicum, quod est Internet -, quaedam exstat sodalitas, cuius participes linguam Latinam adeo colunt, ut in epistulis scribendis eam usurpent. Quae sodalitas appellatur Grex Latine loquentium, quem adulescens quidam Polonus, nomine Conradus M. Kokoszkiewicz, miro erga Latinitatem amore incensus atque artis informaticae, quae dicitur, peritissimus, mense Februario anni MCMXCVI (vel, ut ipse praefert, a. MMDCCXLVIII ab Urbe condita) Varsoviae condidit. Sed, ut multa contra spem in humanis rebus solent obvenire, inopinato casu atque infausto accidit ut, ineunte hoc anno bis millesimo, moderatrum • Varsoviense operari desineret. Gregalibus hac de causa silere coactis ac magis in dies anxiis insperatum auxilium tulit sodalis Humbertus La Torraca, vir Neapolitanus eximia in litteris Latinis doctrina instructus, qui consilium alterius Gregis condendi opportunum ac necessarium cepit. Quod igitur pro Latinitate augenda atque hoc pro Grege fecit Conradus quodque naviter ad hanc sodalitatem tuendam egit Humbertus, qui Gregem optime moderatur, id omnes gregales intellegunt sine multo labore, sine acri perseverantique studio effici non potuisse. Quare utrique moderatori effusissimae agendae sunt gratiae atque habendae.
III. Alter Grex cum vetere est coniunctus quod ad fines et quod ad gregales attinet. Ut enim in illo quem Conradus condiderat, ita hoc in Grege licet unicuique sodali de omnibus rebus disserere. Cuius quidem rei documentum est magnus epistularum numerus, quae circiter quadriennium a plerisque huiusce sodalitatis participibus missae sunt atque acceptae. Qui de variis rebus scripserunt et cottidie scribunt (de historia, de spectaculis cinematographicis, de novis vocabulis, de sitibus interretialibus ad Latinitatem spectantibus, de instrumentis quoque ad vitam cottidianam attinentibus, quibus homines hodie utuntur quaeque haud parum ad corporis munditiam servandam proficiunt, ut est illud labellum Francogallice bidet appellatum, quod Latine dici potest vel mannulus hydraulicus vel labellum intimum vel pelvis ovata). Neque defuerunt qui acriter disputarent de pace deque bellis: talia enim argumenta eiusmodi sunt, ut facile inter se discrepent etiam gregales. Conradus ipse parvum lexicon confecit, quod Centum vocabula computatralia inscribitur quodque ad verba Anglica in Latinum sermonem vertenda non parvi est faciendum. Quidam praeterea sodales historias et narratiunculas exscripserunt Gregique dono dederunt; quarum dignae memoratu hae sunt: Legenda aurea, quam Paulus Paoletti misit; Alicia in terra mirabili, quam misit Timotheus S. Larkin; Rebilii Crusonis Annales, quam Dionysius Silvanus et Humbertus miserunt. Variae artes a sodalibus exercentur, qui sunt Americani, Britanni, Francogalli, Hispani, Iapones, Slavi, Theodisci etc., quique litterarum Latinarum studio adeo sunt intenti, ut nemo eorum et earum - sunt enim hoc in Grege non paucae mulieres eaedemque doctissimae - dubitet quin omnia Latine dici possint.
IV. Quo quidem epistularum Latinarum commercio illud luce clarius patet, non modo inter computatra et sermonem Latinum nullam exstare inimicitiam vel adversitatem, quin etiam ex huiusmodi instrumentorum usu multum Latinitatem proficere posse. Nam omnibus et veteris et Gregis huiusce sodalibus hoc est persuasissimum, linguam Latinam minime mortuam esse, quamquam non pauci inveniuntur qui, dum antiquorum instituta et mores curiose perquirant, eam aut omnino damnent aut stulte despiciant. Hac de re sunt quaedam admonenda: sacer sit in primis cuiusvis gentis sermo patrius, quem qui amiserit sciat se vel Patriam amisisse vel negavisse; quare nullus huius Gregis particeps linguam Latinam aliis populis ut dominam imponere audet. Illud nihilominus omnes gregales pro certo habent, linguam unam esse necessariam, qua homines quidam docti indoctive inter se colloqui valeant, ne quis tot linguas perceptas habere cogatur miserrimus, quot sunt nationes cultae. Quae igitur lingua subtilitate et gravitate cum Romanorum sermone certare potest? Cum ea, inquam, lingua pernobili et copiosa, quae mentis cogitata et animorum sensa, etiam de rebus recens inventis, non tantum exprimit, sed potius sculpit.
V. Cum autem omnis lingua usu plerumque discatur - quem hic Grex cottidiano epistularum commercio fovere contendit - cumque de linguae Latinae stilo saepe inter Gregis participes disputetur, non alienum videtur ea verba referre, quibus nuper sodalis quaedam recte commonefecit gregales: "Per lexica usus bonus cunctis commendetur, tradatur vel etiam novetur: usus communis bonus normam loquendi efficiat, non abusus et licentia" [1]. Ceterum neque illud est obliviscendum, quod Antonius Bacci, S.R.E. Cardinalis, hisce verbis olim explanavit: "Id placet asseverare in suaque luce ponere, quod quidem nonnullis videtur non omnino exploratum esse atque perspectum: varia nempe haberi Latinitatis genera, priscam videlicet atque optimam Latinitatem, quae classica hodie vocatur; seriorem dein; deinde postea cadentem, ac postremo infimam. Omnia profecto haec genera suum momentum habent suasque, maiores minoresve, utilitates" [2].
VI. Nunc aliquid est dicendum de sermonis Latini praestantia, quae sonoritate, perspicuitate, brevitate praecipue consistit:
a) Ad sonoritatem quod attinet, etsi sescenta exempla afferri possint, sufficiat Vergilianus hic versus: "Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum", quibus ex verbis citatus equitum cursus mirum in modum audiri videtur.
b) De perspicuitate: patet haec proprietas etiam ex argumento, quod logice a contrario dicitur; nisi enim maxima perspicuitate sermo Latinus excelleret, vel doctissimo cuique difficile esset tot opera Latine scripta interpretari, quae longo saeculorum decursu atque ab hominibus scripta sint, qui varium stilum usurpaverint.
c) De brevitate: quem ut amaretur dignum censebant Latini, amandus dicebatur; quod, ni fallor, in quavis huius aetatis lingua pluribus verbis dicitur; Italice, ex.gr., dicendum: "Colui che deve essere amato". Nulla tamen licentiae vel neglegentiae nota improbandus videtur qui, cum eos Latinitatis auctores imitari non curaverit, quorum perspicuitatem et concinnitatem quidam viri docti ad caelum laudibus extollunt, in seligendis verbis locutionibusve potius ut apes se gerere maluerit, quae "floriferis in saltibus omnia libant" (Lucr. III, 11).
VII. Restat, ut linguae Latinae usus, quem VIVUM appellamus, amotis undique praeiudicatis opinionibus mentem animumque occaecantibus, latius diffundatur atque in dies augescat. Nihil igitur magis est optandum, quam ut huic linguae publice cura honosque decernatur hanc quoque ob causam, quod "lingua Latina non est res tantum antiqua, non est una cum gente Romana exstincta. Immo potius communis illius litterarum Latinarum Patrimonii longe minima pars est antiqua", ut rectissime quidam sodalis noster scripsit [3]. At Latinitas, ut supra diximus, hodie a plerisque magistris triobolique professoribus neglegitur; horum enim non pauci "usum linguae Latinae minus minusque amant, quin etiam eidem obtrectant... Haec condicio maxime detrimentosa est..." [4]. Ceterum in litteris encyclicis Pontificis Ioannis XXIII, quarum prima verba sunt: Veterum sapientia (a.1962), cum alia tum haec leguntur: "Suae sponte naturae lingua Latina ad provehendum apud populos quoslibet omnem humanitatis cultum est peraccommodata: cum invidiam non commoveat, singulis gentibus se aequabilem praestet, nullius partibus faveat, omnibus postremo sit grata et amica". Enitendum est igitur ut huic incepto nobilissimo - nempe colere, fovere, propagare usum sermonis Romani - suis quisque viribus faveat praesertim hoc in Grege, ne cultura Graeco-Romana et lingua Latina, quae sunt "unicum patrimonium commune gentium Europaearum" [5], retrusae atque in angulis abditae nostro cum dedecore misere iaceant.
Victorius Ciarrocchi Pisaurensis
Adnotationes
1. Monica Balzert, die 19 Mart. 2000.
2. A. Bacci, Varia Latinitatis scripta, Romae, MCMLV, p.8.
3. Terentius Tunberg, Cur opera Latina non solum antiqua, sed recentiora etiam omnibus litterarum Latinarum studiosis tam in ludis quam in studiorum universitatibus proponi praelegique debeant, Retiarius: Commentarii Periodici Latini, Tertius Fasciculus (anni 2000), Pars prima.
4. P. Caelestis Eichenseer: De linguae Latinae institutione aut prorsus perdenda aut vivificanda, in commentariis, q. i. "Vox Latina", fasc.121, a.1995, pp. 310-329.
5. Gaius Licoppe, die 16 Iun. 1997.

 
Ċ
Darcy Carvalho,
21 de abr de 2014 13:00
Ċ
Darcy Carvalho,
21 de abr de 2014 11:16
Ċ
Darcy Carvalho,
21 de abr de 2014 12:11
Ċ
Darcy Carvalho,
3 de out de 2019 15:16
Ċ
Darcy Carvalho,
23 de fev de 2015 02:24
Ċ
Darcy Carvalho,
21 de abr de 2014 11:03
Ċ
Darcy Carvalho,
21 de abr de 2014 11:08
Ċ
Darcy Carvalho,
21 de abr de 2014 11:44
Ċ
Darcy Carvalho,
12 de abr de 2019 12:35
Ċ
Darcy Carvalho,
11 de jul de 2019 12:19
Ċ
Darcy Carvalho,
2 de jun de 2019 05:14
Comments