PHILOSOPHIA ET HISTORIA PHILOSOPHIAE

PHILOSOPHIA ET HISTORIA PHILOSOPHIAE. PHILOSOPHY AND HISTORY OF PHILOSOPHY. PHILOSOPHIE UND GESCHICHTE DER PHILOSOPHIE. FILOSOFIA Y HISTORIA DE LA FILOSOFIA. PROF. DR. DARCY CARVALHO. FEAUSP. SÃO PAULO. BRAZIL. 2016

This page permits the continuation of our work in the Wiki Wiki Latim dos Alunos de Filosofia da Unicamp, where we invite students to use modern Latin as a normal auxiliary medium of communication on academic subjects.  In it we shall employ Modern Latin, whose characteristics are fully described in the Wiki Wiki Latin: DE LATINITATE HODIERNA VEL CONTEMPORANEA. O LATIM COMO LÍNGUA AUXILIAR INTERNACIONAL. ESTUDOS DE LATIM MODERNO. STUDIES IN MODERN LATIN. LATIN AS AN INTERNATIONAL AUXILIARY LANGUAGE: “Philosophia  quid est, nisi fons, via duxque salutis, lux animae, vitae regula, grata quies”. Johannes Saresberiensis.  John of Salisbury (ca. 1115- 1176) qui  scripsit Metalogicon  et Policraticus, sive de nugis curialium et de vestigiis philosophorum.

http://pt.unicampfilosofia.wikia.com/wiki/Latim

Philosophia est studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum. Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur. Vocabulum a Pythagora fictum est, quia sapientiam privilegium divinum habebat, seque ipsum sapientem haberi nolebat. Amator sapientae igitur malebat. Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas: Criticum studium omnium humanarum quaestionum; Rationale studium omnis sapientiae humanae; Studium quaestionum, quibus responsa non sint absoluta. Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et cetera. Philosophia scientiae est pars philosophiae quae fundamenta, modos, et rationes scientiae tractat. Praecipuae quaestiones huius studii quod sit scientia, certitudines rationum scientificarum, et ultimum scientiae propositum attingunt. Haec disciplina cum metaphysica, ontologia, epistemologia convenit, exempli gratia, cum cognationem scientiae et veritatis explorat.(VICIPAEDIA)

Non constant inter philosophos multae ex principalibus quaestionibus quae philosophiam scientiae tractant, inter quas num scientia veritatem de rebus quae observari non possunt et num ratiocinatio scientifica regetere possit. Praeter has quaestiones generales de tota scientia, philosophi scientiae de quaestionibus disputant quae ad certas scientias adhibeantur (sicut biologia et physica). Nonnulli philosophi scientiae exitibus hodiernis in scientia etiam utuntur ad conclusiones de philosophia ipsa attinendas. In Aetate Media incipiunt philosophi applicare philosophiam ad explicandum res theologicas.(VICIPAEDIA)

Exempli gratia, William of Conches (1080 - 1154), qui scripsit librum Philosophia Mundi, in Libro Primo docet: 

“Quid sit philosophia?  Philosophia est eorum quae sunt et non videntur, et eorum quae sunt et videntur vera comprehensio;II. Quae sunt et non videntur? Sunt et esse non videntur incorporalia, sensus enim extra subjectam materiam nihil potest; III. Quae sunt et videntur? Sunt et esse videntur corporalia, seu divinum seu caducum habeant corpus. Corpora namque subjacent sensui. Cum igitur in cognitione utrorumque sit philosophia, de utrisque disseramus inchoantes ab eis quae sunt et non videntur. Sunt autem haec creator, anima mundi, daemones, animae hominum; IV. Quid sit perfecte aliquid cognoscere?  Sed quoniam creator omnibus prior est (omnia enim ab ipso habent existere et ipse a nullo), ab ipso incipiamus. Sed quia dicunt sancti in hac vita non posse deum perfecte cognosci, quid sit perfecte aliquid cognoscere ostendamus, ut innotescat, quare creator in hac vita perfecte cognosci non possit.thelatinlibrary.(The Latin Library)

Undecim sunt quae inquiruntur circa unamquamque rem: an sit, quid sit, quantum sit, ad quid sit, quale sit, quid agat, quid in ipsum agatur, ubi sit, qualiter in loco situm sit, quando sit, quid habeat. Perfecte ergo aliquid cognoscere est ista undecim de illo scire. Sed quamvis sciamus deum esse, quid sit, perfecte non comprehendimus; quantitas vero eiusdem, qui omnia implet, angustias nostri pectoris excedit; relationi illius explicandae humana sapientia deficit; qualitates illius non comprehendit; actionibus eius enarrandis infinitae linguae non sufficiunt; quid in ipsum agatur, non potentia agentis, sed permissio est volentis; ubi sit, qui supra omnia, infra omnia totus et integer; qualiter in loco sit, qui localis non est; de tempore vero illius, qui ante omne tempus est; quid habet, qui omnia palmo continet, nullus perfecte explicare potest. Nec ergo illum omnino ignoramus, quem esse scimus, nec perfecte cognoscimus, de quo praedicta ignoramus.” Finis citationis. (The Latin Library).  http://www.thelatinlibrary.com/wmconchesphil.html

Cf. Corpus Christianorum Continuatio Medievalis 152 . Gullielmi de Conchis opera Omnia in Google Books.

Comments