01 De Latine loquendo et scribendo

01 DE LATINE LOQUENDO ET SCRIBENDO. PROF. DR. DARCY CARVALHO. FEA-USP. SÃO PAULO, BRAZIL. 2019. STUDIES IN MEDIEVAL AND MODERN LATIN


 CASSIODORI SENATORIS INSTITUTIONUM LIBER PRIMUS DIVINARUM LITTERARUM

Praefatio

     1. Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere

cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi

prudentiam crederet adipisci, gravissimo sum, fateor, dolore

permotus ut Scripturis divinis magistri publici deessent, cum mundani

auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent.  nisus sum

cum beatissimo Agapito papa urbis Romae ut, sicut apud

Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in

Nisibi civitate Syrorum Hebreis sedulo fertur exponi, collatis expensis

in urbe Romana professos doctores scholae potius acciperent

Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem et casto

atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur. sed cum per bella

ferventia et turbulenta nimis in Italico regno certamina desiderium

meum nullatenus valuisset impleri, quoniam non habet locum res

pacis temporibus inquietis, ad hoc divina caritate probor esse

compulsus, ut ad vicem magistri introductorios vobis libros istos

Domino praestante conficerem; per quos, sicut aestimo, et

Scripturarum divinarum series et saecularium litterarum compendiosa

notitia Domini munere panderetur--minus fortasse disertos, quoniam

in eis non affectata eloquentia sed relatio necessaria reperitur;

utilitas vero inesse magna cognoscitur, quando per eos discitur unde

et salus animae et saecularis eruditio provenire monstratur. in quibus

non propriam doctrinam sed priscorum dicta commendo, quae

posteris laudare fas est et praedicare gloriosum, quoniam quicquid

de priscis sub laude Domini dicitur, odiosa iactantia non putatur. 

huc accedit quod magistrum gravem pateris, si frequenter interroges;

ad istos autem quotiens redire volueris, nulla asperitate morderis.

     2. Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad

divinam Scripturam per expositiones probabiles Patrum velut per

quandam scalam visionis Iacob, ut eorum sensibus provecti ad

contemplationem Domini efficaciter pervenire mereamur. ista est

enim fortasse scala Iacob, per quam angeli ascendunt atque

descendunt; cui Dominus inntitur, lassis porrigens manum et fessos

ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. quocirca, si

placet, hunc debemus lections ordinem custodire, ut primum tyrones

Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem divinam in

codicibus emendatis iugi exercitatione meditentur, donec illis fiat

Domino praestante notissima, ne vitia librariorum impolitis mentibus

inolescant; quia difficile potest erui, quod memoriae sinbus radicatum

constat infigi. felix quidem anima, quae tanti muneris secretum

memoriae sinibus Domino largiente condiderit; sed multo felicior qui

vias intellegentiae vitali indagatione cornoverit, eoque fit ut et

humanas cogitationes a se navanter expellat et divinis eloquiis

salubriter occupetur.  multos enim nos vidisse retinemus, memoriae

firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos exemplis tantum

auctoritatis divinae solvisse propositas quaestiones, quoniam in alio

libro clarius positum est, quod alibi dictum constat obscurius.  testis

est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in epistula quae scribitur

ad Hebreos Testamenti veteris scripturas novorum temporum

perfectione dilucidat.

     3. Quapropter, karissimi fratres, postquam se milites Christi

divina lectione compleverint, et frequenti meditatione firmati

cognoscere coeperint loca librorum oportune nominata, tunc huius

operis instituta quispiam fortasse non inaniter transit, ubi quae

legenda sunt his duobus libris aptissime suis locis et breviter

indicantur; eoque provenit ut studiosi cognoscant, a quibus Latinis

expositoribus singula quaeque declarata sunt. quod si aliquid in

eisdem neglegenter dictum reperit, tunc quibus lingua nota est a

Graecis explanatoribus quae sunt salubriter tractata perquirant,

quatenus in schola Christi neglegentiae tepore sublato vitalis agnitio

flammatis mentibus inquiratur.

     4. Ferunt itaque Scripturas divinas veteris novique Testamenti ab

ipso principio usque ad finem Graeco sermone declarasse

Clementem Alexandrinum cognomento Stromateum et Cyrillum

eiusdem civitatis episcopum et Iohannem Chrysostomum, Gregotium

et Basilium, necnon et alios studiosissimos viros quos Graecia

facunda concelebrat. sed nos potius Latinos scriptores Domino

iuvante sectamur, ut quoniam Italis scribimus, Romanos quoque

expositores commodissime indicasse videamur. dulcius enim ab

unoquoque suscipitur quod patrio sermone narratur, unde fieri

potest ut per magistros agatur antiquos quod impleri non potuit per

novellos. quapropter tractatores vobis doctissimos indicasse sufficiet,

quando ad tales misisse competens plenitudo probatur esse

doctrlnae; nam et vobis erit quoque praestantius praesumpta nvitate

non imbui sed priscorum fonte satiari.  hinc consequitur ut otiose

doceam et sine culpabili praesumptione vos instruam; quod genus

doctrinae et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere ut

insidias calumniantium commodissime declinasse videamur.

     5.  Habetis igitur in primo volumine antiqui saeculi magistros

praesentes semperque paratissimos, qui non vos doceant tam suis

linguis quam vestris potius oculis. moderamini ergo, studiosi fratres,

sapienter desideria vestra, per ordinem quae sunt legenda discentes,

imitantes scilicet eos qui corpoream habere desiderant sospitatem. 

nam qui sanari volunt, a medicis quaerunt quas escas primum, quas

secunda refectione percipiant, ne tenuissimas vires debilium

membrorum oneret potius quam reficiat confusa voracitas. 

     6.  In secundo vero libro de artibus ac disciplinis liberalium

litterarum pauca libanda sunt; ubi tamen minore periculo delinquitur,

si quid salva fidei stabilitate peccetur. quicquid autem in Scripturis

divinis de talibus rebus inventum fuerit, praecedenti notitia melius

probatur intellegi.  constat enim quasi in origine spiritalis sapientiae

rerum istarum indicia fuisse seminata, quae postea doctores

saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime transtulerunt;

quod apto loco in expositione Psalterii fortasse probavimus. 

     7. Quapropter Domino supplicantes, a quo venit omne quod

expedit, legite precor assidue, recurrite diligenter,; mater est enim

intellegentiae frequens et intenta meditatio. nec me praeterit

eloquentissimum Cassianum in quinto Collationum dixisse volumine

quendam senem et simplicem de obscurissimo loco Scripturae

divinae fuisse requisitum, eumque oratione creberrima superno

lumine cognovisse, ut quod ante per humanos magistros non

didicerat, subito divina inspiratione completus quaerentibus res

difficillimas explanasset. simile est et illud sancti Augustini dictum,

quod in libris de Doctrina Christiana commemorat, quendam

famulum barbarum litteris imperitum orationibus crebris ita sibi

traditum codicem subito legisse, quasi in schola fuerit longis

meditationibus eruditus. de qua re sic ipse subsequens dicit: licet

haec fuerint stupenda miracula, et omnia possibilia credentibus

approbentur, non nos tamen debere talia frequenter expetere sed in

usu communis doctrinae satius permanere, ne cum illa quae sunt

supra nos audacter exquirimus, culpam temptationis contra

praeceptum Domini potius incurrere videamur, dicentis in

Deuteronomio: Non temptabis Dominum Deum tuum, et iterum in

Evangelio ait: Generatio mala et adultera signum quaerit, et cetera. 

quapropter oremus ut nobis aperiantur illa quae clausa sunt, et ab

studio legendi nullatenus abscidamur; nam et David, cum esset in

lege Domini iugiter occupatus, tamen clamavit ad Dominum, dicens

Da mihi intellectum, ut discam mandata tua.  tale est enim huius rei

suavissimum donum, ut quanto plus accipitur, tanto amplius

expetatur.

     8.  Sed quamvis omnis Scriptura divina superna luce esplendeat,

et in ea Spiritus sancti virtus evidenter irradiet, in Psalterio tamen et

Prophetis et Epistulis Apostolorum maximum studium laboris

impendi, quoniam mihi visi sunt profundiores abyssus commovere, et

quasi arcem totius Scripturae divinae atque altitudinem

gloriosissimam continere.  quos ego cunctos novem codices

auctoritatis divinae, ut senex potui, sub collatione priscorum codicum

amicis ante me legentibus sedula lectione transivi; ubi multum me

laborasse Domino iuvante profiteor, quatenus nec eloquentiae

modificatae deessem nec libros sacros temeraria praesumptione

Iacerarem.

     9.  Illud quoque credidimus commonendum, sanctum

Hieronymum simplicium fratrum consideratione pellectum in

Prophetarum praefatione dixisse, propter eos qui distinctiones non

didicerant apud magistros saecularium litterarum colis et commatibus

translationem suam, sicut hodie legitur, distinxisse.  quod nos quoque

tanti viri auctoritate commoniti sequendum esse iudicavimus, ut

cetera distinctionibus ornentur. ista vero sufficiant simplicissimae

lectioni, quae supradictus vir, sicut dictum est, ad vicem

distinctionum colis et commatibus ordinavit, ne supra iudicium tanti

viri vituperabili praesumptione venisse videamur.  reliquos vero

codices, qui non sunt tali distinctione signati, notariis diligenti tamen

cura sollicitis relegendos atque emendandos reliqui; qui etsi non

potuerint in totum orthographiae minutias custodire, emendationem

tamen codicum antiquorum, ut opinor, adimplere modis omnibus

festinabunt. habent enim scientiam notarum suarum, quae ex maxima

parte hanc peritiam tangere atque ammonere noscuntur.  sed ut

error inolitus aliquatenus de medio tolleretur, factum est ut in

sequenti libro de orthographiae regulis perstrictim pro captu ingenii

nonnulla poneremus, ne praecipitanter emendantium impolita

praesumptio posteris carpenda traderetur.  paravi quoque quantos

potui priscos orthographos inverire, per quos etsi non omnino

correcti tamen ex magna parte meliorati esse videantur. 

orthographia siquidem apud Graecos plerumque sine ambiguitate

probatur expressa; inter Latinos vero sub ardua difficultate relicta

monstratur, unde etiam modo studium magnum lectoris inquirit.

     10.  Instituti operis ordine celebrato, nunc tempus est ut

veniamus ad religiosae doctrinae saluberrimum decus, devotarum

lumen animarum, caeleste donum et gaudium sine fine mansurum. 

quod, ut ego arbitror, duobus libris qui sequuntur est breviter

intimatum.


Explicit praefatio Cassiodori Senatoris.  Incipit eiusdem Institutionum

divinarum lectiomum liber primus quae quo ordine legi debeat

evidenter exponitur.  Incipiunt tituli libri primi Deo gratias. 


i. de Octateucho

ii. de Regum

iii. de Prophetis

iiii. de Psalterio

v. de Salomone

vi. de Agiographis

vii. de Evangeliis

viii. de  Epistulis Apostolorum

viiii. de Actibus Apostolorum et Apocalypsi

x. de modis intellegentiae

xi. de quattuor Synodis receptis

xii. divisio Scripturae secundum sanctum Hieronymum

xiii. divisio Scripturae divinae secundum sanctum Augustinum

xiiii. divisio Scripturae divinae secundum Septuaginta

xv. sub qua cautela relegi possunt debeat caelestis auctoritas

xvi. de virtute Scripturae divinae

xvii. de historicis Christianis

xviii. de sancto Hilario

xviiii. de  sancto  Cypriano  xx. de  sancto  Ambrosio  xxi. de sancto

Hieronymo  xxii. de sancto Augustino  xxiii. de abba Eugippio et

abba Dionisio xxiiii. Recapitulatio generalis, quo studio divinae

Scriptura sancta legenda sit

xxv. cosmographos legendos a monachis

xxvi. de notis affigendis

xxvii. de schematibus ac disciplinis

xxviii. quid legant qui scripturas logicas introire non

xxviiii. de positione monasterii Vivariensis sive Castellensis

xxx. de antiquariis et commemoratione orthographiae

xxxi. de medicis

xxxii. commonitio abbae congregationisque monachorum

xxxiii. Oratio



Explicuerunt tituli libri primi.  Incipit eiusdem opus promissum.  --Deo

gratias.

.

I. DE OCTATEUCHO 


     1.  Primus Scripturarum divinarum codex est Octateuchus, qui

initium illuminationis nostrae historica relatione fecit a Genesi. 

huius principia sanctus Basilius Attico sermone lucidavit, quem

Eustathius, vir disertissimus, ita transtulit in Latinum ut ingenium

doctissimi viri facundiae suae viribus aequiperasse videatur.  qui

usque ad hominis conditionem novem libros tetendit, ubi et caeli et

terrae naturam, aeris et aquarum vel creaturarum paene omnium

qualitates aperuit, ut quod in auctoritate brevitatis studio

praetermissum est, tractatum latius minutissime atque clarissime

disceretur. 

     2. Nam et pater Augustinus, contra Manicheos duobus libris

disputans, ita textum Genesis diligenter exposuit, ut paene nihil ibi

relinquere probaretur ambiguum; unde contigit ut nolens praestaret

nobis heresis confutata quatenus, cum illa fortiter vincitur, catholici

diligentius instruantur. quos libros in codice supradicti Basilii, ut

opinor, forsitan competenter adiunximus, ut textus praedictae

Genesis lucidius legentibus panderetur. 

     3. Deinde sanctus Ambrosius, ut est planus atque sUavissimus

doctor, exinde sex libros eloquentiae suae more confecit, quos

appellavit Exameron. 

     4. De isdem principiis sanctus quoque Augustinus, disertus atque

cautissimus disputator, duodecim volumina conscripsit, quae

doctrinarum paene omnium decore vestivit.  haec itaque vocavit de

Genesi ad litteram; qui quamvis de eadem re tractaverit, de qua

beatus Basilius et sanctus Ambrosius celeberrima laude fulserunt,

tamen, quod post disertos viros difficile contingere solet, opus suum

longein aliam summitatem Domino largiente perduxit.  scripsit etiam

contra Manicheum Faustum triginta tres libros, ubi et eius

nequissimam p1avitatem manifesta ratione convicit, et de libro

Genesis iterum mirabiliter disputavit.  pari quoque modo duos libros

vir praedictus effecit, quibus titulum posuit Contra inimicum legis et

prophetarum, ubi simili modo multa de legis divinae quaestionibus

enodavit; contra quos ita fervore pietatis incanduit, ut diligentius

atque vivacius adversus eos dixerit quam contra hereses alias

disputavit. in libris quoque Confessionum posterioribus tribus

voluminbus de Genesis explanatione disseruit, confessus altitudinem

rei quam totiens repetita expositione tractavit. quaestiones etiam

quae in voluminibus sacris ardua difficultate poterant operiri, libris

septem necessaria nimis et syllogistica probatione declarat, enisus

magister optimus et vir acer ingenio ut quod ad salutem animarum

constat esse concessum nequaquam indiscussum mortifera

neglegentia linqueretur.  scripsit etiam de modis locutionum septem

alios mirabiles libros, ubi et schemata saecularium litterarum et

multas alias locutiones Scripturae divinae proprias, id est, quas

communis usus non haberet, expressit, considerans ne

compositionum novitate reperta legentis animus nonnullis

offensionibus angeretur, simulque ut et illud ostenderet magister

egregius, generales locutiones, hoc est schemata grammaricorum

atque rethorum, exinde fuisse progressa, et aliquid tamen illis

peculiariter esse derelictum, quod adhuc nemo doctorum saecularium

praevaluit imitari. dicitur etiam et de septem diebus Genesis septem

fecisse sermones, quos sedula cura perquirimus et invenire

desideranter optamus. 

     5. Item sanctus Ambrosius de Patriarchis septem libros edidit, qui

multa loca veteris Testamenti factis quaestionibus suaviter enodavit. 

     6. Sanctus etiam Hieronymus uno volumine de libro Geneseos

Hebraicas solvit propositas quaestiones, quae per utriusque

Testamenti Scripturas divinas tamquam linea uno calamo deducta

parili nitore descendunt. haec a catholicis necessario perleguntur,

quando tantis quaestionibus resolutis textus planissimus relinquitur

et clara luce vulgatur. explanationes quoque Hebreorum nominum

et locorum, quae ad magnam intellegentiae partem in librorum

veterum auctoritate sunt positae, uno volumine sua nobis in Latinum

interpretatione lucidavit.  de novo quoque Testamento feclt alterum

librum, ubi quaestiones ad eandem legem pertinentes diligentissimus

doctor enodavit. 

     7. Sanctus quoque Prosper sedula cura legendus est, qui tres

libros totius auctoritatis divinae in centum quinquaginta tribus titulis

comprehendit, ad instar piscium quos evangelica retia de huius

saeculi tempestuosa profunditate traxerunt. 

     8. Item in Octateucho eloquentissimae nimis omeliae sunt

Origenis in codicibus tribus; quem multorum quidem Patrum

sententia designat hereticum, sanctus vero Hieronymus eius aliqua

opuscula sermone disertissimo transtulit in Latinum.  hunc licet tot

Patrum impugnet auctoritas, praesenti tamen tempore et a Vigilio

viro beatissimo papa denuo constat esse damnatum; Theophilus

autem Alexandrinae ecclesiae pontifex triginta quinque sensus eius

heretica pravitate distortos catholica veritate convicit, necnon et

Epiphanius Cyprius Salaminae ecclesiae multa eum detestatione

persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima calliditate

perversa pontificis auctoritate redarguens. sed quemammodum legi

debeat, in epistula quam  scripsit ad Tranquillinum sanctus

Hieronymus probabiliter indicavit, ut nec studiosos ab eius necessaria

lectione removeat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam.  quem

quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum

sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus

exsucatusque proicitur.  de quo conclusive dictum est `Ubi bene,

nemo melius: ubi male, nemo peius', et ideo caute sapienterque

legendus est, ut sic inde sucos saluberrimos assumamus, ne pariter

eius venena perfidiae vitae nostrae contraria sorbeamus. cui et illud

convenienter aptari potest quod Vergilius, dum Ennium legeret, a

quodam quid faceret inquisitus respondit--`Aurum in stercore

quaero.' quapropter in operibus eiusdem Origenis, quantum transiens

invenire praevalui, loca quae contra regulas Patrum dicta sunt

achresimi repudiatione signavi, ut decipere non praevaleat qui tali

signo in pravis sensibus cavendus esse monstratur. posteriores autem

in toto dicunt eum esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit

innocentes; sed si adiutorio Domini adhibeatur cautela, nequeunt

eius nocere venenosa. 

     9. Reliqui etiam vobis praestante Domino, si legere volueritis,

omelias praedicti Origenis, id est, in Genesi xvi, in Exodo xii, in

Levitico xvi, in Numerorum xxviiii, in Deuteronomio sermones iiii in

quibus est minuta nimis et suptilis expositio, in Hiesu Nave xxvi, in

Iudicum viiii. in Ruth vero priscas explanationes nequaquam potui

reperire, novellas autem virum religiosissimum presbyterum

Bellatorem condere persuasi, qui multa de praeconiis huius feminae

aliarumque subsequentium duobus libris copiosa laude celebravit;

quos libros expositionibus Origenis forsitan competenter adiunxi, ut

expianatio totius codicis Octateuchi consummato termino

clauderetur. 

     10. Sed ut textus memorati Octateuchi quodam nobis compendio

panderetur, in principiis librorum de universa serie lectionis titulos

eis credidimus imprimendos, a maioribus nostris ordine currente

descriptos, ut lector utiliter ammonitus salubriter reddatur attentus,

et facile unamquamque rem dum quaerit inveniat, quam sibi

cognoscit breviter indicatam.  


II. DE REGUM 


     1. ln secundo vero Regum codice, quoniam continui textus

expositionem reperire non potui, quaedam frusta disertissimorum

virorum velut in uno quodam vestimento contexui, ut membratim

possit adunata collectione cognosci, quod sub uno corpore

nequaquam potuit inveniri. 

     2. Primi siquidem voluminis quattuor omeelias Origenis inveni. 

     3. De quo libro etiam beatus Augustinus, ad Simplicianum

episcopum Mediolanensem scribens, sex solvit propositas

quaestiones, quarum prima est de loco ubi ait Et insilivit spiritus

Domini malus in Saul; secunda vero quaestio est eiusdem libri,

quomodo dictum sit Paenitet me quod ego constituerim regem Saul;

tertia quoque utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa,

potuisset agere ut Samuhel a Saule videretur, ut cum ipso verba

misceret; quarta est de secundo libro Regum ubi ait Intravit rex

David et sedit ante Dominum; quinta est de tertio libro Regum, quod

ait Helias O Domine, testis huius viduae cum qua ego habito apud

ipsam, et tu male fecisti ut occideres filium eius; sexta est in eodem

libro de spiritu mendacii per quem deceptus est Achab rex. 

     4. Invenimus etiam in secundo libro eiusdem sancti Augustini

sermonem unum de Abessalon, qui patrem suum David ob regni

cupiditatem decrevit extinguere.

     5. Repperi etiam de eodem codice beati Augustini tres

opinatissimas quaestiones, quarum ante omnes est de primo libro

Regum, ubi David pugnavit cum Golia; secunda est tertii libri Kegum

de Helia et vidua Sareptena; tertia est de quarto libro Regum, ubi

Heliseus fontem mortiferum benedixit. 

     6. Nam et beatus Hieronymus ad Abundantium scribens

obscurissimas tres alias exposuit quaestiones: quarum prima est cur

David, qui ad expugnandum Saul cum Achis Allophylorum rege

ultroneus veniebat, hominem qui eiusdem Saulis mortem postea

nuntiavit occiderit; secunda est cur David moriens praecepit filio suo

Salomoni magistrum militiae suae Ioab interficere; tertia vero

quaestio est de Semei, qui fugienti David intolerabiles maledictionum

iniurias missis etiam lapidibus irrogavit.

     7. In secundo quoque volumine codicis eiusdem Origenis unam

repperi nihilominus omeliam. 

     8. ln tertio igitur libro antefati codicis sanctus Ambrosius

Mediolanensis episcopus sermonem fecit de iudicio Salomonis; de

quo loco sanctus quoque Hieronymus dulcissima, sicuti solet,

expianatione disseruit; unde etiam et sanctum Augustinum

disertissimum comperimus edidisse sermonem, ut miraculum tale

relatum dignis constaret auctoribus. 

     9. De quo libro etiam memoratus sanctus Hieronymus ad

Vitalem scripsit episcopum quomodo Salomon et Achaz, cum essent

in undecenis annorum curriculis consrituti, filios genuisse dicantur,

quod natura minime probatur habere communis. 

     10. Nam et sanctus Augustinus in libro civitatis Dei septimo

decimo, titulo iiii, dum inter alia de Regum temporibus facundissimus

disputator eloquitur, canticum Annae dilucidavit ex ordine. 

     11. In paralipomenon autem libro secundo unam tantum

omeliam prolixam Origenis inveni.

     12. Quae tamen ommia in unius codicis corpore congregavi, ut

in vicem commentorum ad libros ipsos pertinentia Domino

praestante relegatis.  cui codici puros etiam quaterniones adiunxi, ut

quod de praefato opere adhuc repertum fuerit praedictis

expositionibus aggregetur. 

     13. In memoratis autem Paralipomenon libris duobus, quorum a

Patribus magna praedicatur utilitas, qui rerum gestarum notitiam

breviter quidem sed plenissime continere noscuntur, quonlam titulos

antiquos non repperl, ad praecedentium similitudinem locis singulis,

ut aestimo, consequenter impressi, ut qualicumque obsequio

sermonis devotionis nostrae qualitas potuisset agnosci. 






III.  DE PROPHETIS


     1. Ex omni igitur Prophetarum codice quinto sanctus Hieronymus

primum annotationes faciens propter tyrones et parvulos

competenter eos et breviter explanavit; quas vobis in annotato nuper

codice Domino praestante dereliqui. in quo botrionum formulae ex

ipsis annotationibus forsitan competenter appositae sunt, quatenus

vinea Domini caelesti ubertate completa suavissimos fructus intulisse

videatur.  maturis autem et aliqua iam meditatione valentibus

supradictus vir alias copiosas atque planissimas expositiones Christo

Domino largiente profudit; qui Prophetarum abstrusos et latebrosos

sermones modo per varietates translationum, modo resolutis

enigmatum nodis ita facit intellegi, ut magnum arcanum caelestis

Regis humanis sensibus pius doctor aperiat. 

     2. Nam Esaiam, qui aperte referendo Christi ecclesiaeque

mysteria `non tam propheta quam evangelista dicendus est', decem

et octo libris mirabiliter supradictus sanctus Hieronymus explanavit. 

     3. Hieremiam vero, qui `civitatis suae ruinas quadruplici fievit

alfabeto', quadraginta quinque omeliis Attico serrnone Origenes

exposuit; ex quibus xiiii translatas inveni vobisque dereliqui.  quem

etiam sanctus Hieronymus viginti libris commentatus esse monstratur;

ex quibus sex tantum nos potuimus invenire, residuos vero adhuc

Domino iuvante perquirimus. 

     4. Ezechielem vero, cuius in Hebreo sermo `nec omnino disertus

nec ammodum rusticus est', xiiii libris sanctus Hieronymus expianavit;

idemque Danihel qui, licet apud Hebreos nequaquam prophetico

choro recipitur, sed inter eos annumeratur qui Agiographa

conscripserunt, tribus libris a supra memorato sancto Hieronymo

noscitur explanatus. 

     5. Residuos vero xii Prophetas, quos sermo vulgus propter

brevitatem librorum suorum Minores appellat, xx libris supradictus

sanctus Hieronymus commentatus esse dinoscitur, id est: Osee libris

tribus, Abdiam libro uno, Amos libris tribus, Iohel libro uno, Ionam

libro uno, Naum libro uno, Abbacum libris duobus, Sofoniam libro

uno, Aggeum libro uno, Zachariam libris tribus, Micheam libris

duobus, Malachiam libro uno.  de quibus ut nihil linqueretur

ambiguum, nomina quoque eorum quemammodum Latina lingua

intellegi debeant, etymologiis propriis pulcherrimo decore patefecit.

sic nobis ager Dominicus, quasi quibusdam laboriosis mercennariis

exaratus et caelesti rore complutus, spiritales fructus Domino

largiente concessit. 

     6. Dicitur etiam et sanctum Ambrosium Prophetarum commenta

eloquii soliti dulcedine confecisse; quae tamen adhuc nullatenus

potui reperire. quae vobis magno studio quaerenda derelinquo, ut

expositio multiplicata peritorum copiosam vobis doctrinam et animae

felicissimam conferat sospitatem.  


IIII.  DE PSALTERIO  


     1. Sequitur Psalterii codex tertius, qui nobis primus est in

commentorum labore, sed bis binum locum tenet in ordine. hunc in

quibusdam psalmis et beatus Hilarius et beatus Ambrosius et beatus

Hieronymus, in omnibus tamen beatus Augustinus studiose nimis

latiusque tractavit; ex quibus iam duas decadas Domino praestante

collegi. 

     2. A quo, ut fieri solet, mutuans lumen de lumine, aliqua de ipso

Domino largiente conscripsi, ut illud in me dictum Mantuani vatis

veraciter impleretur 


          `Et argutos inter strepere anser olores'-- 


ubi nullam causam digressiva relatione miscuimus, sed in vicem

annotationum breviter de singulis locis diximus, quod textus ipsius

qualitas expetebat.  quem si aliquis dignatus fuerit post tales viros

fortasse relegere, cognoscet, sicut et alii Patres sententia indubitata

dixerunt, de Scripturis divinis emanasse quod doctores saecularium

litterarum ad sua studia postea transtulerunt.  quae nos, ut se locus

attulit, Domino iuvante quantum valuimus (ni fallor) ostendimus. 

     3. Legendus est etiam libellus Athanasii, Alexandrinae civitatis

episcopi, quem Marcellino post aegritudinem in locum refectionis

dulcissimae destinavit, qui inscribitur de libro Psalmorum; ubi diversa

commonens virtutem operis ipsius munitissima discussione patefecit,

diversos hominum casus cum suis remediis suaviter introducens. 

Psalterium est enim quaedam caelestis sphera stellis densa

micantibus, et, ut ita dixerim, quidam pavo pulcherrimus qui velut

oculorum orbibus et colorum multiplici et decora varietate

depingitur; paradisus quin etiam animarum, poma continens

innumera quibus suaviter mens humana saginata pinguescat. 

     4. Quod tamen psalmorum corpus universum et in tribus

codicibus per quinquagenos psalmos iudicavimus conscribendum, ut

iubelei anni quantitas triplicata sanctae Trinitatis votiva nobis

remissionis beneficia nuntiaret, et, quoniam unus codex onerosus

quibusdam fratribus poterat inveniri, tali distributione completa spem

pretiosae salutis acciperent, et multi compendia lectionis praestante

Domino salubriter invenirent.  habeat ergo bibliotheca vestra unum

ex eis codicem, ad quem recurratis si vos mendositas fortassis

offenderit; fratrum vero curiositas partibus se expleat distributis.  


V.  DE SALOMONE 


     1. Quartus codex est Salomonis, cuius primum librum qui

appellatur Proverbia quadrifaria repperi divisione partitum; de

quibus partibus in prologo eiusdem voluminis aestimavi aliqua

commonenda, ut eius intentio praedictis complexionibus breviter

innotescat. 

     2. ln quo libro Didymum expositorem in Graeca lingua

repperimus, qui ab amico nostro viro disertissimo Epiphanio in

Latinum sermonem diligentissime Domino iuvante translatus est.

quem Didymum, quamvis carne caecum, merito beatus Antonius

pater monachorum prophetali lumine vocavit videntem, quando

perspicuo corde conspexit quod corporeis aspectibus non valet

intueri. mirum est enim dicere quantis disciplinis atque artibus

audiendo imbutus fuerit, qui ipsos quoque apices litterarum privatus

carnali lumine nequibat inspicere.  quod mihi paene impossibile,

fateor, videbatur esse cum legerem, nisi de partibus Asiae quendam

ad nos venire Eusebium nomine contigisset, qui se infantem quinque

annorum sic caecatum esse narrabat, ut sinistrum eius oculum fuisse

excavatum orbis profundissimus indicaret; dexter vero globus vitreo

colore confusus sine videndi gratia infructuosis nisibus volvebatur. 

hic tantos auctores, tantos libros in memoriae suae bibliotheca

condiderat, ut legentes probabiliter ammoneret in qua parte codicis

quod praedixerat invenirent.  disciplinas omnes et animo retinebat

et expositione planissima lucidabat. commonuit etiam tabernaculum

templumque Domini ad instar caeli fuisse formatum; quae depicta

subtiliter lineamentis propriis in pandecte Latino corporis grandioris

competenter aptavi.  de veste quoque sacerdotali plurima Domini

sacramenta texebat, asserens nihil otiose positum quod non alicuius

rei pulcherrimam portaret imaginem; haec etiam Ioseppum,

Origenem et Hieronymum commemorasse in suis opusculis asserebat. 

quid plura?  fecit credi de Didymo, quem suo praesentabat exemplo. 

cuius etiam instructione commonitus multos codices antiquos repperi,

qui apud me habebantur incogniti: quem tamen adhuc Novatianae

pravitatis errore detentum, misericordia Domini suffragante rectae

fidei credimus illuminatione complendum, ut quem Scripturas suas

animo fecit discere, iubeat catholicae fidei integritate pollere. 

     3. Secundus vero liber Salomonis, qui appellatur Ecclesiastes, a

beato Hieronymo potenter expositus est; quem Latino sermone

nuncupat Contionatorem, quod loquatur ad populum et sermo eius

non specialiter ad unum sed ad universos generaliter dirigatur.

Ecclesiastes autem noster est Dominus Christus, qui medio pariete

destructo inimicitias carnis evacuans fecit utrumque unum. hic super

omnia sequenda dicit iussa divina, cuncta mundi istius vanitatem

vanitantium esse commemorans. de  quo libro et Victorinus, ex

oratore episcopus, nonnulla disseruit. 

     4. In Cantico Canticorum duabus omeliis expositionem Origenis

idem sanctus Hieronymus, Latinae linguae multiplicator egregius, sua

nobis ut consuevit probabili translatione prospexit.  quos item

Rufinus interpres eloquentissimus adiectis quibusdam locis, usque ad

illud praeceptum quod ait Capite nobis vulpes pusillas exterminantes

vineas, tribus libris latius explanavit.  post quos Epiphanius antistes

Cyprius totum librum Graeco sermone uno volumine sub brevitate

complexus est. hunc nos ut alios in Latinam linguam per amicum

nostrum virum disertissimum Epiphanium fecimus Domino iuvante

transferri. quapropter praedicti libri diligentissimos expositores sub

uno codice comprehendi, ut simul omnes legentibus offerantur qui

tractatores unius voluminis extiterunt.  unde etiam et sanctus

Ambrosius in libro tertio Patriarcharum, ubi de persona Isaac

loquitur, multa salubriter luculenterque disseruit.

     5.  Saepe dictus autem pater Hieronymus asserit Sapientiae

librum non a Salomone, ut usus habet, sed a Philone doctissimo

quodam Iudaeo fuisse conscriptum; quem pseudographum

praenotavit, propterea quod usurpationem nominis portat alterius. 

cuius voluminis expositionem presbyter Bellator octo libris se

assumpsisse testatus est; quem cum aliis opusculis eius pariter

sustinemus. de quo et pater Augustinus et sanctus Ambrosius

omeliarum nomine nonulla dixerunt: dictio nimis suavissima et re

vera nominis sui dignitate resplendens. 

     6. Ecclesiasticum vero librum supradictus Hieronymus Iesu filii

Sirac esse commemorat, qui Congregator Latino potest sermone

vocitari. sed inter Ecclesiasten et Ecclesiasticum istam Patres posuere

distantiam, quod Ecclesiastes ad Christum Dominum solummodo

debet referri; Ecclcsiasticus vero cuicumque iusto praedicatori potest

absolute congruere, qui ecclesiam Domini sanctissimis solet monitis

congregare. quod librum utique praesentem fecisse manifestum est,

quem propter excellentiam virtutum sliarum panaretum appellat, id

est virtutum omnium capacem; cuius tanta claritas tantaque latinitas

est, ut sibi textus ipse commenta sint; atque utinam quam cito mente

capitur, tam facile actuum qualitate reddatur.

     7. Quibus libris iuvante Domino capitula insignire curavimus, ne

in tam necessaria lectione, ut saepe dictum est, confusa tyronis

novitas linqueretur.  


VI.  DE AGIOGRAPHIS 


     1. Sequitur Agiographorum codex sextus, habens libros octo, qui

in capite suo continet Iob, praeclarum patientiae gloriosumque

documentum.  quem labore beati Hieronymi Latina lingua, sicut et

alia multa, cautissime translatum expositumque promeruit; cuius

explanationibus actum est ut, sicut Dominus de ipso testari dignatus

est, inculpabiliter cuncta locutus fuisse doceatur. 

     2. Quanta enim liber ille continet suavia sacramenta verborum,

sicut beatus Hieronymus dicit in epistula quam dirigit ad Paulinum:

`Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur, omnaque legis

dialecticae propositione, assumptione, confirmatione, conclusione

determinat.'  quod si ita est,---nec aliter esse potest quam quod tanti

viri c2elebrat auctoritas,--ubi sunt qui dicunt artem dialecticam ab

Scripturis sanctissimis non coepisse? `Singula in eo verba plena sunt

enigmatibus, propositionibus et quaestionibus sacris; et, ut de ceteris

sileam, resurrectionem carnis sic prophetat, ut nullus de ea vel

manifestius vel cautius aliquid scripsisse videatur.  sic enim ait: Scio

quod Redemptor meus vivat, et in novissimo de terra surrecturus sim.

et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum; quem

visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius.

reposita est haec spes mea in sinu meo. 

     3. Sanctus quoque Augustinus, in eodem libro annotationes

faciens, eum solita curiositate tractavit. quidam etiam est anonymus,

ex cuius stilo beatum esse suspicamur Hilarium, qui commenta libri

ipsius conscripsit in ordinem; quae si legatis attonite, poterunt vos

diligcnter instruere. magnus plane liber Iob et in solamen humani

generis utilitatemque conscriptus, quando sanctus vir tanta et talia

pertulisse monstratus est, ut levia sibi unusquisque peccator faciat,

quaecumque se sustinere cognoscit. 

     4. Tobi autem in libris v, Hester in libris vi, Iudith in libris vii et

Machabaeorum in libris x expositio in Latinum is sermonem praedicti

Bellatoris presbyteri, ut praevalet, labore collecta est. 

     5. Quorum tamen librorum titulos sub brevitate collegi, quando

instructionis non minimum creditur esse compendium, res fusas

latissime paucis sermonibus indicare; his enim remediis lectoris

aminus introductus saluberrimam Scripturarum seriem provocatus

excurrit.  sed eos, licet historici sint et planissima relatione

fundantur, tamen propter virtutes excellentissimas morum conscriptos

esse cognoscite, ut patientiam, ut spem, ut caritatem, ut etiam in

feminis fortitudinem, ut pro Deo contemptam praesentis saeculi

vitam, vel cetera quae illic virtutum genera Domino praestante

floruerunt, nostris animis competenter infunderent. 

     6. In Hesdrae vero libris duobus Graeco sermone singulas

omelias expositas Origenis inveni, quae eiusdem religiosi viri

Bellatoris iabore translatae sunt. nam et sanctus Ambrosius in libro

Patriarcharum, ubi de persona Ioseph loquitur, secundum librum

Machabaeorum exempli causa commemorat cuius maximam partem

ad demonstrandam tolerantiam eloquentiae suae dulcissimo liquore

patefecit. libri vero Machabaeorum a supradicto amico nostro

Bellatore sedula expositione Domino iuvante confecti sunt, ne tam

magna lectio inexplanata forsitan linqueretur, quae nobis tot

virtutum exempla declaravit.  


VII.  DE EVANGELIIS 


     1. Septimus igitur codex Scripturae divinae, qui est novi

Testamenti primus, nobisque dedit adorabile principium ac vitale

remedium, quattuor evangelistarum supernaluce Hieronymus diligenti

cura disseruit; quae in uno volumine comprehendi, ne legentis

intentio divisis codicibus tardaretur. Mattheum beatus Hieronymus

iterum bis binis libris exposuit, quem etiam sanctus Hilarius uno

volumine declaravit, de quo et Victorinus, ex oratore episcopus,

nonnulla disseruit. Lucam sanctus Ambrosius mirabiliter explanavit.

Iohannem beatus Augustinus copiosa et insigni expositione lucidavit,

qui etiam de concordia Evangelistarum quattuor libros subtilissima

nimis et necessaria disputatione complexus est. 

     2. Eusebius quoque Caesariensis Canones evangelicos

compendiosa brevitate collegit, ut in quibus locis communia dicunt,

in quibus propria tangunt, verissima distinctione monstraret; ubi

quanta est plenitudo fidei, tanto floret et diversorum tractantium

doctrina mirabilis.


VIII.  DE EPISTULIS APOSTOLORUM 


     1. Octavus codex canonicas epistulas continet Apostolorum. sed

in epistulis tredecim sancti Pauli annotationes conscriptas in ipso

initio meae lectionis inveni, quae in cunctorum manibus ita celebres

habebantur, ut eas a sancto Gelasio, papa urbis Romae, doctissimi

viri studio dicerent fuisse conscriptas: quod solent facere qui res

vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere. sed nobis ex

praecedentibus lectionibus diligenti retractatione patuerunt

suptilissimas quidem esse ac brevissimas dictiones, sed Pelagiani

erroris venena illic esse seminata; et ut procul a vobis fieret error

hereticus, primam epistulam ad Romanos qua potui curiositate

purgavi, reliquas in chartacio codice conscriptas vobis emendandas

reliqui. quod facile subiacebit, quando praecedenti exemplo audacior

redditur sequentis imitatio. 

     2. Sed inter has soliicitudines graviter aestuatus, quendam

anonymum codicem subnotatum divina repperi provisione collatum,

qui tredecim epistulas sancti Pauli non ignobili annotatione tractavit. 

hic diligenter excursus secundum vobis ac securum genus

commentorum Domino largiente praestabit. 

     3. Ad Hebreos vero epistulam quam sanctus Iohannes

Constantinopolitanus episcopus triginta quattuor omelias Attico

sermone tractavit, Mutianum virum disertissimum transferre fecimus

in Latinum, ne epistularum ordo continuus indecoro termino subito

rumperetur. 

     4. In epistulis autem canonicis Clemens Alexandrinus pxesbyter,

qui et Stromatheus vocatur,---id est, in epistula sancti Petri prima,

sancti Iohannis prima et secunda, et Iacobi,---quaedam Attico

sermone declaravit; ubi multa quidem suptiliter, sed aliqua incaute

locutus est.  quae nos ita transferri fecimus in Latinum, ut exclusis

quibusdam offendiculis purificata doctrina eius securior potuisset

auriri. 

     5. Sanctus quoque Augustinus epistulam Iacobi apostoli solita

diligentiae suae curiositate tractavit; quam vobis in membranacio

codice scriptam reliqui. 

     6. Sed cum de reliquis canonicis epistulis magna nos cogitatio

fatigaret, subito nobis codex Didymi Graeco stilo conscriptus in

exposirionem septem canonicarum epistularum Domino largiente

concessus est; qui ab Epiphanio, viro disertissimo, Divinitate iuvante

translatus est. 

     7. ln epistula vero prima beati Iohannis sanctus Augustinus

decem sermonibus multa et mirabiliter de caritate disseruit.

     8. Tertium vero codicem repperi epistularum sancti Pauli, qui a

nonnullis beati Hieronymi annotationes brevissimas dicitur continere;

quem vobis pariter Christo largiente dereliqui. 

     9. Post haec vero tria paria quae diximus commentorum, Petrus

abbas Tripolitanae provinciae sancti Pauli epistulas exemplis

opusculorum beati Augustini subnotasse narratur, ut per os alienum

sui cordis declararet arcanum; quae ita locis singulis competenter

aptavit, ut hoc magis studio beati Augustini credas esse perfectum.

mirum est enim sic alterum ep altero dilucidasse, ut nulla verborum

suorum adiectione permixta desiderium cordis proprii complesse

videatur. qui vobis inter alios codices divina gratia suffragante de

Africana parte mittendus est. 

     10. Sic totus ordo epistularum canonicarum tam sancti Pauli

quam diversorum apostolorum Domini favore completus est. dicitur

enim et beatum Ambrosium subnotatum codicem epistularum

omnium sancti Pauli reliquisse suavissima expositione completum;

quem tamen adhuc invenre non potui, sed diligenti cura perquiro. 

     11. Dictae sunt igitur annotationes epistularum a nonnullis

breviter comprehensae. nunc per ordinem dicamus, sicut et in

Prophetis factum est, qui eas latius exponere maluerunt; ut iliud

datum inchoantibus, hoc reservatum vldeatur esse erfectis.       

     12. Sancti Pauli prima omnium et ammirabilior destinata

cognoscitur ad Romanos, quam Origenes viginti libris Graeco

sermone declaravit; quos tamen supradictus Rufinus in decem libris

redigens adhuc copiose transtulit in Latinum. sanctus vero

Augustinus ipsam epistulam inchoaverat exponendam; in cuius

tantum salutatione unum librum se profudisse commemorat, et, ut

eius verbis utar, `operis ipsius magnitudine ac labore deterritus in alia

faciliora deflexus' est. qui etiam scribens ad Simplicianum, episcopum

Mediolanensem, sublimes et exquisitas de eadem epistula tractavit

aliquas quaestiones; quas nos praedicto codici iudicavimus inserendas

ne, dum expositio divisa quaeritur, legentis intentio noxie differatur. 

     13. Ad Galatas autem idem sanctus Augustinus latius explanavit,

de qua et sanctus Hieronymus tribus libris expositionem tetendit. 

idem pater Hieronymus aliis tribus libris epistulam ad Ephesios

diligenter aperuit. ad Titum quoque expositionem uno volumine

comprehendit. ad Philemonem etiam uno libro patefecit. 

     14. Residuas vero epistulas sancti Pauli--id est, ad Corinthios

duas, ad Thessalonicenses duas, ad Colosenses unam, ad Timotheum

duas---sanctus Hieronymus dicitur explanasse; unde multa pars

scientiae tribuitur, cum provenerit ignorantibus nosse quod quaerant. 

quas tamen continuo de diversis partibus, ubi direximus inquirendas,

suscepturos nos esse Domini miseratione confidimus, et ideo studiose

sustinere debemus, quod nobis transmittendum esse cognovimus;

eoque fiat ut si cuicumque vestrum antequam veniant aliquid eorum

fortassis occurrerit, studeat diligenti cura transcribere et praedictis

expositoribus aggregare, quatenus iuvante Domino et labore vestro

monasterii bibliotheca proficiat, quibus tanta noscuntur esse

praeparata.  quod si forsitan senectus nostra, priusquam haec

compleantur, iussione Domini cum remissione peccatorum, sicut vos

orare deprecor, votivo fine transiverit, ad vos, ut credere dignum est,

quandoque res sperata perveniet. 

     15. Commemoratas tamen epistulas a Iohanne Chrysostomo

expositas Attico sermone in suprascripto octavo armario dereliqui,

ubi sunt Graeci codices congregati; ut si Latina non potuerint latiora

commenta procurari, de istis subinde transferatur quod plenissimam

poterit praestare notitiam, quatenus in omnibus LXX uno libris

canonicis, sicut a sancto patre Augustino noscitur comprehensum,

antiquorum expositiones Domino largiente, velut spiritalia poma

Paradisi, sumenda vestris epulis offerantur. 

     16. Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca dubia sunt

relicta, nec explanatione plenissima satisfacere potuerunt,

nequaquam vobis modernos expositores interdico; caute tamen

quaerendos esse catholicos, quoniam accessu temporum multis

noviter gratia divinitatis infunditur, quae forsitan priscis doctoribus

celata monstratur.


III. DE ACTIBUS APOSTOLORUM ET APOCALYPSI 


     1. Nonus igitur codex Actus Apostolorum et Apocalypsin

noscitur continere, quoniam et haec quoque Apocalypsis, id est

Revelatio, probatur Iohannis apostoli.  sed in Actibus Apostolorum

sancti Iohannis, episcopi Constantinopolitani, in Graeco sermone

commenta repperimus; quae amici nostri in duobus codicibus lv

omeliis iuvante Domino transtulerunt. 

     2. Apocalypsis vero, quae studiose legentium animos ad

supernam contemplationem deducit, et facit mente cernere quod

angeli videndo beati sunt, sancti Hieronymi expositione 4conspicua

est.  de quo libro et Victorinus saepe dictus episcopus difficilia

breviter quaedam loca tractavit.  Vigilius quoque, Afer antistes, de

mille annorum intellegentia quae praedicta Apocalypsi continetur,

unde magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et diligenti

naratione disseruit. 

     3. Ticonius etiam Donatista in eodem volumine quaedam non

respuenda subiunxit, quaedam vero venenosi dogmatis sui fecilenta

permiscuit; cui tantum in bonis dictis chresimon, in malis achriston

quantum transiens valui reperire, ut arbitror, competenter affixi. 

quod et vobis similiter in suspectis expositoribus facere suademus, ne

lectoris animus fortasse turbetur nefandi dogmatis permixtione

confusus. 

     4. De quo volumine sanctus quoque Augustinus in libris Civitatis

Dei plura praestantius et diligenter aperuit.  nostris quoque

temporibus Apocalypsis praedicta beati episcopi Primasii, antistitis

Africani, studio minute ac diligenter quinque libris exposita est. 

quibus etiam liber unus Quid faciat hereticum cautissima disputatione

subiunctus est: quae in templo Domini sacrata donaria sanctis

altaribus offerantur. 

     5. Sed quoniam diximus expositores, quantos vel invenire priscos

potuimus, vel nuper per amicos nostros de Graeca lingua transferri

vel nova cudi fecimus, nunc de sex modis intellegentiae aliquid

disseramus, ut saepius illuc redeuntes pestiferos vitemus errores.  


X. DE MODIS INTELLEGENTIAE 


     1. Primum est post huius operis instituta ut ad introductores

Scripturae divinae, quos postea repperimus, sollicita mente

redeamus, id est Ticonium Donatistam, sanctum Augustinum de

Doctrina Christiana, Adrianum, Eucherium et Iunilium; quos sedula

curiositate collegi, ut quibus erat similis intentio, in uno corpore

adunati codices clauderentur; qui modos elocutionum explanationis

causa formantes per exemplorum diversas similitudines intellegi

faciunt, quae prius clausa manserunt. 

     2. Quod si ab introductoribus fortasse praetermissa sunt, tunc

librorum expositores sedulo requiramus, et aperiri nobis incipiunt

quae prius clausa manserunt. 

     3. Deinde studiosissime legamus catholicos magistros, qui

propositionibus factis solvunt obscurissimas quaestiones. 

     4. Quinto per libros singulos atque epistulas diversorum Patrum

loca praecipua, quae exempli causa commemorant, diligenti cura

notanda sunt. ita fit ut diversorum catholi corum libri commodissime

periegantur, quamdo et intentiones suas decenter aperiunt et ex

incidentibus apud illos quaestionibus nobis notitia magna praestatur.

     5. Postremo collocutio peritissimorum senIorum crebrius

appetatur, quorum confabuLatione subito quod non opinabamur

advertimus, dum nobis studiose referunt quod longis aetatibus suis

discere potuerunt. utile est enm per istos sex modos intellegentiae

studiosa voluntate discurrere, potius quam irreligioso stupore

torpere.  


XI. DE QUATTUOR SYNODIS RECEPTIS


     1. Dicamus nunc quemammodum universalia sanctaque concilia

fidei nostrae salutaria sacramenta solidaverint, ut ibi cognoscentes

verae religionis arcanum pestiferos vitemus errores.  primo loco

Nicaena synodus legitur constituta; deinde Constantinopolitana,

tertia Ephesena prior, quarta Calchedonensis, quas merito sancta

probat Ecclesia: quae tanta fidei nostrae lumina praestiterunt, ut in

nullum perversitatis scopulum, si tamen protegente Domino

custodimur, caecatis mentibus incidere debeamus. nam sanctissimi

Patres, iniuriam rectae fidei non ferentes, regulas quoque

ecclesiasticas ibidem statuere maluerunt, et inventores novarum

heresum pertinaces divino gladio perculerunt, decernentes nullum

ulterius debere novas incutere quaestiones, sed probatorum veterum

auctoritate contentos sine dolo et perfidia decretis salubribus

oboedire. sunt enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid contra

antiquos sapiant et aliquid novi, unde periti videantur, inveniant. 

     2. Calchedonensis autem synodi testis est codex Encyclius, qui

eius reverentiam tanta laude concelebrat, ut sanctae auctoritati

merito iudicet comparandam. quem codicem, id est totius orbis

epistularum, a viro disertissimo Epiphanio fecimus in Latinum de

Graeco sermone converti. 

     3. Sed quoniam sacras litteras in novem codicibus cum

introductoribus et paene cum omnibus Latinis expositoribus suis, ut

datum est, Domino iuvante collegimus, nunc videamus

quemammodum lex divina tribus generibus divisionum a diversis

Patribus fuerit intimata; quam tamen veneranter et concorditer

suscipit unversarum Ecclesia regionum.  


XII.  DIVISIO SCRIPTURAE DIVINAE SECUNDUM

SANCTUM HIERONYMUM 


1. Auctoritas divina secundum sanctum Hieronymum in Testamentis

duobus ita dividitur, id est.:--  

     In Vetus. In Lege, id est, in Genesim Exodum Leviticum

Numerorum Deuteronomium.  In Prophetis:  Iesu Nave Iudicum

Ruth Samuhel Esaias Hieremias Ezechiel Liber duodecim

Prophetarum. In Agiographis: Iob David Salomon proverbia

Ecclesiasticum Canticum Canticorum Verba Dierum, id est

Paralipomenon Ezras Hester. 

     In Novum.  In Evangeliis:  Mattheus Marcus Lucas lohannes. 

Epistulis Apostolorum:  Pauli xiiii, Petri ii, lohannis iii, Iacobi i,

Iudae i. In Actibus Apostolorum. In Apocalypsin liber unus. 

     2. Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diversorum

translationes legisse atque correxisse, eo quod auctoritati Hebraicae

nequaquam eas perspiceret consonare. unde factum est ut omnes

libros veteris Testamenti diligenti cura in Latinum sermonem de

Hebreo fonte transfunderet, et ad viginti duarum litterarum modum

qui apud Hebreos manet competenter adduceret, per quas omnis

sapientia discitur et memoria dictorum in aevum scripta servatur.

huic etiam adiecti sunt novi Testamenti libri viginti septem; qui

colliguntur simul quadraginta novem. cui numero adde

omnipotentem et indivisibilem Trinitatem, per quam haec facta et

propter quam ista praedicta sunt, et quinquagenarius numerus

indubitanter efficitur, quia ad instar iubelei anni magna pietate

beneficii debita relaxat et pure paenitenrium peccata dissolvit. 

     3. Hunc autem pandectem propter copiam lectionis minutiore

manu in senionibus quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum,

ut quod lectio copiosa tetendit scripturae densitas adunata

contraheret. 

     4. Meminisse autem debemus memoratum Hieronymum omnem

translationem suam in auctoritate divina, sicut ipse testatur, propter

simplicitatem fratrum colis et commatibus ordinasse; ut qui

distinctiones saecularium litterarum comprehendere minime

potuerunt, hoc remedio suffulti inculpabiliter pronuntiarent

sacratissimas lectiones.  


XIII. DlVISIO SCRIPTURAE DIVINAE SECUNDUM

SANCTUM AUGUSTINUM


     1. Scriptura divina secundum beatum Augustinum in Testamenta

duo ita dividitur, id est in vetus et in novum. 

     In vetus---In Historia libri xxii, id est, Moysi libri v Iesu Nave

liber i Iudicum liber i Ruth liber i Regum libri iiii Paralipomenon

libri ii Iob liber i Tobi liber i Hester liber i Iudith liber i Esdrae libri

ii Machabeorum libri ii.  In Prophetis libri xxii: David Psalterium

liber i Salomon libri iii Iesu fili Sirac libri ii Prophetas maiores iiii, id

est, Esaias Hieremias Danihel Ezechiel, et minores xii, id est, Osee

lohel Amos Abdias Ionas Micheas Naum Abbacuc Sofonias

Zacharias Aggeus Malachim. 

     In novum---In Evangelia iiii, id est, secundum Mattheum,

secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Iohannem. In

Epistulis Apostolorum, id est Pauli Apostoli ad Romanos i ad

Corinthios ii ad Galatas i ad Ephesios i ad Philippenses i ad

Thessalonicenses ii ad Colosenses i ad Timotheum ii ad Titum i ad

Philemonem i ad Hebreos i Petri ii Iohannis iii Iudae i Iacobi i.  In

Actibus Apostolorum liber unus. In Apocalypsin liber unus. 

     2. Beatus igitur Augustinus secundum praefatos novem codices,

quos sancta meditatur Ecclesia, secundo libro de Doctrina Christiana

Scripturas divinas lxxi librorum calculo comprehendit; quibus cum

sanctae Trinitatis addideris unitatem, fit totius librae competens et

gloriosa perfectio.


XIIII.  DIVISIO SCRIPTURAE DIVINAE SECUNDUM LXX


     1. Scriptura sancta secundum antiquam translationem in

Testamenta duo ita dividitur, id est:--

     In vetus---In Genesim Exodum Leviticum Numerorum

Deuteronomium Iesu Nave Iudicum Ruth Regum libri iiii

Paralipomenon libri ii Psalterii (libri v Salomonis) libri v, id est,

Proverbia Sapientiae Ecclesiasticum Ecclesiastes Canticum

Canticorum Prophetas, id est, Esaias Hieremias Ezechiel Daninel

Osee Amos Micheas Iohel Abdias Ionas Naum Abbacuc Sofonias

Aggeus Zacharias Malachim, qui et Angelus Iob Tobi Hester Iudith

Hesdrae ii Machabeorum ii.

     In novum---Evangelia iiii, id est, Mattheus Marcus Lucas

Iohannes Actus Apostolorum Epistulae Petri ad gentes Iacobi

Iohannis ad Parthos Epistulae Pauli ad Romanos i ad Corinthios ii

ad Galatas i ad Philippenses i ad Colosenses i ad Ephesios i ad

Thessalonicenses ii ad Timotheum li ad Titum ii ad philemonem i

Apocalypsin Iohannis. 

     2. Tertia vero divisio est inter alias in codice grandiore littera

clariore conscripto, qui habet quaterniones nonaginta quinque, in

quo septuaginta interpretum translatio veteris Testamenti in libris

quadraginta quattuor continetur; cui subiuncti sunt novi Testamenti

libri viginti sex, fiuntque simul libri septuaginta, in illo palmarum

numero fortasse praesagati, quas in mansione Helim invenit populus

Hebreorum. 

     3. Hic textus multorum translatione variatus, sicut in prologo

Psalterii positum est, patris Hieronymi diligenti cura emendatus

compositusque relictus est, ubi nos omnia tria genera divisionum

iudicavimus affigenda, ut inspecta diligenter atque tractata non

impugnare sed invicem se potius exponere videantur. unde licet multi

Patres, id est sanctus Hilarius, Pictaviensis urbis antistes, et Rufinus

presbyter Aquileiensis et Epiphanius episcopus Cypri et synodus

Nicaena <et> Calchedonensis non contraria dixerint sed diversa,

omnes tamen per divisiones suas libros divinos sacramentis

competentibus aptaverunt, sicut et in evangelistarum concordia

probatur effectum, ubi una quidem fides est rerum et ratio diversa

sermonum. 

     4. Sed quoniam praedictus pater Augustinus in libro secundo

memorati operis, id est de Doctrina Christiana, commonet ita dicens:

`Latini codices, id est veteris novique Testamenti, si necesse fuerit,

Graecorum auctoritate corrigendi sunt, unde ad nos post Hebreum

fontem translatio cuncta pervenit,' ideoque vobis et Graecum

pandectem reliqui comprehensum in libris septuaginta quinque, qui

continet quaterniones ***, in armario supradicto octavo, ubi et alios

Graecos diversis opusculis necessario congregavi, ne quid

sanctissimae instructioni vestrae necessarium deesse videretur. qui

numerus duobus miraculis consecratur; nam et septuaginta quinque

animae de terra Chanaan cum patriarcha Iacob fines Aegyptios

intraverunt, et septuaginta quinque annorum Abraham fuit, quando

promissionem Domini laetus accepit. 

     5. Restat nunc ut dicere festinemus, quemammodum in Scripturis

divinis librariorum vitia corrigere debeamus. nam quid prodest multas

transcurrere lectiones, et ea quae sunt probabiliter corrigenda

nescire?     



     XV.  SUB QUA CAUTELA RELEGI DEBEAT CAELESTIS

AUCTORITAS 


     1. Vos igitur, qui divinarum et saecularium litterarum cognitione

polletis, et scientia vobis est ab usu communi reperire quod dissonat,

tali modo sacras percurrite lectiones; a paucis enim doctisque

faciendum est, quod simplici et minus eruditae congregationi noscitur

esse praeparandum. quapropter prius introi1e diligenter, et sic

scriptorum delicta corrigite, ne iuste arguamini si praecipitanter alios

emendare temptetis; istud enim genus emendationis, ut arbitror,

valde pulcherrimum est et doctissimorum hominum negotium

gloriosum. 

     2. In primis igitur  idiomata Scripturae divinae nulla

praesumptione temeretis, ne cum ad intellectum communem quae

dicta sunt trahere cupitis (quod absit) caelestium verborum puritas

dissipetur.  idiomata enim legis divinae dicuntur propriae locutiones,

quas communis usus non habere cognoscitur, ut est illud:

     Secundum innocentiam manuum mearum, vel

     De vultu tuo iudicium meum prodeat---

     Auribus percipe lacrimas meas, et

     Effundite coram illo corda vestra---

     Adhaesit anima mea post te---

     Multiplicasti locupletare eam---

     Ibi laetabimur in id ipsum, et

     inclinavit ex hoc in hoc---

     Misit Moysen servum suum, et Aaron quem elegit ipsum---

     Defecerunt oculi mei in eloquium tuum---

     Fiat manus tua ut salvum mefaciat. 

haec et his similia, quae nimis probantur esse numerosa, licet

communis usus refugiat, tamen ne dissipari liceat, auctoritas  illa

procul dubio sancta commendat. quod si ea latius nosse desideratis,

legite sancti Augustini septem libros de Modis locutionum, quos fecit

de quinque libris Moysi et uno Iesu Nave et altero Iudicum, et tunc

de tali re poteritis abundantissima largitate satiari. in sequenti vero

auctoritate vobis similia reperire copiosissime subiacebit. 

     3. Hebrea vero quaedam nomina hominum vel locorum nulla

declinatione frangatis; servetur in eis linguae suae decora sinceritas. 

illas tantum litteras commutemus, quae vocabuli ipsius possunt

exprimere qualitatem, quoniam interpretatione nominis sui unum

quodque eorum magno sacramento rei alicuius constat appositum, ut

est Seth, Enoch, Lamech, Noe, Sem Cham et Iafeth, Aaron, David

et his similia. locorum autem nomina, ut est Sion, Choreb, Geon,

Hermon vel his similia, pari devotione linquamus. 

     4. Tertio res quae in bono et in malo ponuntur non sunt

ullatenus temerandae, ut mons, leo, cedrus, catulus leonis, clamor,

homo, fructus, calix, vitulus, pastor, thesaurus, vermis, canis, et his

similia. nec illa nomina mutanda sunt, quae pro aliis nominibus

apponuntur, ut: 

     Satanas qui a recto calle discedit--  

     manus lavare significat non esse participem--  

     quod pedes pro actu ponuntur--  

     quod frequenter expectationem pro spe ponit-- 

     semel pro incommutabili sententia denuntiatur---

     iurare Deum pro confirmare dicitur.  

ista enim ab expositoribus nobis aperienda desideremus; non aliquid

eorum sacrilega voluntate truncemus. 

     5. Nec illa verba tangenda sunt, quae interdum contra artem

quidem humanam posita reperiuntur, sed auctoritate multorum

codicum vindicantur. corrumpi siquidem nequeunt, quae inspirante

Domino dicta noscuntur, ut est:

     Obliti non sumus te, et illud

     Viri sanguinum et dolosi---

     Fabricatus est templum, et

     Radetur caput suum, et 

     Inflabitur ventrem pro inflabitur ventre---

     Viri viri si praevaricata fuerit uxor eius, et 

     imponent super altare omnia vasa eius in quibus ministrant in ipsis

     Terra in qua habitant in ea, et 

     Protulerunt exploratores pavorem terrae quam exploraverant eam---

     De manu canis unicam meam, et 

     Flumina plaudebunt manibus in se--  

     Tunc exultabunt omnia ligna silvarum. 

     6. Et quoniam interdum casus generaque nominum vel temporum

humanis regulis nequeunt convenire, sed tamen eorum usum

ecclesiasticus consensus amplectitur, duorum vel trium priscorum

emendatorumque codicum auctoritas inquiratur,--scriptum est enm

In ore duorum vel trium stabit omne verbum,--et praesumi non liceat,

quod divino vindicatur eloquio; ut est in psalmo vigesimo primo

Populo qui nascetur, quem fecit Dominus, et illud Evangelii Euntes

docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et

Spiritus sancti, similiter et in centesimo quadragesimo tertio psalmo

Beatus populus, cuius est Dominus Deus eorum, et his similia.

     7. Regulas igitur elocutionum Latinorum, id est quadrigam

Messii, omnimodis non sequaris, ubi tamen priscorum codicum

auctoritate convinceris; expedit enim interdum praetermittere

humanarum formulas dictionum, et divini magis eloquii custodire

mensuram.  in prosa caput versus heroici finemque non corrigas;

quinque longas totidemque breves non audeas improbare; trocheum

triplicem laudabilis neglectus abscondat.  meotacismos et hiatus

vocalium omrino derelinque, quoniam hic locum habere non possunt

quae doctores litterarum liberalium regulariter custodire noscuntur.

istud enim inter humanas dictiones convenit praecaveri; in divinis

autem eloquiis tales compositiones nullatenus accusantur. maneat

ubique incorrupta locutio quae Deo placuisse cognoscitur, ita ut

fulgore suo niteat, non humano desiderio carpienda subiaceat. haec

enim et simplices suaviter instruit, et doctos pro sua reverentia

decenter oblectat. 

     8. post superiorem igitur divisionem, ubi diximus idiomata legis

divinae non esse tangenda, vel cetera quae sequuntur, locus

ammonet more maiorum hanc quoque ponere subdivisionem, ut ad

particulas partium distinctius venire debeamus.  unde enim

doctissimus Aristoteles Perihermenias suas ad liquidum perducere

potuisset, nisi divisionum et subdivisionum iterumque particularium

divisionum ordine custodito cuncta tractasset? quem secuti nunc

dicimus in quibus litteris sunt librariorum vitia corrigenda. 

     9. In verbis quae accusativis et ablativis praepositionibus serviunt,

situm motumque diligenter observa, quoniam librarii grammaticae

artis expertes ibi maxime probantur errare; nam si M litteram

inconvenienter addas aut demas, dictio tota confusa est. casus vero

nominum, exceptis monoptotis, declinationesque verborum quae

defectiva non sunt, totasque partes orationis---ubi tamen sacra non

impugnat auctoritas---considera diligenter, suisque locis aptata

custodi, ne locutionis ordine permixto totum (quod absit) possideat

indecora confusio. B pro V, V pro B, O pro U, N pro M contra

orthographiae praecepta vitiose positas non relinquas; aspirationem

vero superfiuam deme aut adice competenter. casus nominum

temporaque verborum, ubi tamen permitteris, custodi diligenter;

reperies enim frequenter in auctoritate consuetudini dissona, quae

tibi non liceat immutare. sed in his emendatorum codicum servetur

exemplum; cetera vero quae sunt male praesumpta recorrige,

quoniam antiquarii exinde potius probantur offendere, dum

elocutioni Latinae linguae  nesciunt servire disposite.  A in fine

adverbii non relinquas; A iterum casui genitivo non subtrahas multa

etiam respectu euphoniae propter subsequentes litteras probabiliter

immutamus, ut illuminatio, irrisio, immutabilis, impius, improbus.  R

litteram narrationi tolle superfluam; a gnaro enim, id est scito seu

perito, venit nominis ista compositio.  quod, cum pronomen est, per

D non per T litteram; cum vero adverbium numeri est, per T non

per D litteram scribendum est. quicquam---C magis in prima syllaba

ponendum est quam D propter euphoniam, quam praecipimur sequi.

quid plura? secundum regulas artigraphorum quae tamen sunt

emendanda percurre, ne articulatae vocis pulchra modulatio

peregrinis litteris maculata absona potius et indecora reddatur. 

     10. Orthographos priscos frequenter relege, quos ego inferius

titulo trigesimo, ubi de antiquariis legitur, propter notitiam

librariorum utiliter instruendam defiorandos esse iudicavi, et

extrinsecus huic libro de Orthographia titulum dedi.  ita contingit ut

et istud studioso prosit legere, ubi cognoscit quae in Scripturis sanctis

minime debeat violare, et illud necessario latius discitur, ubi

generaliter praesumpta vitia corrigantur. 

     11. Quod si tamen aliqua verba reperiuntur absurde posita, aut

ex his codicibus quos bcatus Hieronymus in editione septuaginta

interpretum emendavit, vel quos ipse ex Hebreo transtulit, intrepide

corrigenda sunt; aut, sicut beatus Augustinus ait, recurratur ad

Graecum pandectem, qui omnem legem divinam dinoscitur habere

collectam; vel, quibus possibile fuerit, Hebream scripturam vel eius

doctores requlrere non detrectent--decet enim ut, unde ad nos venit

salutaris translatio, inde iterum redeat decora correctio. merito enim

Patribus nostris de hac re maxima cura fuit, ne tunica Domini

Salvatoris, quam truculentis militibus scindere non licuit, lectoribus

subiaceat imperitis.  audiat Spiritus sanctus sincerissima quae donavit,

recipiat illibata quae contulit; tunc nos fideles sibi esse cognoscit, si

dicta ipsius nulla praesumptione carpamus. nam quemammodum

salvari volumus, si (quod dictu nefas est) remedium salutare pro

nostra voluntate rumpamus? 

     12. Sed ut his omnibus addere videaris ornatum, posituras, quas

Graeci thesis vocant, id est puncta brevissima pariter et

rotunda---praeter translationem sancti Hieronymi, quae colis et

commatibus ordinata consistit, unde et in praefatione iam dictum

est--singulis quibusque pone capitibus, quoniam illustrem et

planissimam faciunt orationem quando, sicut inferius exponitur, suis

locis aptata resplendent.  quale est enim inoffenso gradu per sensus

ire sanctissimos, venasque praeceptorum saluberrimas subtiliter

introire; terminos suos modulatae voci competenter affigere,

totamque dictionem sic per membra dividere ut suis partibus

considerata pulchrescant!  nam si corpus nostrum indiget per

membra cognosci, cur lectio cum suis partibus videatur confusa

derelinqui?  istae siquidem positurae seu puncta quasi quaedam viae

sunt sensuum et lumina dictionum, quae sic lectores dociles faciunt

tamquam si clarissimis expositoribus imbuantur.  prima est media,

secunda subdistinctio, tertia plena; quas a maioribus nostris ideo

constat inventas, ut spiritus longa dictione fatigatus vires suas per

spatia discreta resumeret. quas si mavis cupidus lector agnoscere,

Donatum lege, qui te possit de hac re brevi compendio diligenter

instruere. has distinctiones in Psalterio archetypo nos posuisse

retinemus, cuius obscuritates talibus remediis ex maxima parte

Domino praestante lucidavimus.

     13. Ita septenarius numerus ab utraque parte completus est, ut

a quibus rebus abstineamus et quas res emendare in auctoritate.

praesumamus, sicut opinor, evidenter appareat. quod si tamen hoc

desiderium et alio modo potuerit adiuvari, adiciatur studiis vestris, ne

more humanitatis nos aliquid necessarium praetermisisse videamur. 

     14. Nunc quemammodum extra auctoritatem reliquas lectiones

debeamus emendare dicendum est. commenta legis divinae, epistulas,

sermones librosque priscorum unus quis emendator sic legat, ut

correctiones eorum magistris consociet saecularium litterarum, et

ubicumque paragrammata in disertis hominibus reperta fuerint,

intrepidus vitiosa recorrigat, quoniam viri suprascripti sic dicta sua

composuisse credendi sunt, ut regulas artis grammaticae quas

didicerant custodisse iudicentur. epistulae quoque Patrum, sermones

et libri diversorum necnon et omeliae vel cum hereticis altercationes

fidelium, quoniam diversa loca Scripturae divinae suaviter ac

diligenter aperiunt, magno studio relegantur, competenter accensis

totum nitidum, totum splendidum Domino praestante colluceat. si

quid tamen in eis ad Scripturas divinas exponendas conveniens

invenitur, non dubitetis sociare voluminibus divinis, sicut et nos in

libris Regum fecisse cognoscimur. multa enim reperiuntur a

probatissimis hominibus per occasionem alterius operis latius de libris

dicta divinis, quae auctoritati videlicet sacrae competenter aptantur. 

unde supplico ut quod nos parva legendo minus explicare potuimus,

vos copiosissima lectione saginati tam de istis codicibus quos

relinquimus quam quos potueritis feliciter invenire perfectius in

Christi nomine compleatis. 

     15. Precor etiam vos, qui tamen emendare praesumitis, ut

superadiectas litteras ita pulcherrimas facere debeatis, ut potius ab

antiquariis scriptae fuisse iudicentur. non enim in illo decore

quicquam turpe convent inveniri, quod postea studiosorum oculos

videatur offendere.  considerate igitur qualis vobis causa commissa

sit, utilitas Christianorum, thesaurus ecclesiae, lumen animarum.

studete ergo ne qua remaneat in veritate mendositas, in puritate

falsitas, in integritate perversitas litterarum. 

     16. Sed quoniam novem codices legis divinae prima fronte

posminus eorumque introductores cum expositoribus suis iuvante

Domino quanta valuimus curiositate memoravimus, ad postremum

tres divisiones a maioribus datas totius legis divinae tetigimus, deinde

adiecimus quemammodum emendari caute debeat caelestis auctoritas

ne discerperetur praesumpta licentia aut traderetur sequentium

manibus indecora confusio, nunc de virtute lectionis divinae est

omnimodis disserendum, ut sua quaeque loca propria dulcedine

farciantur.  



XVI. DE VIRTUTE SCRIPTURAE DIVINAE


     1. Intuemini, sodales egregii, quam mirabilis, quam dulcis in

Scripturis divinis decurrit ordo dictorum, desiderium semper

excrescens, satietas sine fine, esuries gloriosa beatorum, ubi nimietas

non arguitur sed magis importunitas crebra Iaudatur---merito,

quando et notitia rerum salutarium inde discitur, et credentibus

atque eadem operantibus aeterna vita praestatur.  praeterita sine

falsitate describunt, praesentia plus quam quod videntur ostendunt,

futura quasi iam perfecta narrantur: ubique in eis veritas regnat,

ubique divina virtus irradiat, ubique panduntur humano generi

profutura. et dum haec ita se habeant in terris, nobis pro captu

ingenii parabolis et propositionbus sumptis caelestis veritas intimatur,

sicut ipse in septuagesimo septimo psalmo testatur: Aperiam in

parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. tradunt etiam

nobis, ut munera cuncta vincantur, sanctae Trinitatis adorabilem

cognitionem, quam per tot saeculorum tractus idolis dedita caeca et

flebilis ignoravit humanitas--Patrem scilicet, Filium et Spiritum

sanctum, unum Deum, creaturarum omnium conditorem atque

rectorem, facere quae vult in caelo et in terra. cuius si pietatem

quaeris, audi breviter comprehensum Adiutor in opportunitatibus, in

tribulatione: si potentiam, ausculta Et quis resistit potestati tuae? si

iustitiam, lege Qui iudicabit orbem terrae in aequitate. nam et ubique

esse totum Deum manifestissime declaratur, dicente Psalmographo:

Quo ibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in

caelum, tu illic es; si descendero in infernum ades, et cetera quae de

illa maiestate sacris lectionibus continentur. 

     2. Istas siquidem litteras non ratio humana repperit, sed

hominibus sanctis virtus caelestis infudit; quas tunc bene datur

intellegi, quando eas vera et utilia praedicare mens devota crediderit. 

quid enim in illis litteris utilitatis et suavitatis non invenies, si

purissimo lumine mentis intendas?  lectio cuncta virtutum est,

verbum non inanter cadens, nec tardat effectus quod promittit

affatus, oboedientibus conferens aeternam salutem, superbis

restituens perenne supplicium. atque ideo eam non solum audire sed

implere sanctis operibus commonemur; modo siquidem caritatem Dei

et proximi monet, modo ut saeculi peritura contemnas insinuat,

modo ut illam patriam recorderis in qua es perpetue mansurus

infundit, patientiam monet, spem tribuit, humilitatem proficuam

laudat, superbiam ruinosam semper accusat, pias elemosinas

creberrime fieri persuadet.  tunc quod supra omnes pietates

indulgentissimum est, acceptam sibi paenitentiam Iudex ipse testatur,

quando etiam verba quibus rogetur clementissimus Redemptor

indulget, terret ut corrigat, iudicium minatur ut parcat, et sic nos

praecipit vivere ut piis angelis mereamur esse consortes, fiatque illud

in nobis quod nimis suave atque perpetuum est, ut sit Deus omnia in

omnibus; deinde ut eum videamus sicuti est, et sic de gioriae ipsius

copia compleamur, ut nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur.

talibus ergo iussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo in

aeternum perire festinat? ultra omnes dementias est Redemptoris sui

iussa neglegere, et crudelissimi hostis vota complere. quot verba, tot

praemia; quot sententiae, totidem ultiones! nihil vacat ab utili

doctrina, nisi cum silet lingua magnalia.  o si nunquam cessaretur a

talibus! peccatis profecto tolleretur locus, si otiosum tempus non

haberet mens inquieta mortalium. 

     3. His beneficiis larga pietate collatis, addita est nobis sanctae

Trinitatis adorabilis et veneranda cognitio: quod vitae genus peccatis

mortua gentilitas funditus ignorabat. restat nunc ut memoriam

faciamus illorum qui libris suis aliquid venerabiliter de sancta

Trinitate dixerunt. ad confirmationem igitur fidei nostrae et

hereticorum praecavendas insidias legendi sunt tredecim libri beati

Hilarii, quos de sancta Trinitate profunda et disertissima nimis

oratione conscripsit.  sancti quoque Ambrosii quos de eadem re ad

Gratianum principem multo claros et venuste compositos designavit,

deinde sancti Augustini quindecim libri, quos idem de Trinitate

mirabili profunditate conscripsit, curiosa vobis intentione meditandi

sunt.  si quis vero de Patre et Filio et Spiritu sancto aliquid

summatim praeoptat attingere, nec se mavult longa lectione fatigare,

legat Nicetae episcopi librum quem de Fide conscripsit, et doctrinae

caelestis claritate completus in contemplationem divinam

compendiosa brevitate perducitur; qui voluminibus sancti Ambrosii

sociatus est, quos ad Gratianum principem destinavit. inaestimabilis

pietas virtusque Creatoris!  aperti sunt caeli, sancta Trinitas cordibus

fidelium patefacta resplenduit, et paganitas, quae honorem

occupaverat alienum, a vero Domino confutata discessit. 

     4. Utiles etiam sunt ad instructionem ecclesiasticae disciplinae

memorati sancti Ambrosii de Officiis melliflui libri tres, necnon et

beati Augustini de Vera Religione liber unus et de Doctrina

Christiana libri quattuor; item eiusdem liber unus quem de Agone

Christiano composuit, maxime vobis necessarius qui calcato saeculo

desudatis in certamine Christiano. similiter etiam liber eiusdem quasi

philosophiae moralis, quem pro moribus instituendis atque

corrigendis ex divina auctoritate collegit Speculumque nominavit,

magna intentione legendus est.  nam et sancti Augustini viginti duos

libros quos de Dei Civitate confecit, infastidibili sedulitate curramus,

ubi et Babylonia confusa, civitas diaboli, et splendida Hierusalem,

urbs Domini Christi, in hominum conversatione competenti

diversitate monstratae sunt. scripsit etiam quinque quaestiones de

novo Testamento ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias

onirifica deliberatione formatas. si quis autem dicta sua diligenti

cupit examinatione purgare nec incauta temeritate delinquere, duos

libros Retractationum sancti Augustini studiosa lectione percurrat,

unde et se comat imitando, et agnoscit quantam sapientiae copiam

beatissimo Patri indulgentia divina contulerit, ut quem nemo poterat

fortasse reprehendere, ipse se videatur cautissima retractatione

corrigere. longum est illius viri singula quaeque memorare, dum de

eius opusculis indicatis codex non parvus existat, qui quamlibet dicta

ipsius breviter commemoret, tamen in numerosas progressus est

paginas lectionum.  


XVII. DE HISTORICIS CHRISTIANIS 


     1. Habent etiam post tractatores diversos relatores temporum et

studia Christiana, qui ecclesiastica gravitate compositi per

vicissitudines rerum mutabilitatesque regnorum lacteo quidem sed

cautissimo nitore decurrunt. qui cum res ecclesiasticas referant, et

vicissitudines accidentes per tempora diversa describant, necesse est

ut sensus legentium rebus caelestibus semper erudiant, quando nihil

ad fortuitos casus, nihil ad deorum potestates infirmas, ut gentiles

fecerunt, sed arbitrio Creatoris applicare veraciter universa

contendunt. ---ut est Ioseppus, paene secundus Livius, in libris

Antiquitatum Iudaicorum late diffusus, quem pater Hieronymus,

scribens ad Lucinum Betticum, propter magnitudinem prolixi operis

a se perhibet non potuisse transferri. hunc tamen ab amicis nostris,

quoniam est subtilis nimis et multiplex, magno labore in libris viginti

duobus converti fecimus in Latinum.  qui etiam et alios septem libros

Captivitatis Iudaicae mirabili nitore conscripsit, quam translationem

alii Hieronymo, alii Ambrosio, alii deputant Rufino; quae dum 

talibus viris ascribitur, omnino dictionis eximia merita declarantur. 

post haec autem legenda est historia quae ab Eusebio quidem decem

voluminibus Graeco sermone conscripta, a Rufino autem cum

adiectione temporum quae secuta sunt undecim libris monstratur

explicita.  post historiam vero Eusebii apud Graecos Socrates,

Sozomenus et Theodoritus sequentia conscripserunt; quos a viro

disertissimo Epiphanio in uno corpore duodecim libris fecimus Deo

auxiliante transferri, ne insultet habere se facunda Graecia

necessarium, quod vobis iudicet esse subtractum. Orosius quoque,

Christianorum temporum paganorumque collator, praesto vobis est,

si eum legere volueritis. Marcellinus etiam, quattuor libros de

temporum qualitatibus et positionibus locorum pulcherrima

proprietate conficiens, itineris sui tramitem laudabiliter percurrit;

quem vobis pariter dereliqui. 

     2. Chronica vero, quae sunt imagines historiarum brevissimaeque

commemorationes temporum, scripsit Graece Eusebius; quae

transtulit Hieronymus in Latinum, et usque ad tempora sua deduxit

eximie.  hunc subsecutus est suprascriptus Marcellinus Illyricianus,

qui adhuc patricii Iustiniani fertur egisse cancellos, sed meliore

conditione devotus a tempore <Theodosii> principis usque ad fores

imperii triumphalis Augusti Iustiniani opus suum Domino iuvante

perduxit, ut qui ante fuit in obsequio suscepto gratus, postea ipsius

imperio copiose amantissimus appareret.  sanctus quoque Prosper

chronica ab Adam ad Gensirici tempora et urbis de redationem

usque perduxit.  forte inveniatis et alios subsequentes, quia non

desunt scriptores temporum, cum saecula sibi iugiter peracta

succedant. sed cum te de memoratis rebus, diligens lector, expleveris,

ingeniumque tuum divina fuerit luce radiatum, lege librum de Viris

illustribus sancti Hieronymi, ubi diversos Patres atque opuscula

eorum breviter et honoravit et tetigit: deinde alterum Gennadii

Massiliensis, qui idem de scriptoribus legis divinae, quos studiose

perquisiverat, certissimus indicavit.  hos in uno corpore sociatos

dereliqui, ne per diversos codices cognoscendae rei tarditas afferatur.

     3. Sequuntur enim multarum lectionum venerabilium conditores.

modo enim doctissimi viri aut libros divina inspiratione conficiunt,

aut invicem se epistularum gratia consolantur, aut populos dulcissimo

sermone deliniunt, aut cum hereticis vivacissima nimis altercatione

confligunt, ita ut quidam eorum singulari certamine controversias

subeant, et iudicibus mediis gloriosa disceptatione confiigant. sic,

cum pravus quisque destruitur, praestante Domino fidelissimus inde

solidatur. tunc in illo choro sanctissimo atque facundissimo Patrum

tibi eligere poteris, cum quo suavissime colloquaris. difficile quoque

dictu est, quam frequenti occasione reperta Scripturas sanctas locis

aptissimis potenter aperiant, ut subito transiens discas, quod te

neglegenter praeterisse cognoscis.  testes sunt doctissimi viri diversa

laude praecipui, quibus velut stellis micantibus caelum fulget

ecclesiae.  



VIII.  DE SANCTO HILARIO 


Inter quos sanctus Hilarius Pictaviensis episcopus nimia profunditate

subtilis et cautissimus disputator incedit altasque divinarum

Scripturarum abyssus in medium reverenter adducens, facit

praestante Deo illuminata mente conspici, quae prius parabolis

velabantur obscuris.  


VIIII.  DE SANCTO CIPRIANO 


     Impossibile est omnino compIecti, quantum inter alio scriptores

(praeter iterationem baptismatis, quam usus atqve ratio rcpudiavit

ecclesiae) conferat beatissimus Cyprianus, velut oleum decurrens in

omnem suavitatem, lingua composita declamator insignis doctorque

mirabilis.  quantos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos vero

firmissima praedicatione solidavit, confessores ad martyrium usque

perduxit! et ne minor esset praedicationibus suls, lpse quoque

martyrii corona Domino praestante decoratus est. nam inter alia

quae nobis facundiae suae clara monumenta dereliquit, in

expositione orationis dominicae, quae contra subripientia vitia velut

invictus clypeus semper opponitur, libellum declamatoria venustate

conscripsit.


X.  DE SANCTO AMBROSIO 


     Sanctus quoque Ambrosius, lactei sermonis emanator, cum

gravitate acutus, inviolenta persuasione dulcissimus, cui fuit aequalis

doctrina cum vita, quando ei non parvis miraculis gratia divinitatis

arrisit...  


XI. DE SANCTO HIERONYMO 


     1. Beatus etiam Hieronymus, Latinae linguae dilatator

eximius,--qui nobis in translatione divinae Scripturae tantum

praestitit, ut ad Hebreum fontem paene non egeamus accedere,

quando nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate

satiasse,---plurimis libris, copiosis epistulis fecit beatos, quibus

scribere Domino praestante dignatus est. planus, doctus, dulcis

parata copia sermonum ad quamcumque partem convertit ingenium:

modo humilibus suaviter blanditur, modo superborum colla

confringit, modo derogatoribus suis vicem necessaria mordacitate

restituens, modo virginitatem praedicans, modo matrimonia casta

defendens, modo virtutum certamina gloriosa collaudans, modo

lapsus in clericis atque monachis pravitatis accusans.  sed tamen,

ubicumque se locus attulit, gentilium exempla dulcissima varietate

permiscuit, totum explicans, totum exornans, et per diversa

disputationum genera disertus semper et aequalis incedens. nam cum

aliquos libros magna ubertate protendat, tamen pro dulcedine

dictorum finis eius semper ingratus est. quem in Bethleem habitasse,

otiosum fuisse non arbitror, nisi ut in terra illa miraculorum ad instar

solis eius quoque ab Oriente nobis lamparet eloquium. 

     2. Is epistulam suam ad Paulinum ex senatore presbyterum

mirificam destinavit, docens quemammodum Scripturas divinas

adhibita cautela perlegeret, ubi breviter virtutem uniuscuiusque libri

veteris et novi Testamenti mirabiliter indicavit. quem si ante

repperissem, eloquentiae ipsius cedens contentus fortasse fueram de

eadem parte nihil dicere.  sed quia et ille alia et nos diversa in opere

iam confecto Domino largiente conscripseramus, credo quod lector

diligens et in hoc opusculo non inutiliter occupetur. ille enim scripsit

ad divinae legis novum lectorem, qui tamen erat litteris saecularibus

eruditus, ut etiam librum de Theodosio principe prudenter ornateque

confecerit; nec illa tempestate, ut datur intellegi, tantos scriptores

suae partis habuit, quos eum in ordinem legere commoneret,

quoniam illo tempore milites Christi in gymnasio legis divinae salutari

adhuc sudore laborabant, inter quos et ipse postea multa conscripsit.

nobis vero fuit causa diversa, primum quod ad fratres simplices et

impolitos scripsimis instruendos, ut per multos auctores, qui iam

nostra aetate declarati sunt, caelestium Scripturarum plenitudine

compleantur, ut non tam ex nobis, qui huius rei pauperes sumus,

quam ex copiosis et antiquis Patribus laudabiliter imbuantur. sed ne

aliquid eis deesse possit, qui ad studia huius saeculi non fuerunt, tam

de artibus quam de disciplinis saecularium litterarum in secundo

volumine breviter credidimus ammonendos, ut simplicibus viris

famuletur et mundanarum peritia litterarum, quae praeter

additamenta quorundam doctorum ab Scripturis divinis cognoscitur

esse progressa. ita fit ut nec vituperatio de nova praesumptione nos

carpiat, et de parvulo nimis obsequio gritiae forsitan momenta

proveniant.  


XXII.  DE SANCTO AUGUSTINO


     Ipse etiam doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator

hereticorum, defensor fidelium et famosorum palma certaminum, in

quibusdam libris nimia difficultate reconditus, in quibusdam sic est

planissimus, ut etiam parvulis probetur acceptus; cuius aperta suavia

sunt, obscura vero magnis utilitatibus farcita pinguescunt. huius

autem ingenii vivacitatem si quis nosse desiderat, libros ipsius

Confessionum legat, vbi se refert omnes mathematicas disciplinas

sine magistro comprehendisse, quas aliis sub doctis expositoribus vix

datur artingere.  symbolum quoque nostrum, vadem fidei,

testimonium recti cordis, promissionis insolubile sacramentum,

frequenti expositione patefecit, ut profundius intellegentes illa quae

credere nos profitemur, cautissime promissa servemus. legendus est

etiam liber eiusdem, ubi diversas hereses post Epiphanium

pontificem compendiosa brevitate complexus est, quando nullius

sanae mentis acquiescit ingenium in illas cautes incedere in quas

alterum cognoverint pertulisse naufragium. illorum siquidem sensus

omnino cavendus est, quos provida damnavit ecclesia, et si quid tale

modo praesumitur, cauta nimis observatione declinetur.


XXIII.  DE ABBA EUGIPPlO ET ABBA DlONISIO 


     1. Convenit etiam ut presbyteri Eugippii opera necessaria legere

debeatis, quem nos quoque vidimus, virum quidem non usque adeo

saecularibus litteris eruditum, sed Scripturarum divinarum lectione

plenissimum.  hic ad parentem nostram Probam, virginem sacram, ex

operibus sancti Augustini valde altissimas quaestiones ac sententias

diversasque res defiorans, in uno corpore necessaria nimis

dispensatione collegit et in trecentis triginta octo capitulis collocavit.

qui codex, ut arbitror, utiliter legitur, quando in uno corpore

diligentia studiosi viri potuit recondi, quod in magna bibliotheca vix

praevalet inveniri. 

     2. Generat etiam hodieque catholica ecclesia viros illustres

probabilium dogmatum decore fulgentes. fuit enim nostris

temporibus et Dionisius monachus, Scytha natione sed moribus

omnino Romanus, in utraque lingua valde doctissimus, reddens

actionibus suis quam in libris Domini legerat aequitatem. Scripturas

divinas tanta curiositate discusserat atque intellexerat, ut,

undecumque interrogatus fuisset, paratum haberet competens sine

aliqua dilatione responsum.  qui mecum dialecticam legit, et in

exemplo gloriosi magisterii plurimos annos vitam suam Domino

praestante transegit. pudet me de consorte dicere, quod in me

nequeo reperire. fuit enim in illo cum sapientia magna simplicitas,

cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas, ut in nullo

se vel extremis famulis anteferret, cum dignus esset regum sine

dubitatione colloquiis. interveniat pro nobis qui nobiscum orare

consueverat, ut cuius hic sumus oratione suffulti, eius possimus nunc

meritis adiuvari.  qui petitus ab Stephano, episcopo Salonitano, ex

Graecis exemplaribus Canones ecclesiasticos moribus suis pares, ut

erat planus atque disertus, magna eloquentiae luce composuit, quos

hodie usu celeberrimo ecclesia Romana complectitur. hos etiam

oportet vos assidue legere, ne videamini tam salutares ecclesiasticas

regulas culpabiliter ignorare. alia quoque multa ex Graeco transtulit

in Latinum, quae utilitati possunt ecclesiasticae convenire; qui tanta

latinitatis et graecitatis peritia fungebatur, ut quoscumque libros

Graecos in manibus acciperet, Latine sine offensione transcurreret,

iterumque Latinos Attico sermone relegeret, ut crederes hoc esse

conscriptum, quod os eius inoffensa velocitate fundebat. 

     3. Longum est de illo viro cuncta retexere.  qui inter reliquas

virtutes hoc habuisse probatur eximium, ut, cum se totum Deo

tradidisset, non aspernaretur saecularium conversationibus interesse,

castus nimium cum alienas cotidie videret uxores, mitis cum

furentium vaesano turbine pulsaretur. fundebat lacrimas motus

compunctione cum audiret garrula verba laetitiae, ieiunabat sine

exprobratione prandentium, et adeo conviviis gratanter intererat ut

inter epulas corporales inquisitus spiritales semper copias exhiberet.

quod si tamen aliquando comederet, parvo quidem cibo sed tamen

escis communibus utebatur.  unde summum genus aestimo patientiae

inter humanas esse delicias et abstinentiae custodire mensuram. sed

ut bona mentis eius infucata laude referamus, erat totus catholicus,

totus paternis regulis perseveranter adiunctus, et quicquid possunt

legentes per diversos quaerere, in illius scientia cognoscebatur posse

fulgere.  cuius nomini glorioso aliqua pravi homines calumniose

nituntur ingerere, unde sua videantur errata aliquatenus excusare.

sed ille iam saeculi perversitate derelicta, praestante Domino in

ecclesiae pace susceptus, inter Dei famulos credendus est habere

consortium. 

     4. Dicerem adhuc fortasse reliqua de sancto viro, quae nobis

totius probationis veritate comperta sunt. sed necesse est ut

propositum nostrum potius exsequamur, ne, cum simus debitores

alterius promissionis, aliud diu referre importuna loquacitate

videamur.  et ut vobis in regulis fidei nulla possit nocere subreptio,

legite quas habetis in promptu synodum Ephesenam et

Calchedonensem necnon et Encyclia, id est epistulas confirmationis

supradicti concilii; quae si diligenter excurritis, versutiae improborum

nulla vobis occasione praevalebunt.


XXIIII. RECAPITULATIO GENERALIS, QUO STUDIO

SCRIPTURA SANCTA LEGENDA SlT  


     1. Demus itaque operam, et post introductorios libros

auctoritatem cum expositoribus suis sedula intentione curramus,

viasque intellegentiae Patrum labore repertas pio studio

subsequamur, non ad quaestiones inanissimas avida superfluitate

tendamus. quod dictum rationabiliter in tractatoribus probatissimis

invenitur, hoc procul dubio credamus esse divinum; si quid dissonum

aut discordans Patrum regulis contigerit inveniri, vitandum esse

iudicemus. origo enim saevissimi erroris est in suspectis auctoribus

amare totum, et sine iudicio defendere velle quod invenis; scriptum

est enim Omnia probate, quod bonum est tenete. 

     2. Sed ut in summam quae sunt dicenda complectar, cuncta quae

antiqui expositores probabiliter dixerunt, sollicita mente tenenda

sunt; illa vero quae ab eis intractata relicta sunt, ne infructuoso

labore fatigemur, primum rimanda sunt, quas virtutes habeant aut ad

quae nos instituta perducant, deinde quid nos velint de se legendo

contrahere. nam licet textus planissimus esse videatur et historica

relatione reluceat, modo tamen aut iustitiam persuadet aut

impietatem redarguit, aut tolerantiam praedicat aut vitia mobilitatis

accusat, aut superbiam damnat aut bona humilitatis exaltat, aut

impacatos reprimit aut caritate plenissimos consolatur, aut aliquid

tale commemorat quo ad probos mores incitet et a nefariis

cogitationibus respectu pietatis abducat. Deus enim si solis bonis

praemia polliceretur, benignitas ipsius neglecta tepesceret; si vero

malis iugiter minaretur exitium, desperatio salutis praecipitaret ad

vitia.  et ideo pius Redemptor pro salute nostra utrumque moderatus

est, ut et peccatores denuntiata poena terreat et bonis digna praemia

compromittat. 3. Quapropter ad intentiones librorum generaliter

semper animus erigatur, mentemque nostram in illa contemplatione

defigamus, quae non tantum auribus sonat sed oculis interioribus

elucescit. nam etsi simplex videatur esse relatio, nihil vacuum nihil

otiosum divinis litteris continetur, sed semper ad utilitatem aliquam

dicitur quae rectissimis sensibus salubriter auriatur.  et ideo quando

bona referuntur, ad imitationem protinus erigamur; quando facinora

punienda narantur, operari talia formidemus.  ita fit ut semper

aliquid utilitatis adquiramus, si quapropter referuntur advertimus. 


XXV. COSMOGRAPHOS LEGENDOS A MONACHIS  


1. Cosmographiae quoque notitiam vobis percurrendam esse non

immerito suademus, ut loca singula, quae in libris sanctis legitis, in

qua parte mundi sint posita evidenter cognoscere debeatis. quod

vobis proveniet absolute, si libellum Iulii oratoris, quem vobis reliqui,

studiose legere festinetis;, qui maria, insulas, montes famosos,

provincias, civitates, flumina, gentes ita quadrifaria distinctione

complexus est, ut paene nihil libro ipsi desit, quod ad cosmographiae

notitiam cognoscitur pertinere. Marcellinus quoque, de quo iam dixi,

pari cura legendus est; qui Constantinopolitanam civitatem et urbem

Hierosolimorum quattuor libellis minutissima ratione descripsit. 

     2. Deinde Penacem Dionisii discite breviter comprehensum, ut

quod auribus in supradicto libro percipitis, paene oculis intuentibus

videre possitis. tum si vos notitiae nobilis cura flammaverit, habetis

Ptolomei codicem, qui sic omna loca evidenter expressit, ut eum

cunctarum regionum paene incolam fuisse iudicetis, eoque fiat ut

uno loco positi, sicut monachos decet, animo percurratis quod

aliquorum peregrinatio plurimo labore collegit.





XXVI. DE NOTIS AFFIGENDIS  


     1. Illud etiam indicandum esse curavimus, ut vos labor noster

instrueret et qualicumque munusculo studium vestrae sanctitatis

ornaret: praestante Domino quantum aut senes aut longa

peregrinatione fatigatus relegere praevalui, quibusdam codicibus

Patrum praesentes notas minio designatas, quae sunt indices

codicum, singulis quibusque locis, ut arbitror, competenter impressi. 

nam expositionibus Octateuchi hanc dedimus notam OCT alteram

Regum REG, tertiam Psalterii PSL, quartam Salomonis SAL,

quintam Prophetarum PROP, sextam Agiographorum AGI,

septimam Evangeliorum EV, octavam Epistulis Apostolorum AP,

nonam Actibus Apostolorum et Apocalypsi AAA. quas in primordiis

codicum, quos tamen sub ipso studio transire praevalui, semper

ascripsi, ut vos illas in textu positas sine ambiguitate possitis

agnoscere, si paginas singulas studiosa mente curratis. 

     2. Tunc si placet, qui tamen plurima lectione praesumitis, per

tractatores probatissimos imitatio vobis facilis subiacebit. ita fiet ut

aliud inde genus expositionis acutissimum pulcherrimumque nascatur,

et quod forsitan priores nostri in commentis suis minime

dilucidaverunt, ibi aliquatenus reperiatur esse declaratum. 

---idiomata quoque legis divinae, id est, proprias dictiones, tali PP

karactere signavimus, ut ubicumque reperta fuerint, verba ipsa nulla

praesumptione violentur.  


XXVII. DE SCHEMATlBUS AC DISCIPLINIS  


     1. Illud quoque commonendum esse credidimus: quoniam tam

<in> litteris sacris quam in expositoribus doctissimis multa per

schemata, multa per definitiones, multa per artem grammaticam,

multa per artem rethoricam, multa per dialecticam, multa per

disciplinam arithmeticam, multa per musicam, multa per disciplinam

geometricam, multa per astronomicam intellegere possumus, non ab

re est instituta saecularium magistrorum, artes scilicet ac disciplinas

cum suis divisionibus, in sequenti libro paucis attingere, quatenus et

qui talia didicerunt breviter ammoneantur, et qui latius legere

fortasse minime potuerunt, aliquid exinde compendiosa brevitate

cognoscant.  est enim rerum istarum procul dubio, sicut et Patribus

nostris visum est, utilis et non refugienda cognitio, quando eam in

litteris sacris, tamquam in origine generalis perfectaeque sapientiae,

ubique reperis esse diffusam. nam cum ibi reddita fuerint atque

monstrata, sensus noster ad intellegendum modis omnibus adiuvatur. 

     2. Sit ergo antiquorum labor opus nostrum, ut, quae illi latius

plurimis codicibus ediderunt, nos brevissime, sicut iam dictum est,

secundo volumine collecta pandamus, et quod illi ad exercendas

versutias dirivaverunt, nos ad veritatis obsequia laudabili devotione

revocemus; quatenus quae inde furtive sublata sunt, in obsequium

rectae intellegentiae honesta conditione reddantur.  opus quidem, ut

arbitror, necessarium, sed considerata difficultate perarduum, in

duobus libris comprehendere velle divinarum et humanarum fontes

copiosissimos litterarum, ubi Sedulii versus illi dicendi sunt:  

          `Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti, 

          quem magis offendit, quisquis sperando tepescit.'


XXVIII.  QUID LEGANT QUI SCRIPTURAS LOGICAS

INTROIRE NON POSSUNT  


     1. Quod si quorundam simplicitas fratrum non potuit quae sunt

in sequenti libro deflorata cognoscere, quia paene brevitas omnis

obscura est, sufficiat eis summatim earum rerum divisiones, utilitates

virtutesque perpendere, ut ad agnoscendam legem divinam fervida

mentis intentione rapiantur. per diversos enim sanctissimos Patres

invenient, unde desiderium suum plenissima possint ubertate satiare.

tantum sit legendi sincerus affectus et intellegendi sobrium votum;

tunc salutaris assiduitas eruditos efficiat, quos in prima fronte

profunditas lectionis exterruit. 

     2. Sciamus tamen non in solis litteris positam esse prudentiam,

sed perfectam sapientiam dare Deum unicuique prout vult. nam si

tantum in litteris esset scientia rerum bonarum, qui litteras nesciunt

utique rectam sapientiam non haberent. sed cum multi agrammati ad

verum intellectum perveniant rectamque fidem percipiant caelitus

aspiratam, dubium non est puris ac devotis sensibus Deum

concedere, quod eis iudicat expedire. scriptum est enim: Beatus

homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.

quapropter actibus bonis. et orationbus assiduis expetendum est, ut

ad veram fidem operasque sanctissimas, ubi est vita nostra perpetua,

Domino comitante veniamus. legitur enim: Nisi Dominus aedificaverit

domum, in vano laborant qui aedificant eam. 

     3. Verumtamen nec illud Patres sanctissimi decreverunt, ut

saecularium litterarum studia respuantur, quia non exinde miminum

ad sacras Scripturas intellegendas sensus noster instruitur; si tamen,

divina gratia suffragante, notitia ipsarum rerum sobrie ac

rationabiliter inquiratur, non ut in ipsis habeamus spem provectus

nostri, sed per ipsa transeuntes desideremus nobis a Patre luminum

proficuam salutaremque sapientiam debere concedi.  quanti enim

philosophi haec solummodo lectitantes ad fontem sapientiae non

venerunt, et vero lumine privati ignorantiae caecitate demersi sunt!

quoniam, sicut a quodam dictum est, numquam potest plenissime

investigari, quod non per viam suam quaeritur. 

     4. Multi iterum Patres nostri talibus litteris eruditi et in lege

Domini permanentes ad veram sapientiam pervenerunt, sicut beatus

Augustinus in libro de Doctrina Christiana meminit, dicens: `Nonne

aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de

Aegypto Cyprianus, et doctor suavissimus et martyr beatissimus? 

quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius?' nos

addimus Ambrosium ipsumque Augustinum atque Hieronymum

multosque alios `innumerabiles Graecos'.  hoc etiam `ipse fidelissimus

Dei famulus Moyses fecit, de quo scriptum est quod eruditus fuerit

omni sapientia Aegyptiorum'. quos nos imitantes cautissime quidem

sed incunctanter utrasque doctrinas, si possumus, legere

festinemus--quis enim audeat habere dubium, ubi virorum talium

multiplex praecedit exemplum2D2Dscientes plane, sicut saepe iam

dictum est, rectam veramque sapientiam Dominum posse concedere,

sicut ait liber Sapientiae: Sapientia a Domino Deo est et cum ipso fuit

semper et permanet in aeternum. 

     5. Quapropter toto nisu, toto labore, totis desideriis exquiramus,

ut ad tale tantumque munus Domino largiente pervenire mereamur. 

hoc enim nobis est salutare, proficuum, gloriosum, perpetuum, quod

nulla mors, nulla mobilitas, nulla separare possit oblivio, sed in illa

suavitate patriae cum Domino faciet aeterna exuitatione gaudere.

quod si alicui fratrum, ut meminit Vergilius, 

          `Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis', 

ut nec humanis nec diuinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua

tamen scientiae mediocritate suffultus eligat certe quod sequitur: 

          `Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,'

quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere

et pomorum fecunditate gratuiari. legitur enim in psalmo cxxvii:

labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit. 

     6. Quod si huius studii requirantur auctores, de hortis scripsit

pulcherrime Gargilius Martialis, qui et nutrimenta holerum et

virtutes eorum diligenter exposuit, ut ex illius commentarii lectione

praestante Domino unusquisque et saturari valeat et sanari; quem

vobis inter alios codices reliqui. pari etiam modo in agris colendis, in

apibus, in columbis necnon et piscibus alendis inter ceteros

Columella et Emilianus auctores probabiles extiterunt.  sed

Columella sedecim libris per diversas agriculturae species eloquens

ac facundus illabitur, disertis potius quam imperitis accommodus, ut

operis eius studiosi non solum communi fructu sed etiam gratissimis

epulis expleantur. Emilianus autem facundissimus explanator

duodecim libris de hortis vel pecoribus aliisque rebus planissima

lucidatione disseruit, quem vobis inter alios lectitandum Domino

praestante dereliqui. 7. Haec tamen cum peregrinis atque

aegrotantibus praeparantur, fiunt caelestia, quamvis videantur esse

terrena. quale est enim languentes aut dulcibus pomis reficere aut

columborum fetibus enutrire, aut piscibus alere aut mellis suavitate

mulcere! nam cum vel aguam frigidam in nomine suo Dominus

pauperi praecipiat offerri, quanto gratius erit diversis egentibus escas

suavissimas dare, pro quibus in illo iudicio fructum multiplicata

possitis mercede recipere! non debet neglegi, undecumque potest

homini probabiliter subveniri.  




XXVIIII.  DE POSITIONE MONASTERII VIVARIENSIS SIVE

CASTELLENSIS  


     1. Invitat siquidem vos locus Vivariensis monasterii ad multa

peregrinis et egentibus praeparanda, quando habetis hortos irriguos

et piscosi amnis Pellenae fluenta vicina, qui nec magnitudine

undarum suspectus habeatur nec exiguitate temnibilis.  influit vobis

arte moderatus, ubicumque necessarius iudicatur, et hortis vestris

sufficiens et molinis. adest enim cum desideratur, et cum vota

compleverit remotus abscedit; sic quodam ministerio devotus

existens, nec horret importunus nec potest deesse cum quaeritur.

maria quoque vobis ita subiacent, ut piscationibus variis pateant et

captus piscis cum libuerit vivariis possit includi. fecimus enim illic

iuvante Domino grata  receptacula, ubi sub claustro fideli vagetur

piscium multitudo, ita consentaneum montium speluncis ut

nullatenus se sentiat captum, cui libertas est et escas sumere et per

solitas se cavernas abscondere.  balnea quoque congruenter aegris

praeparata corporibus iussimus aedificari, ubi fontium perspicuitas

decenter illabitur, quae et potui gratissima cognoscitur et lavacris. ita

fit ut monasterium vestrum potius quaeratur ab aliis, quam vos

extranea loca iuste desiderare possitis. verum haec, ut scitis,

oblectamenta sunt praesentium rerum, non spes futura fidelium;

istud transiturum, illud est sine fine mansurum.  sed illic positi, ad

illa potius desideria transferamur, quae nos faciant regnare cum

Christo.

     2. Cassianum presbyterum, qui conscripsit de institutione fidelium

monachorum, sedule legite et libenter audite, qui inter ipsa initia

sancti propositi octo principalia vitia dicit esse fugienda. hic noxios

motus animorum ita competenter insinuat, ut excessus suos hominem

paene videre faciat et vitare compellat, quos antea confusione

caliginis ignorabat. qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero

iure culpatus est, unde monemus ut in rebus talibus excedentem sub

cautela legere debeatis.  cuius dicta Victor Mattaritanus, episcopus

Afer, ita Domino iuvante purgavit, et quae minus erant addidit, ut

ei rerum istarum palma merito conferatur; quem inter alios de

Africae partibus cito nobis credimus esse dirigendum.  cetera vero

genera monachorum vehementer accusat.  sed vos, karissimi fratres,

Deo iuvante eas partes elegite, quas salubriter cognoscitur ille

laudasse. 

     3. Nam si vos in monasterio Vivariensi, sicut credere dignum est,

divina gratia suffragante coenobiorum consuetudo competenter

erudiat, et aliquid sublimius defecatos animos optare contingat,

habetis montis Castelli secreta suavia, ubi velut anachoritae

praestante Domino feliciter esse possitis. sunt enim remota et

emitantia heremi loca, quando muris pristinis ambientibus probantur

inclusa. quapropter aptum vobis erit elegere exercitatis iam atque

probatissimis illud habitaculum, si prius in corde vestro fuerit

praeparatus ascensus.  legendo enim cognoscitis unum de duobus,

quid aut desiderare aut tolerare possitis. tantum est ut conversationis

probitate servata, qui non valet sermonbus alios docere, morum

videlicet instruat sanctitate.


XXX.  DE ANTIQUARIlS ET COMMEMORATIONE

ORTHOGRAPHI  


     1. Ego tamen fateor votum meum, quod inter vos quaecumque

possunt corporeo labore compleri, antiquariorum mihi studia, si

tamen veraciter scribant, non immerito forsitan plus placere, quod

et mentem suam relegendo Scripturas divinas salutariter instruunt et

Domini praecepta scribendo longe lateque disseminant. felix intentio,

laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas

aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli

subreptiones illicitas calamo atramentoque pugnare.  tot enim

vulnera Satanas accipit, quot antiquarius Domini verba describit. uno

itaque loco situs, operis sui disseminatione per diversas provincias

vadit; in locis sanctis legitur labor ipsius; audiunt populi unde se a

prava voluntate convertant, et Domino pura mente deserviaint;

operatur absens de opere suo.  nequeo dicere vicissitudinem illum de

tot bonis non posse percipere, si tamen non cupiditatis ambitu sed

recto studio talia noscatur efficere. verba caelestia multiplicat homo,

et quadam significatione contropabili, si fas est dicere, tribus digitis

scribitur quod virtus sanctae Trinitatis effatur.  o spcctaculum bene

considerantibus gloriosum! arundine currente verba caelestia 

describuntur ut, unde diabolus caput Domini in passione fecit

percuti, inde eius calliditas possit extingui. accidit etiam laudibus

eorum, quod factum Domini aliquo modo videntur emitari, qui legem

suam, licet figuraliter sit dictum, omnipotentis digiti operatione

conscripsit.  multa sunt quidem quae de tam insigni arte referantur,

sed sufficit eos dici librarios, qui librae Domini iustitiaeque

deserviunt. 

     2. Sed ne tanto bono mutatis litteris scriptores verba vitiosa

permisceant aut ineruditus emendator nesciat errata corrigere,

orthographos antiquos legant, id est, Velium Longum, Curtium

Valerianum, Papirianum, Adamantium Martyrium de V et B,

eiusdem dc primis mediis atque ultimis syllabis, eiusdem de B littera

trifariam in nomine posita, et Eutychen de aspiratione, sed et Focam

de differentia generis; quos ego quantos potui studiosa curiositate

collegi. et ne quempiam memoratorum codicum obscuritas derelicta

turbaret, quoniam antiquarum declinationum permixtione pro

maxima parte confusi sunt, magno studio laboris incubui, ut in libro

sequestrato atque composito, qui inscribitur de Orthograpbia, ad vos

defloratae regulae pervenirent, et dubietate sublata liberior animus

viam emendationis incederet. Diomedem quoque et Theoctistum

aliqua de tali arte scripsisse comperimus; qui si inventi fuerint, vos

quoque eorum deflorata colligite. forte et alios invenire possitis, per

quos notitia vestra potius instruatur. isti tamen qui memorati sunt,

si assiduo studio relegantur, omnem vobis caliginem ignorationis

abscidunt, ut quod hactenus ignoratum est habeatur ex maxima parte

notissimum. 

     3. His etiam addidimus in codicibus cooperiendis doctos artifices,

ut litterarum sacrarum pulchritudinem facies desuper decora vestiret,

exemplum illud Dominicae figurationis ex aliqua parte forsitan

imitantes, qui eos quos ad cenam aestimat imitandos in gloria

caelestis convivii stolis nuptialibus operuit.  quibus multiplices species

facturarum in uno codice depictas, ni fallor, decenter expressimus,

ut qualem maluerit studiosus tegumenti formam ipse sibi possit

elegere. 

     4. Paravimus etiam nocturnis vigiliis mechanicas lucernas

conservatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes

incendium, quae humano ministerio cessante prolixe custodiant

uberrimi luminis abundantissimam claritatem; ubi olei pinguedo non

deficit, quamvis flammis ardentibus iugiter torreatur. 

     5. Sed nec horarum modulos passi sumus vos ullatenus ignorare,

qui ad magnas utilitates humani generis noscuntur inventi. 

quapropter horologium vobis unum, quod solis claritas indicet,

praeparasse cognoscor; alterum vero aquatile, quod dic noctuque

horarum iugiter indicat quantitatem, quia frequenter nonnullis diebus

solis claritas abesse cognoscitur, miroque modo in terris aqua peragit,

quod solis flammeus vigor desuper modulatus excurrit.  ita quae

natura divisa sunt, ars hominum fecit ire concorditer; in quibus fides

rerum tanta veritate consistit, ut quod ab utrisque geritur per

internuntios aestimes constitutum.  haec ergo procurata sunt, ut

milites Christi certissimis signis ammoniti ad opus exercendum

divinum quasi tubis clangentibus evocentur.


XXXI.  DE MEDICIS


1.  Sed et vos alloquor fratres egregios, qui humani corporis salutem

sedula curiositate tractatis, et confugientibus ad loca sanctorum

officia beatae pietatis impenditis, tristes passionibus alienis, de

periclitantibus maesti, susceptorum dolore confixi, et in alienis

calamitatibus merore proprio semper attoniti; ut, sicut artis, vestare

peritia docet, languentibus sincero studio serviatis, ab illo mercedem

recepturi, a quo possunt pro temporalibus aeterna retribui.  et ideo

discite quidem naturas herbarum commixtionesque specierum

sollicita mente tractate; sed non ponatis in herbis spem, non in

humanis consiliis sospitatme.  nam quamvis medicina legatur a

Domino constituta, ipse tamen sanos efficit, qui vitam sine

dubitatione concedit.  scriptum est enim:  Omne quod facitis in verbo

aut opere, in nomine Domini Iesu factie, gratias agentes Deo et Patri

per ipsum. 

     2.  Quod si vobis non fuerit Graecarum litterarum nota facundia,

in primis habetis Herbarium Dioscoridis, qui herbas agrorum mirabili

proprietate disseruit atque depinxit. post haec legite Hippocratem

atque Galienum Latina lingua conversos, id est Therapeutica Galieni

ad philosophum Glauconem destinata, et anonymum quendam, qui

ex diversis auctoribus probatur esse collectus. deinde Caeli Aureli de

Medicina et Hippocratis de Morbis et Curis diversosque alios medendi

arte compositos, quos vobis in bibliothecae nostrae sinibus reconditos

Deo auxiliante dereliqui.


XXXII.  COMMONITIO ABBATIS CONGREGATIONISQUE

MONACHORUM  


     1. Quapropter omnes, quos monasterii saepta concludunt, tam

Patrum regulas quam praeceptoris proprii iussa servate, et libenter

quae vobis salubriter imperantur efficite, quia magnae

remunerationis est praemium sine aliquo murmure praeceptis

salutaribus oboedire. vos autem sanctissimos viros abbates

Calchedonium et Gerontium deprecor ut sic cuncta disponatis,

quatenus gregem vobis creditum praestante bomino ad beatitudinis

dona perducere debeatis. peregrinum igitur ante omnia suscipite,

elemosinam date, nudum vestite, esurienti panem frangite, quoniam

iste vere dicendus est consolatus, qui miseros consolatur. 

     2. Ipsos autem rusticos, qui ad vestrum monasterium pertinent,

bonis moribus erudite; quos adiectarum pensionum pondere non

gravetis. scriptum est enim: Iugum meum suave est et onus meum

leve est.  illud vero quod familiare rusticis comprobatur, furta

nesciant, lucos colere prorsus ignorent, vivant innoxio proposito et

simplicitate felici. secundus illis ordo conversationis purissimus

imponatur; frequenter ad monasteria sancta conveniant, ut

erubescant vestros se dici et non de vestra institutione cognosci.

sciant etiam Deum ubertatem agris eorum dignanter infundere, si

eum fideliter consueverint invocare. 

     3. Data est itaque vobis quaedam urbs propria, cives religiosi, in

qua si concorditer et spiritaliter Domino praestante transigitis,

caelestis iam patriae praefiguratione gaudetis. nolite amare desidiam,

quam Domino cognoscitis odiosam. praesto vobis sunt sanctarum

Scripturarum instrumenta dogmatica cum expositoribus suis, qui vere

sunt floriferi campi, caelestis paradisi poma suavia, unde et fideles

animae salubriter imbuantur et linguae vestrae non caduco sed

fructifero nimis instruantur eloquio. quapropter desideranter introite

mysteria Domini ut sequentibus iter indicare possitis, quia magnae

verecundiae pondus est habere quod legas et ignorare quod doceas.

     4. Et ideo futurae beatitudinis memores, vitas Patrum,

confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter, quas

inter alia in epistula sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum

destinata procul dubio reperitis, quae per totum orbem terrarum

floruere, ut sancta imitatio vos provocans ad caelestia regna

perducat; scientes quia non solum in agone sanguinis aut in

virginitate carnis positae sint coronae, sed et omnes qui iuvante Deo

vitia sui corporis vincunt tecteque credunt, palmam sanctae

remunerationis accipiunt. sed quo facilius, sicut dictum est,

mortiferas mundi delectationes noxiaque blandimenta Domino

praestante vincatis et sitis  huius saeculi, sicut de beatis legitur,

transeuntes, ad illud semper primi psalmi festinate salutare

remedium, ut legem Domini diebus noctibusque meditemini.  tunc

non inveniet inimicus protervus locum, cum totum Christus

occupaverit animum. nam et pater Hieronymus pulchre complexus

est, dicens: `Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis.'

     5.  Dicite mihi, viri prudentissimi, quid beatius quam illum habere

propitium, quem iratum non valemus effugere? nam si praefectum

vox praeconis enuntiet, si carpentum ipsius strepentibus rotis transire

noscamus, nonne omnes voluptates cordis abicimus, dum conspectus

ipsius reverentiamque metuimus?  Deus intonat per convexa caeli,

fulgora demonstrat in nubibus, frequenter commovet fundamenta

terrarum, et---pro dolor!---praesentia ipsius non timetur, qui ubique

totus et omnipotens esse cognoscitur. quapropter absentem Ivdicem

non credamus, et rei ad ipsius tribunalia non venimus. qui minus

peccat, gratias agat, quoniam desertus non est a Domini misericordia,

ut praeceps laberetur ad vitia; qui plurimum deliquit, incessanter

exoret. nemo se ad excusationes perfidas et subdola vota convertat.

reos nos fateamur, qui absolute delinquimus. nihil est stultius quam

illi velle mentiri, cui nullatenus probatur illudi.  parata est enim 

misericordia, si petatur mente purissima.  nulla est causa deterior

apud pium iudicem, nisi quando subiectus suam neglegit sospitatem. 

     6. Oremus ergo, fratres karissimi, quatenus qui humano generi

tam magna largitus est, ut ovem perditam reportare suis humeris

dignaretur et per incorporationis beneficium rumperet vincula

peccatorum, ut ignaris atque alienatis fidei arcana patefaceret,

baptisma donaret, martyrium concederet, elemosinas fieri suaderet,

sancta quoque nos orationis institutione purgaret, remittere nos

fratribus peccata praeciperet, ut ipse quoque similiter debita nostra

laxaret: ut converteremus errantem, quatenus erroris nostri ligamina

solverentur.: ut paenitentiam summo studio quaereremus: ut

haberemus abundantiam caritatis circa Deum et proximum nostrum. 

     7. Super haec etiam communicationem corporis et sanguinis sui

clementissimus Redemptor indulsit, quatenus pietas Creatoris hinc

maxime possit intellegi, cum nos tantis beneficiis, si tamen eum puro

corde quaeramus, fecisset absolvi. addat ipse nunc quoque cumulum

muneribus suis, sensus nostros illuminet, corda nostra purificet, ut

Scripturas sanctas mente purissima cognoscere mereamur et mandata

ipsius suffragante nobis eius gratia compleamus.


XXXIII.  ORATIO 


     1. Praesta, Domine, legentibus provectum, quaerentibus legem

tuam peccatorum omnium remissionem, ut qui desiderio magno ad

lumen Scripturarum tuarum pervenire cupimus, nullis peccatis cali-

gantibus obscuremur. attrahe nos ad te virtute omnipotentiae tuae;

non relinquas sua voluntate vagari `quos pretioso sanguine redemisti';

imaginem tuam in nobis non sinas obscurari, quae si te praestante

defendatur, semper egregia est. non diabolo, non nobis liceat tua

dona subvertere, quia totum fragile est, quicquid tibi nititur obviare. 

audi nos, pie Rex, contra peccata nostra, et prius illa a nobis remove,

antequam nos per ea iuste possis in tua examinatione damnare.

     2. Quid nobis nostra insidiatur iniquitas? quid contra nos delicta

confligunt, creaturam tuam evertere cupiunt, quae nulla substantiae

firmitate consistunt dicat certe diabolus, cur nos insaturabili dolore

persequitur.  numquid nos illi consilium dedimus, ut tibi Domino

superbus existeret et de beatitudine collata caderet, cum tantae per

te virtutis insignia possideret? sufficiat quod nos in Adam perculit:

quare nos cotidianis deceptionibus impius calumniator insequitur, et

sicut ille a gratia tua per culpam suam cecidit, nos quoque ut ab

eadem separemur exquirit? 

     3. Concede, Domine, contra hostem crudelissimum pium tuae

defensionis auxilium, ut sicut ille fragilitatem nostram non permittas,

bone Rex, in nobis saevissimum hostem sua vota complere.  qui te

graviter elegit offendere, quid nos sicut leo rugiens circuit? quid

devorare contendit? semel illi in baptismate sacro renuntiavimus;

semel tibi, Domine, credere professi sumus.  tales nos per tuam

defensionem concede servari, quales nos fieri per aquam regenera-

tionis, Creator altissime, praestitisti.  qui tui esse coepimus, alium

dominum nesciamus.  tua gratia redempti sumus; tua mandata te

donante faciamus. si nos relinquis, ille nos tergiversator invadit; inde-

fectus atque impudens semper adstitit, lucra sua computans humanas

ruinas. blanditur ut decipiat; instigat ut perimat.  maxime per corpus

nostrum animas decipit, et ita labilis per desideria humana diffun-

ditur, ut nulla paene, providentia, nullo prorsus consilio sentiatur.

longum est per cuncta discurrere. tali quis possit obsistere, nisi tu,

Domine, illi decreveris obviare? quid enim de nobis possit facere, qui

te in nostro corpore ausus fuit per subdola machinamenta temptare? 

exaudi nos, o custos hominum. hic nos ab illo indulgentia tua libera,

qui nos trahere nititur ad Gehennam. cum illo sortem non habeamus,

ut tecum, Domine, habere possimus.  vindica fabricam tuam ab illo

qui destruit. damnari alios non faciat, qui se ipse damnavit, sed

potius ille cum suis pereat, qui perdere cuncta festinat.

     4. Heia nunc, karissimi fratres, festinate in Scripturis sanctis

proficere, quando me cognoscitis pro doctrinae vestrae copia

adiutorio dominicae gratiae tanta vobis et talia congregasse. 

conferte nunc legentes vicissitudinem rerum, ut pro me iugiter

Domino supplicare dignemini, quoniam scriptum est: Orate pro

invicem, ut salvemini. o inaestimabilis pietas virtusque Creatoris,

quando in commune utile esse promittitur, si pro nobis invicem pio

Domino supplicemus!  





LIBER SECUNDUS

                                      SAECULARIUM LITTERARUM


PRAEFATIO


     1. Superior liber, Domino praestante completus, institutionem

videlicet divinarum continet lectionum. hic triginta tribus titulis

noscitur comprehensus, qui numerus aetati Dominicae probatur

accommodus, quando mundo peccatis mortuo aeternam vitam

praestitit et praemia credentibus sine fine concessit. nunc tempus est

ut aliis septem titulis saecularium lectionum praesentis libri textum

percurrere debeamus; qui tamen calculus, per septimanas sibimet

succedentes in se continue revolutus, usque ad totius orbis finem

semper extenditur. 

     2. Sciendum est plane quoniam frequenter, quicquid continuum

atque perpetuum Scriptura sancta vult intellegi, sub isto numero

comprehendit, sicut dicit David: Septies in die laudem dixi tibi, cum

tamen alibi profiteatur: Benedicam Dominum in omni tempore;

semper laus eius in ore meo, et Salomon: Sapientia aedificavit sibi

domum; excidit columnas septem. in Exodo quoque dixit Dominus ad

Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas ut luceant ex adverso.

quem numerum Apocalypsis in diversis rebus omnino commemorat.

qui tamen calculus ad illud nos aeternum tempus trahit, quod non

potest habere defectum; merito ergo ibi semper commemoratur, ubi

perpetuum tempus ostenditur. 

     3. Sic arithmetica disciplina magna laude dotata est, quando et

rerum opifex Deus dispositiones suas sub numeri, ponderis et

mensurae quantitate constituit, sicut ait Salomon:  Omnia in numero,

mensura et pondere fecisti. creatura siquidem Dei sic in numero facta

cognoscitur, quando ipse in Evangelio dicit: Vestri autem et capilli

capitis omnes numerati sunt.  item creatura Dei constituta est in

mensura, sicut ipse in Evangelio testatur:  Quis autem vestrum

cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? item Esaias

propheta dicit: Qui caelum metitur palmo, et terram tenet clausam

manu.  rursus creatura Dei probatur facta sub pondere, sicut ait in

Proverbiis Salomonis:  et librabat fontes aquarum, et paulo post:

Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram. quapropter

operae Dei singulares atque magnificae necessaria definitione

conclusae sunt, ut, sicut eum omnia condidisse credimus, ita et

quemammodum facta sunt aliquatenus disceremus. unde datur

intellegi malas operas diaboli nec pondere nec mensura nec numero

contineri, quoniam quicquid agit iniquitas, iustitiae semper adversum

est, sicut et tertius decimus Psalmus meminit, dicens: Contritio et

infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Esaias

quoque dicit: Dereliquerunt Dominum Sabaoth et ambulaverunt per

vias distortas. re vera mirabilis et summe sapiens Deus, qui omnes

creaturas suas singulari moderatione distinxit, ne aliquid eorum foeda

confusio possideret; unde pater Augustinus in libro quarto de Genesi

ad litteram minutissime disputavit.

     4. Modo iam secundi voluminis intremus initia, quae paulo

diligentius audiamus; sunt enim etymologiis densa et definitionum

plena tractatibus. in quo libro primum nobis dicendum est de arte

grammatica, quae est videlicet origo et fundamentum liberalium

litterarum. liber autem dictus est a libro, id est arboris cortice

dempto atque liberato, ubi ante inventionem cartarum antiqui

carmina describebant.  Ideoque licentia est nunc et breves libros

facere et prolixiores extendere, quoniam, sicut cortex et virgulta

complectitur et vastas arbores claudit, ita pro rerum qualitate

permissum est modum Iibris imponere.--scire autem debemus, sicut

Varro dicit, utilitatis alicuius causa ommium artium extitisse

principia.  ars vero dicta est, quod nos suis regulis artet atque

constringat: alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum, apo

tes aretes, id est a virtute, quam diserti viri unuscuiusque rei

scientiam vocant.--secundo de arte rethorica, quae propter nitorem

et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus

necessaria nimis et honorabilis aestimatur.  tertio de logica, quae

dialectica nuncupatur; haec, quantum magistri saeculares dicunt,

disputationibus subtilissimis ac brevibus vera sequestrat a falsis. 

quarto de mathematica, quae quattuor complectitur disciplinas, id

est, arithmeticam, geometricam, musicam et astronomicam.

mathematicam vero Latino sermone doctrinalem possumus appellare;

quo nomine licet omnia doctrinalia dicere possimus quaecumque

docent, haec sibi tamen commune vocabulum propter suam

excellentiam proprie vindicavit, ut Poeta dictus intellegitur apud

Graecos Homerus, apud Latinos Vergilius, Orator enuntiatus apud

Graecos Demosthenes, apud Latinos Cicero declaratur, quamvis

multi et poetae et oratores in utraque lingua esse doceantur. 

mathematica vero est scientia quae abstractam considerat

quantitatem; abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a

materia separantes vel ab aliis accidentibus, sola ratiocinatione

tractamus. 

     5. Sic totius voluminis ordo quasi quodam vade promissus est.

nunc quemammodum pollicita sunt, per divisiones definitionesque

suas singula Domino iuvante reddamus, quia duplex quodammodo

discendi genus est, quando et linealis descriptio imbuit diligenter

aspectum, et post aurium praeparatus intrat auditus. nec illud

quoque tacebimus, quibus auctoribus tam Graecis quam Latinis quae

dicimus exposita clarueruint, ut qui studiose legere voluerint,

quibusdam compendiis introducti lucidius maiorum dicta percipiant. 



EXPLICIT SECUNDI LIBRI PRAEFATIO.  INCIPIUNT TITULI

EIUSDEM LIBRI. 


I. De Grammatica

ii. De Rhetorica  

iii. De Dialectica  

iiii. De Arithmetica 

v. De Musica 

vi. De Geometrica 

vii. De Astronomia  


EXPLICIUNT TITULI SAECULARIUM LITTERARUM LIBRI

SECUNDI. 

INCIPIT EIUSDEM LIBER SECUNDUS.


<I.  DE GRAMMATICA>


     1. Grammatica a litteris nomen accepit, sicut vocabuli ipsius

derivatus sonus ostendit. quas primus omnum Cadmus sedecim

tantum legitur invenisse, eas Graecis studiosissimis tradens; reliquas

ipsi vivacitate animi suppleverunt.  de quarum positionibus atque

virtutibus Graece Helenus, Latine Priscianus suptiliter tractaverunt. 

grammatica vero est peritia pulchre loquendi ex poetis illustribus

auctoribusque collecta; officium eius est sine vitio dictionem

prosalem metricamque componere; finis vero elimatae locutionis vel

scripturae inculpabili placere peritia. sed quamvis auctores temporum

superiorum de arte grammatica ordine diverso tractaverint, suisque

saeculis honoris decus habuerint, ut Palemon, Phocas, Probus et

Censorinus, nobis tamen placet in medium Donatum deducere, qui

et pueris specialiter aptus et tyronibus probatur accommodus; cuius

gemina commenta reliquimus, ut, supra quod ipse planus est, fiat

clarior dupliciter explanatus. sed et sanctum Augustinum propter

simplicitatem fratrum breviter instruendam aliqua de eodem titulo

scripsisse repperimus; quae vobis lectitanda reliquimus, ne quid

rudibus deesse videatur, qui ad tantae scientiae culmina

praeparantur.

     2. Donatus igitur in secunda parte ita disceptat: de voce

articulata--de littera--de syllaba---de pedibus--de accentibus --de

posituris sive distinctionibus--et iterum de partibus orationis viii--de

schematibus--de etymologiis--de orthographia. vox articulata est aer

percussus sensibilis auditu, quantum in ipso est.  littera est pars

minima vocis articulatae.  syllaba est comprehensio litterarum, vel

unius vocalis enuntiatio, temporum capax.  pes est syllabarum et

temporum certa dinumeratio.  accentus est vitio carens vocis

artificiosa pronuntiatio.  positura sive distinctio est moderatae

pronuntiationis aperta repausatio. partes autem orationis sunt octo:

nomen pronomen verbum adverbium participium coniunctio

praepositio interiectio.  nomen est pars orationis cum casu, corpus

aut rem proprie communiterve significans: proprie, ut Roma Tiberis,

communiter ut urbs flumen. pronomen est pars orationis quae pro

nomine posita tantundem paene significat personamque interdum

recipit. verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu. 

adverbium est pars orationis quae adiecta verbo significationem eius

explanat atque implet, ut iam faciam vel non faciam. participium est

pars orationis dicta quod partem capiat nominis, partem verbi; recipit

enim a nomine genera et casus, a verbo tempora et significationes,

ab utroque numeros et figuras.' coniunctio est pars orationis

adnectens ordinansque sententiam.  praepositio est pars orationis

quae praeposita aliis partibus orationis significationem eius aut mutat

aut complet aut minuit.  interiectio est pars orationis significans

mentis affectum voce incondita. schemata sunt transformationes

sermonum vel sententiarum, ornatus causa polita, quae ab artigrapho

nomine Sacerdote collecta fiunt numero nonaginta et octo; ita tamen

ut quae a Donato inter vitia posita sunt, in ipso numero collecta

claudantur.  quod et mihi quoque durum videtur, vitia dicere, quae

auctorum exemplis et maxime legis divinae auctoritate firmantur. 

haec grammaticis oratoribusque communia sunt, quae tamen in

utraque parte probabiliter reperiuntur aptata. addendum est etiam

de etymologiis et orthographia, de quibus nonnullos scripsisse

certissimum est. etymologia vero est aut vera aut verisimilis

demonstratio, declarans ex qua origine verba descendant.

orthographia est rectitudo scribendi nullo errore vitiata, quae manum

componit et linguam. 

     3. Haec breviter de definitionibus tantummodo dicta sufficiant.

ceterum qui ea voluerit latius pleniusque cognoscere, cum

praefarione sua codicem legat, quem de grammatica feci arte

conscribi, quatenus diligens lector invenire possit, quod illi proposito

deputatum esse cognoscit. nunc ad artis rethoricae divisiones

definitionesque veniamus; quae sicut extensa atque copiosa est, ita

<a> multis et claris scriptoribus tractata dilatatur.  


II. DE RETHORICA  


     1. Rethorica dicitur apo tu rhetoreuin, id est copia deductae

locutionis, infiuere.  ars autem rethorica est, sicut magistri tradunt

saecularium litterarum, bene dicendi scientia in civilibus

quaestionibus. orator igitur est vir bonus dicendi peritus, ut dictum

est, in civilibus quaestionbus.  oratoris autem officium est apposite

dicere ad persuadendum; finis persuadere dictione, quatenus rerum

et personarum condicio videtur ammittere, in civilibus quaestionbus. 

unde nunc aliqua breviter assumemus, ut nonnullis partibus indicatis

paene totius artis ipsius summam virtutemque intellegere debeamus. 

civiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum, artigraphum

novellum, `quae in communem animi conceptionem possunt cadere,

id est quas unusquisque potest intellegere, cum de aequo quaeritur

et bono.' 

     2. Partes igitur rethoricae sunt v: inventio dispositio elocutio

memoria pronuntiatio.  inventio est excogitatio rerum verarum aut

verisimilium, quae causam probabilem reddunt.  dispositio est rerum

inventarum in ordinem pulchra distributio.  elocutio est idoneorum

verborum ad inventionem accommodata perceptio. memoria est

rerum et verborum animi firma perceptio. pronuntiatio est ex rerum

et verborum dignitate vocis et corporis decora moderatio. 

     3. Genera causarum rethoricae sunt tria principalia:  

demonstrativum

          in laude

          in vituperatione

deliberativum

          in suasione et dissuasione

iudiciale

          in accusatione et defensione

          in praemii acceptione et negatione

demonstrativum genus est cum aliquid demonstramus, in quo est laus

et vituperatio.  deliberativum genus est in quo est suasio et dissuasio. 

iudiciale genus est in quo est accusatio et defensio, vel praemii

petitio et negatio.  

     4. Status vero dicitur ea res in qua causa consistit; fit autem ex

intentione et depulsione.  status causarum aut rationales sunt aut

legales.  rationales secundum generales quaestiones sunt iiii:  


coniectura

finis

qualitas

     iuridicialis

          absoluta

          assumptiva

               concessio

                    purgatio

                    deprecatio

               remotio criminis

               relatio criminis

               comparatio

     negotialis

translatio.


sed, quemammodum ipse se Cicero emendans in libris de Oratore

dicit, translatio inter legales accipi debet status, nam et

Fortunatianus ait:  Nos `translationem tantummodo legalem

accipimus.  cur ita quoniam nulla translatio, id est, per  scriptio,

potest esse sine lege.' legales sunt <v>: scriptum et voluntas--leges

contrariae---ambiguitas--collectio sive ratio  cinatio--definitio legalis.

     5. Coniecturalis status est cum factum, quod ab alio obicitur, ab

adversario pernegatur.  definitivus status est cum id, quod obicitur,

non hoc esse contendimus, sed quid illud sit adhibitis definitionibus

approbamus.  qualitas est cum qualis res sit quaeritur; et quia de vi

et genere negotii controversia est, constitutio generalis vocatur.  cum

causa ex eo pendet, quod non aut is agere videtur quem oportet,

(aut non cum eo quicum oportet,) aut non apud quos, quo tempore,

qua lege, quo crimine, qua poena oporteat,  translativa dicitur

constitutio, quod actio translationis et commmutationis indigere

videtur.  iuridicialis est in qua aequi et recti natura et praemii aut

poenae ratio quaeritur.  negotialis est in qua quid iuris ex civili more

et aequitate sit consideratur.  <absoluta est quae ipsa in se continet

iuris et iniuriae quaestionem.> assumptiva est quae ipsa ex se nihil

dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid defensionis assumit. 

concessio est cum reus non id quod factum est de&ndit, sed ut

ignoscatur postulat; quod nos ad paenitentes probavimus pertinere. 

remotio criminis est cum id crimen, quod infertur, ab se et ab sua

culpa, vi et potestate in alium reus demovere conatur.  relatio

criminis est cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria

lacessitus sit.  comparatio est cum aliud aliquod alterius factum

honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur

dicitur esse commissum.  purgatio est cum factum quidem conceditur,

sed culpa removetur; haec partes habet tres, imprudentiam, casum,

necessitatem.  deprecatio est cum et peccasse et consulto peccasse

reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus perraro

potest accidere. 

     6. Scriptum et voluntas est, quando verba ipsa videntur cum

sententia scriptoris dissidere.  legis contrariae status est, quando inter

se duae leges aut plures discrepare noscuntur.  ambiguitas est, cum

id quod scriptum est duas aut plures res significare videtur.  collectio

est, quae ratiocinatio nuncupatur, quando ex eo quod scriptum est

aliud quoque quod non scriptum est invenitur. definitio legalis est,

cum vis verbi quasi in definitiva constitutione in qua posita sit

quaeritur.  status ergo tam rationales quam legales a quibusdam

certius xviii connumerati sunt. ceterum secundum Rethoricos Tullii

xviiii reperiuntur, propterea quia translationem inter rationales

principaliter affixit status; unde se ipse etiam Cicero, sicut superius

dictum est, reprehendens translarionem legalibus statubus applicavit.

     7.  Omnis controversia, sicut ait Cicero, aut simplex est aut

iuncta; et si iuncta erit, considerandum est utrum ex pluribus

quaestionibus iuncta sit, an ex aliqua comparatione. simplex est quae

absolutam continet unam quaestionem, hoc modo: `Corinthiis bellum

indicamus an non?' iuncta est ex pluribus quaestionibus, in qua plura

quaeruntur, hoc pacto: utrum Carthago diruatur, an

Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur.  ex

comparatione utrum potius aut quid potissimum quaeritur, ad hunc

modum: utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur,

qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra

Hannibalem copiae sint. 

     8. Genera causarum sunt quinque: honestum ammirabile humile

anceps obscurum.  honestum causae genus est, cui statim sine

oratione nostra favet auditoris animus. ammirabile, a quo est

alienatus aminus eorum qui audituri sunt. humile est quod negleditur

ab auditore, et non magnopere attendendum videtur.  anceps est in

quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis

particeps, ut benivolentiam pariat et offensionem.  obscurum in quo

aut tardi auditores sunt, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis

causa cernitur implicata. 

     9. Partes orationis rethoricae sunt vi: exordium narratio partitio

confirmatio reprehensio conclusio. exordium est oratio animum

auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem.  naratio est

rerum gestarum aut ut gestarum expositio. partitio est quae, si recte

habita fuerit, illustrem et perspicuam totam efficit orationem. 

confirmatio est per quam argumentando nostrae causae fidem et

auctoritatem et firmamentum adiungit oratio.  reprehensio est per

quam argumentando adversariorum confirmario diluitur aut elevatur. 

conclusio est exitus et deterrninatio totius orationis, ubi interdum et

epilogorum allegatio flebilis adhibetur. 

     10. Haec licet Cicero, Latinae eloquentiae lumen eximium, per

varia volumina copiose nimis et diligenter effuderit, et in Arte

Rethorica duobus libris videatur amplexus, quorum commenta a

Mario Victorino composita <in> bibliotheca mea vobis reliquisse

cognoscor:  Quintilianus tamen, doctor egregius, qui post fluvios

Tullianos singulariter valuit implere quae docuit, virum bonum

dicendi peritum a prima aetate suscipiens, per cunctas artes ac

disciplinas nobilium litterarum erudiendum esse monstravit, quem

merito ad defendendum totius civitatis vota requirerent. libros autem

duos Ciceronis de Arte Rethorica et Quintiliani duodecim

Institutionum iudicavimus esse iungendos, ut nec codicis excresceret

magnitudo et utrique, dum necessarii fuerint, parati semper

occurrant.  Fortunatianum vero, doctorem novellum, qui tribus

voluminibus de hac re subtiliter minuteque tractavit, in pugillari

codice apte forsitan congruenterque redegimus, ut et fastidium

lectori tollat et quae sunt necessaria competenter insinuet. hunc

legat qui brevitatis amator est; nam cum opus suum in multos libros

non tetenderit, plurima tamen acutissima ratiocinatione disseruit.

quos codices cum praefatione sua in uno corpore reperieris esse

collectos. 



     11. Rethorica argumentatio ita tractatur:


aut per inductionem, cuius membra sunt haec:

     propositio

     illatio quae et assumptio dicitur

     conclusio

aut per ratiocinationem

     per enthymema qui est imperfectus syllogismus atque rethoricus,

qui, sicut Fortunatianus dicit, quinque generibus explicatur:

          convincibili

          ostentabili

          sententiali

          exemplabili

          collectivo

     per epichirema vero, qui est rethoricus et latior syllogismus, qui

fit

          aut tripertitus

          aut quadripertitus

          aut quinquepertitus


argumentatio dicta est quasi argutae mentis oratio; argumentatio est

enim oratio ipsa, qua inventum probabile exsequimur argumentum. 

inductio est oratio quae rebus non dubiis captat assensionem eius

cum quo instituta est, sive inter philosophos sive inter rethores sive

inter sermocinantes.  propositio inductionis est quae similitudines

concedendae rei necessario unius inducit aut plurium. illatio

inductionis est, quae et assumptio dicitur, quae rem de qua

contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. 

conclusio inductionis est quae aut concessionem iliationis confirmat,

aut quid ex ea conficiatur ostendit. 

     12. Ratiocinatio est oratio, qua id de quo est quaestio

comprobamus. enthymema igitur est quod Latine interpretatur

mentis conceptio, quam imperfectum syllogismum solent artigraphi

nuncupare. nam in duabus partibus haec argumenti forma consistit,

quando id quod ad fidem pertinet faciendam utitur, syllogismorum

lege praeterita, ut est illud:. `Si tempestas vitanda est, non est igitur

navigandum.' ex sola enim propositione (et conclusione) constat esse

perfectum, unde magis oratoribus quam dialecticis convenire

iudicatum esy.  de diaIecticis autem syllogismis suo loco dicemus.  

     13. Convincibile est quod evidenti ratione convincit, sicut fecit

Cicero pro Milone: `Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si

putetis per vos restitui posse, nolitis. ostentabile est quod certa rei

demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilinam: `Hic tamen

vivit. Vivit? immo etiam in senatum venit.'  sententiale est quod

sententia generalis adicit,  ut apud Terentium: `Obsequium amicos,

veritas odium parit.'  exemplabile est quod alicuius exempli

comparatione eventum simile comminatur, sicut Cicero in Philippicis. 

`Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non

pertimescere.'  collectivum est <cum> in unum quae argumentata

sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone: `Quem igitur cum gratia

noluit, hunc voluit cum aliquorum querella, quem iure, quem loco,

quem tempore non est ausus, hunc iniuria, alieno tempore, cum

periculo capitis non dubitavit occidere?' 

     14. Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera

definitio.  ex sola propositione, sicut iam dictum est, ita constat

enthymema ut est illud: `Si tempestas vitanda est, non est navigatio

requirenda.'  ex sola assumptione, ut est illud: `Sunt autem qui

mundum dicant sine divina amministratione discurrere., ex sola

conclusione, ut est illud: `Vera est igitur divina sententia.'  ex

propositione et assumptione, ut est illud: `Si inimicus est, occidit;

inimicus autem est', et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur. 

     15. Sequitur epichirema. epichirema est, quod superius diximus,

descendens de ratiocinatione iatior esecutio rethorici syllogismi,

latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis,

propter quod rethoribus datur.  tripertitus epichirematicus

syllogismus est qui constat membris tribus, id est, propositione,

assumptione, conclusione. qu adripertitus est qui constat ex membris

quattuor, propositione, assumptione et una propositionis sive

assumptionis conuncta probatione, et conclusione.  quinquepertitus

est itaque qui constat ex membris quinque, id est, propositione et

eius probatione, assumptione eiusque probatione et conclusione. 

hunc Cicero ita facit in Arte Rethorica: `Si deliberatio et

demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes

alicuius generis causae putari; eadem enim res alii genus, alii pars

esse potest, eidem genus et pars non potest' vel cetera, quousque

syllogismi huius membra claudantur. sed videro quantum aliis

partibus lector suum exercere possit ingenium. 

     16. Memoratus autem Fortunatianus in tertio libro meminit de

oratoris memoria, de pronuntiatione et voce; unde tamen monachus

cum aliqua utilitate discedit, quando ad suas partes non improbe

videtur attrahere, quod illi ad exercendas controversias utiliter

aptaverunt.  memoriam siquidem lectionis divinae recognita cautela

servabit, cum in supradicto libro eius vim qualitatemque cognoverit;

artem vero pronuntiationis in divinae legi effatione concipiet; vocis

autem diligentiam in psalmodiae cantatione custodit. sic instructus in

opere sancto redditur, quamvis aliquantulum libris saecularibus

occupetur. 

     17. Nunc ad logicam, quae et dialectica dicitur, sequenti ordine

veniamus. quam quidam disciplinam, quidam artem appellare

maluerunt, dicentes, quando apodicticis, id est veris disputationibus

aliquid disserit, disciplina debeat nuncupari; quando autem quid

verisimile atque opinabile tractat, nomen artis accipiat.  ita utrumque

vocabulum argumentationis suae qualitate promeretur.  nam et pater

Augustinus, hac credo ratione commonitus, grammaticam atque

rethoricam disciplinae nomine vocitavit, Varronem secutus; Felix

etiam Capella operi suo de Septem Disciplinis titulum dedit. disciplina

enim dicta est, quia discitur plena; quae merito tali nomine

nuncupatur, quoniam incommutabils illis semper regula veritatis

obsequitur.  


III.  DE DIALECTICA 


     1. Dialecticam primi philosophi in suis quidem dictionibus

habuerunt, non tamen ad artis redigere peritiam. post quos

Aristoteles, ut fuit disciplinarum omnium diligens explanator, ad

quasdam regulas doctrinae huius argumenta perduxit, quae prius sub

certis praeceptionibus non fuerunt.  is libros faciens exquisitos

Graecorum scholam multiplici laude decoravit; quem nostri non

perferentes diutius alienum, translatum expositumque Romanae

eloquentiae contulerunt. 

     2. Dialecticam vero et rethoricam Varro in novem Disciplinarum

libris tali similitudine definivit:  `Dialectica et rethorica est quod in

manu hominis pugnus astrictus et palma distensa,' <illa brevi

oratione arguenta concludcns, ista facundiae campos copioso

sermone discurrens,> illi verba contrahens, ista distendens. dialectica

siquidem ad disserendas res acutior, rethorica ad illa quae nititur

docenda facundior. illa ad scholas nonnunquam venit, ista iugiter

procedit in forum. illa requirit rarissimos studiosos, haec frequenter

et populos. 

     3. Sed priusquam de syllogismis dicamus, ubi totius dialecticae

utilitas et virtus ostenditur, oportet de eius initiis quasi quibusdam

elementis pauca disserere, ut sicut est a maioribus distinctus ordo, ita

et nostrae dispositionis currat intentio. consuetudo itaque est

doctoribus philosophiae, antequam ad Isagogem veniant exponendam,

divisionem philosophiae paucis attingere; quam nos quoque servantes

praesenti tempore non immerito credimus intimandam. 

     4. Philosophia dividitur 

in inspectivam

          haec dividitur in 

               naturalem 

               doctrinalem 

                    haec dividitur in

                         Arithmeticam

                         Musicam

                         Geometriam

                         Astronomiam

               divinam

et actualem

          haec dividitur in

               moralem

               dispensativam

               civilem


     5. Philosophia est divinarum humanarumque rerum, in quantum

homini possibile est, probabilis scientia.  aliter, philosophia est ars

artium et disciplina disciplinarum.  rursus, philosophia est meditatio

mortis: quod magis convenit Christianis qui, saeculi ambitione

calcata, conversatione disciplinabili similitudine futurae patriae

vivunt, sicut dicit Apostolus: In carne enim ambulantes, non

secundum carnem militamus, et alibi Conversatio nostra in caelis est. 

     6. Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia de divinis aliquid et

caelestibus contemplamur, eaque mente solummodo contuemur,

quoniam corporeum supergrediuntur aspectum. naturalis dicitur, ubi

unuscuiusque rei natura discutitur, qua nihil generatur invita, sed

unumquodque his usibus deputatur, in quibus a Creatore definitum

est, nisi forte cum voluntate Dei aliquod miraculum provenire

monstretur. doctrinalis dicitur scientia quae abstractam considerat

quantitatem.  abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a

materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar vel alia

huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus.  divinalis dicitur,

quando aut ineffabilem naturam Dei aut spiritales creaturas ex aliqua

parte profundissima qualitate disserimus.  arithmetica est disciplina

quantitatis numerabilis secundum se.  musica est disciplina quae de

numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis.

geometrica est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. 

astronomia est disciplina cursus caelestium siderum, quae figuras

contemplatur omnes et habitudines stellarum circa se et circa terram

indagabili ratione percurrit.  

     7. Actualis dicitur, quae res praepositas operationibus suis

explicare contendit.  moralis dicitur, per quam mos vivendi honestus

appetitur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. 

dispensativa dicitur domesticarum rerum sapienter ordo dispositus.

civilis dicitur, per quam totius civitatis amministratur utilitas. 

     8. Philosophiae divisionibus definitionibusque tractatis, in quibus

generaliter omnia continentur, nunc ad Porphyrii librum qui Isagoges

scribitur accedamus. Isagoges Porphyrii tractat de partibus

quinque--de genere, de specie, de differentia, de proprio, de

accidenti.  genus est ad species pertinens, quod <de> differentibus

specie in eo quod quid sit praedicatur, ut animal; per singulas enim

species, id est hominis, bovis, equi et ceterorum, genus animal

praedicatur atque sirnificatur.  species est, quod de pluribus et diffe 

rentibus numero in eo quod quid sit praedicatur; nam de Socrate,

Platone <et> Cicerone homo praedicatur.  differentia est, quod de

pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit praedicatur, sicut

rationale et mortale in eo omine praedicatur.  proprium est, quod

unaquaeque species vel persona certo additamento insignitur et ab

omni communione separatur, ut risibile de homine, hinnibile de

equo.  accidens est, quod accedit et recedit praeter subiecti

corruptionem, vel ea quae sic accedunt ut penitus non recedant. 

haec qui plenius nosse desiderat, introductionem legat Porphyrii, qui

licet ad utilitatem alieni operis se dicat scribere, non tamen sine

propria laude visus est talia dicta formasse. 

     9. Sequuntur Aristotelis categoriae sive praedicamenta, quibus

mirum in modum per varias significantias omnis conclusus est sermo;

quorum organa sive instrumenta sunt tria. Organa vel instrumenta

categoriarum sive praedicamentorum sunt tria: aequivoca unvoca

denominativa.  aequivoca dicuntur quorum nomen solum commune

est, secundum nomen vero substantiae ratio diversa, ut animal homo

et quod pingitur.  univoca dicuntur quorum et nomen commune est,

et secundum nomen discrepare eadem substantiae ratio non

probatur, ut animal homo atque bos.  denominativa, id est derivativa,

dicuntur quaecumque ab aliquo sola differentia casus secundum

nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a

fortitudine fortis. 

     10. Aristotelis categoriae vel praedicamenta sunt x: substantia,

quantitas, ad aliquid, qualitas, facere, pati, situs, quando, ubi, habere. 

substantia est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae

neque de subiecto praedicatur neque in subiecto est, ut aliqui homo

vel aliqui equus.  secundae autem substantiae dicuntur in quibus

speciebus illae, quae principaliter substantae primo dictae sunt,

insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero. quantitas aut discreta

est, et habet partes ab alterutro discretas nec communicantes

secundum aliquem communem terminum, velut numerus et sermo

qui profertur; aut continua est, et habet partes quae secundum

aliquem communem terminum adinvicem conectuntur, velut linea,

supencies, corpus, locus, <motus,> tempus.  ad aliquid vero sunt,

quaecumque hoc ipsum, quod sunt, aliorum esse dicuntur, velut

maius, duplum, habitus, dispositio, scientia, sensus, positio. qualitas

est secundum quam aliqui quales dicimur, ut bonus, malus.  facere

est ut secare vel urere, id est, aliquid operari. pati est ut secari vel

uri. situs est ut stat, sedet, iacet.  quando est <ut> hesterno vel cras.

ubi est ut in Asia, in Europa, in Lybia.  habere est ut calciatum vel

armatum esse.  hoc opus Aristotelis intente legendum est, quando,

sicut dictum est, quicquid homo loquitur inter decem ista

praedicamenta inevitabiliter invenitur. proficit etiam ad libros

intellegendos, qui sive rethoribus sive dialecticis applicantur. 

     11. Sequitur liber Perihermemias, suptilissimus nimis et per varias

formas iterationesque cautissimus, de quo dictum est: `Aristoteles,

quando Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tingebat.' In

Perihermenias vero, id est de interpretatione, supradictus philosophus

dc his tractat: de nomine, de verbo, de oratione, de enuntiatione, de

affirmatione, de negatione, de contradictione.  nomen est vox

significativa secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars est

significativa separata, ut Socrates.  verbum est quod consignificat

tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de

altero dicuntur nota, ut cogitat, disputat.  oratio est vox significativa,

cuius partium aliquid separatum significativum est, ut Socrates

disputat. enuntiativa oratio est vox significativa de eo quod est

aliquid vel non est, ut Socrates est, Socrates non est. affirmatio est

enuntiatio alicuius de aliquo, ut Socrates est, negatio est alicuius ab

aliquo, ut Socrates non est. contradictio est affirmationis et negationis

oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. haec omnia per

librum supra memoratum minutissime divisa et subdivisa tractantur.

quarum rerum definitiones nos breviter intimasse sufficiat, quando

in ipso competens explanatio reperitur; maxime cum eum sex libris

a Boethio, viro magnifico, constat expositum, qui vobis inter alios

codices est relictus. 

     12. Nunc ad syllogisticas species formulasque veniamus, in quibus

nobilium philosophorum iugiter exercetur ingenium. formulae

categoricorum, id est praedicativorum, syllogismorum sunt iii: in

prima formula modi novem---in secunda formula modi quattuor--in

tertia modi sex. modi formulae primae sunt viiii.  primus modus est

qui conducit, id est qui colligit, ex universalibus dedicativis

dedicativum universale directim, ut `Omne iustum honestum: omne

honestum bonum: omne igitur iustum bonum.'  secundus modus est

qui conducit e universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum

universale direct<i>m ut `Omne iustum honestum: nullum honestum

turpe: nullum igitur iustum turpe.' tertius modus est qui conducit ex

dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim,

<ut> `Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam

igitur iustum utile.' quartus modus est qui conducit ex particulari

dedicativa et uiversali abdicativa abdicativum particulare directim, ut

`Quoddam iustum honestum:  nullum honestum turpe: quoddam

igitur iustum non est turpe.' quintus modus est qui conducit ex

universalibus dedicativis particulare dedicativum per reflexionem, ut

`Omne iustum honestum: omne honestum bonum: quoddam igitur

bonum iustum.'  sextus modus est qui conducit ex universali

dedicativa et universali abdicativa abdicativum universale per

refiexionem, ut `Omne iustum honestum: nullum honestum turpe:

nullum igitur turpe iustum.'  septimus modus est qui conducit ex

<dedicativis particulari et> universali dedicativum particulare per

reflexionem, ut `Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: 

quoddam igitur utile iustum.'  octavus modus est qui conducit ex

universalibus abdicativa et dedicativa particulare abdicativum per

reflexionem, velut `Nullum turpe honestum:  omne honestum iustum:

quoddam igitur iustum non est turpe.' nonus modus est qui conducit

ex universali abdicativa <et particulari dedicativa> abdicativum

particulare per refiexionem, velut `Nullum turpe honestum: quoddam

honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.'  modi

formulae secundae quattuor.  primus modus est qui conducit ex

universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim,

velut `Omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur

turpe iustum.'  secundus modus est qui conducit ex universalibus

abdicativa et dedicativa abdicativum universale directim, velut

`Nullum turpe honestum: omne iustum honestum: nullum igitur turpe

iustum.'  tertius modus est qui conducit ex particulari dedicativa et

universali abdicativa abdicativum particulare directim, velut

`Quoddam iustum honestum: nullum turpe honestum: quoddam igitur

iustum non est turpe.' quartus modus est qui conducit ex particulari

abdicativa et universali dedicativa abdicativum particulare directim,

ut `Quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe: quoddam

igitur iustum non est malum.' modi formulae tertiae sex.  primus

modus est qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum

particulare tam directim quam reflexim, ut `Omne iustum honestum: 

omne honestum iustum:  omne iustum bonum:  quoddam igirur

honestum bonum, vel quoddam bonum honestum.'  secundus modus

est qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum

particulare directim, ut `Quoddam iustum honestum: omne iustum

bonum: quoddam igitur honestum bonum.' tertius modus est qui

conducit e dedicativis universali et particulari dedicativum particulare

directim, ut `Omne iustum honestum: quoddam iustum bonum:

quoddam igitur honestum bonum.' quartus modus est qui conducit

ex universalibus dedicativa <et abdicativa> abdicativum particulare

directim, ut `Omne iustum honestum: nullum iustum malum:

quoddam igitur honestum non est malum.' quintus modus est qui

conducit ex dedicativa particulari et abdicativa universali abdicativum

particulare directim, ut `Quoddam iustum honestum: nullum iustum

malum: quoddam igitur <honestum> non est malum.' sextus modus

est qui conducit ex dedicativa universali et abdicativa particulari

abdicativum particulare directim, ut `Omne iustum honestum: quod 

dam iustum non est malum:. quoddam igitur honestum non est

malum.'  has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse

desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quac

subtilius sunt tractata cognoscit. nec fastidium nobis verba repetita

congeminent; distincta enim atque considerata ad magnas

intellegentiae vias praestante Domino nos utiliter introducunt.  nunc

ad hypotheticos syllogismos ordine currente veniamus. 

     13. Modi syllogismorum hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua

conunctione, sunt septem.  primus modus est: `Si dies est, lucet: est

autem dies: lucet igitur.'  secundus modus est: `Si dies est, lucet: non

lucet: non est igitur dies.' tertius modus est ita: `Non et dies est et

non lucet: atqui dies est: lucet igitur.' quartus modus est ita: `Aut

dies est aut nox: atqui dies est: nox igitur non est.'  quintus modus

est ita: `Aut dies est aut nox: atqui nox non est: dies gitur est.' 

sextus modus est ita: `Non et dies est et non lucet: dies autem est:

nox igitur non est.' septimus modus est ita: `Non et dies est et nox:

atqui nox non est: dies igitur est.'  modos autem hypotheticorum

syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, legat librum Marii

Victorini qui inscribitur de Syllogismis Hypotheticis. sciendum quoque

quoniam Tullius Marcellus Carthaginiensis de categoricis et

hypotheticis syllogismis, quod a diversis philosophis latissime dictum

est, septem libris cautet suptiliterque tractavit, ita ut primo libro de

regula, ut ipse dicit, collegentiarum artis dialecticae disputaret, et

quod ab Aristotele de categoricis syllogismis multis libris editum est,

ab isto secundo et tertio libro breviter expleretur; quod autem de

hypotheticis syllogismis ab Stoicis innumeris voluminibus tractatum

est, ab isto quarto et quinto libro colligeretur; in sexto vero de mixtis

syllogismis, in septimo autem de compositis disputavit. quem codicem

vobis legendum reliqui. 

     14. Hinc ad pulcherrimas definitionum species accedamus, quae

tanta digntate praecellunt, ut possint dici orationum apertae

manfestationes et quaedam indicia dictionum. definitio vero

definitionum est oratio brevis uniuscuiusque rei naturam a

communione divisam propria significatione concludens. haec multis

modis praeceptisque conficitur. divisio definitionum: usiodes, id est

substantialis--ennomatice, id est notio--poeodes, id est

qualitativa---<h>ypographite, id est descriptio---cata antilexin, id est

adverbium---cata diaphoran id est per differentiam---cata

metaphoran, id est per translationem---cat' apheresin tu enantiu, id

est per privationem contrarii--cata typosin, id est per quandam

imaginationem--os typos, id est veluti---cata ellipes olocleru omogenus,

id est per indigentiam pleni ex eodem genere---cata epenon, id est

per laudem--cata analogian, id est iuxta rationem---cata to <pros ti>,

id est ad aliquid--cata etiologian, id est rei rationem. definitionum

prima est usiodes, id est substantialis, quae proprie et vere dicitur

definitio, ut est: `Homo animal rationale mortale sensus

disciplinaeque capax.' haec enim defintio per species et differentias

descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo. 

secunda est species definitionis, quae Graece ennomatice dicitur,

Latine enuntiatio nuncupatur, quam notionem communi non proprio

nomine possumus dicere. haec isto modo semper efficitur: `Homo est

quod rationi conceptione et exercitio praeest animalibus cunctis';

non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in

notitiam devocato. in ista enim et in reliquis notio rei profertur non

substantialis, ut in illa primaria explicatione declaratur; et quia illa

substantialis est, definitionum omnium optinet principatum. tertia

species definitionis est, quae Graece pyoedes dicitur, Latine

qualitativa. haec dicendo quid quale sit, id quod sit evidenter

ostendit, cuius exemplum tale est: `Homo est qui ingenio vaIet,

artibus pollet, et cognitione rerum aut quae agere debeat eligit, aut

animadversione quod inutile sit contemnit.' his enim qualitatibus

expressus ac definitus homo est. quarta species definitionis est, quae

Graece hypographice, Latinee descriptionalis nuncupatur, quae

adhibita circuitione dictorum factorumque rem quae quid sit

descriptione declarat, ut si luxuriosum volumus definire, dicimus:

`Luxuriosus est victus non necessarii et sumptuosi et onerosi

appetens, in deliciis affiuens, in libidine promptus.'  haec et talia

definiunt luxuriosum; quae species definitionis oratoribus magis apta

est quam dialecticis, quia latitudines habet.  haec similitudo in bonis

rebus ponitur et in malis.  quinta species denitionis est, quam Graece

cata antilexin, Latine adverbium dicimus. haec vocem illam, de cuius

re quaeritur, alio sermone designat uno ac singulari, et quodammodo

quid illud sit in uno verbo positum, uno vcrbo alio declarat, <ut>: 

`Conticiscere est tacere.' item cum terminum dicimus finem, aut

populatas interpretamur esse vastatas.  sexta species definitionis est,

quam Graeci cata diaphoran, nos per differentiam dicimus; id est,

cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta

differentia quid uterque sit definitur, id est: `Rex est modestus et

temprans, tyrannus vero impius et immitis.' septima est species

definitionis, quam Graeci cata metaphoran, Latini per translationem

dicunt, ut Cicero in topicis: `Litus est qua fiuctus eludit.'  hoc varie

tractari potest; modo enim ut moveat, sicut illud: `Caput est arx

corporis,' modo ut vituperet, ut illud: `Divitiae sunt brevis vitae

longum viaticum', modo ut laudet: `Adulescentia est flos aetatis.' 

octava species definitionis est, quam Graeci cata apheresin tu

enantiu, Latini per privantiam contrarii eius quod definitur dicunt,

ut: `Bonum est, quod malum non est; iustum est, quod iniustum non

est,' et his similia; quod se ita naturaliter ligat, ut necessariam

cognitionem sibi unius comprehensione conectat.  hoc autem genere

definitionis uti debemus cum contrarium notum est, nam certa ex

incertis nemo probat. sub qua specie sunt hae definitiones:

`Substantia est, quod neque qualltas est neque quantitas neque

aliqua accidentia.'  quo genere definitionis Deus definiri potest.

etenim cum quid sit Deus nullo modo comprehendere valeamus,

sublatio omnium existentium, quae Graeci onta appellant,

cognitionem Dei nobis circumcisa et ablata notarum rerum

cognitione supponet, ut si dicamus: `Deus est, quod neque corpus est

neque ullum elementum neque animal neque mens neque scnsus

neque intellectus neque aliquid quod ex his capi potest'---his enim

ac talibus sublatis, quid sit Deus poterit definiri. nona species

definitionis est, quam Graeci cata typosin, Latini per quandam

imaginationem dicunt, ut: `Aeneas est Veneris et Anchisae ius.'  haec

semper in individuis versatur, quae Graeci atoma appellant; item

accidit in eo genere dictionis, ubi aliquid pudor aut metus est

nominare, ut Cicero: `Cum me videlicet sicarii illi describant.' 

decima species definitionis est, quam Graeci os typos, Laini veluti

diximus appellant, ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur

`Homo'. non enim manifeste dicitur animal solum esse hominem,

cum sint alia innumerabilia; sed cum dicitur `Homo', veluti ipsum

hominem animal designat, cum tamen huic nomini multa subiaceant.

rem enim quaestam praedictum declaravit exemplum; hoc est autem

proprium definitionis quid sit illud quod quaeritur declarare.

undecima est species definitionis, quam Graeci cata ellipes olocleru

h<o>mogenus, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere

vocant, ut si quaeratur quid sit quadrans respondeatur; `cui dodrans

deest, ut sit assis.'  duodecima species est definiiionis, quam Graeci

cata epenon, Latini per laudem dicunt, ut Tullius pro Cluentio: `Lex

est mens et animus et consilium et sententia civitatis' et aliter `Pax

est tranquilla libertas.'  fit et per vituperationem quam Graeci psogon

vocant: `Servitus est postremum malorum omnium, non modo bello

sed morte quoque repellenda.' tertia decima species est definitionis,

<quam Graeci cata analogian, Latini iuxta rationem dicunt; sed hoc

contingit cum maioris rei nomine res definitur inferior, ut est illud:

`Homo minor mundus.' Cicero hac definitione sic usus est: `Edictum

legem annuam dicunt esse.'  quarta decima est species definitionis,>

quam Graeci cata ton pros ti, Latini ad aliquid vocant, ut est illud:

`Pater est cui est filius, dominus est cui est servus' et Cicero in

Rethoricis: `Genus est quod plures partes amplectitur,' item `Pars est

quod subest generi.' quinta decima est species definitionis, quam

Graeci cata etiologian, Latini rei rationem vocant, ut: `Dies est soI

supra terras, nox est sol sub terris.' scire autem debemus praedictas

species defintionum topicis merito esse sociatas, quoniam inter

quaedan argumenta sunt positae et nonnullis locis commemorantur

in topicis. nunc ad topica veniamus, quae sunt argumentorum sedes,

fontes sensuum, et origines dictionum. 

     15. Divisio topicorum, sive locorum ex quibus argumenta

ducuntur: alia in eo ipso de quo agitur haerent---nonnulla dicuntur

affecta quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur---alia

assumuntur extrinsecus. argumenta quae de eo ipso de quo agitur

haerent: a toto---a partibus---a nota. argumentum a toto est, cum

definitio adhibetur ad id quod quaeritur, sicut ait Cicero: `Gloria est

laus recte factorum, magnorumque in republica fama meritorum.'  a

partibus est argumentum cum is qui se defendit aut negat factum,

aut factum esse iure defendit. a nota est argumentum, cum ex vi

nominis argumentum iquod elicitur, ut Cicero: `Consulem, consulem,

inquam, quaerebam, quem in isto maiali invenire non poteram.' 

effecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis tracta

noscuntur: conugata---a genere ---a forma generis---a similitudine---a

differentia--ex contrario---ab adiunctis---ab antecedentibus-.-a

consequentibus--- 1a repugnantibus---a causis---ab effectibus---a

comparatione, quae fit a maiore ad minus, a minore ad maius, a pari

ad parem.  a coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine

et fit verbum, ut Cicero Verrem dicit `ever<r>isse' provinciam, vel

nomen a verbo, cum latrocinari dicitur latro ---nomen a nomine

Terentius: `Inceptio est amentium, haut amantium'--dummodo distet

unius appellationis postremitas in alia vocis declinatione formata. a

genere arumentum est, cum de eodem genere sententa ductur, ut

Vergilius:  `Varium et mutabile semper femina.' ab specie

argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit: `At non

sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.' a simili argumentum est,

quando rebus aliquibus similia proferuntur, ut Vergilus: `Suggere tela

mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in

corpore Graium lliacis campis.' a differentia argumentum est, quando

per differentiam aliqua separantur---Vergilius: `Non Diomedis equos

nec currum cernis Achillis.'  a contrariis argumentum dicitur, quando

res discrepantes sibimet opponuntur--Vergilius: `Mortaline manu

factae immortale carinae fas habeant, certusque incerta pericula

lustret Aeneas?' a consequentibus arumentum est, quando positam

rem aliquid inevitabiliter consequitur---Vergilius: `Non ea vis animo,

nec tanta superbia victis.'  ab antecedentibus argumentum est,

quando aliqua ex his quae prius gesta sunt comprobantur ---Cicero

pro Milone: `Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos

potestis dubitare quid fecerit?' a repugnantibus argumentum est

quando illud, quod obicitur, aliqua contrarietate destruitur, ut

Cicero: `Is igitur non modo tali periculo liberatus, sed honore

amplissimo ditatus, domi te interficere voluisset.' a coniugatis

argumentum est cum contropabiliter ostenditur, quid sit ex re

quaque venturum: `Nos si pellant, nihil affore credunt, quin omnem

Hesperiam penitus sua sub iuga mittant.'  a causis argumentum est,

quando consuetudine communi res quaeque tractatur-- Terentius:

`Ego nonnihil veritus sum dudum abs te, Dave, ne faceres quod

vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes.' ab effectis

argumentum est, cum ex his quae facta sunt aliquid approbatur, ut

Vergilius: `Degeneres animos timor arguit.'  a comparatione

argumentum est, quando per coliationem personarum sive causarum

sententiae ratio sub imputatione formatur---Vergilius: `Tu potes

Aenean manibus subducere Graium; nos aliquid contra Rutulos

iuvisse nefandum est?'

     16. Argumenta ducuntur extrinsecus quae Graeci atechnos, id est

artis expertes, vocant, ut est testimonium.  testimonlum vero constat:

ex persona--ex naturae auctoritate--ex temporis auctoritate, quae

constat modis octo: ingenio opibus aetate fortuna arte usu

necessitate concursio fortuitorum--ex dictis factisque maiorum--ex

tormentis.  testimonium omne est, quod ab aliqua externa re sumitur

ad faciendam fidem.  persona non qualiscumque est, quae testimonii

pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse

laudabilis.  naturae auctoritas est, quae maxima virtute consistit.

testimonia multa sunt quae afferant auctoritatem, id est, ingenium,

opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio rerum

fortuitarum.  a dictis factisque maiorum petitur fides, cum priscorum

dicta factaque memorantur. a tormentis fides praebetur, post quae

nemo creditur velle mentiri.  ea vero quae tractantur in tempore,

quia suis nominibus plana sunt, definitione non indigent. 

     17. Memoriae quoque condendum est, topica oratorbus,

dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta

praestare; sed quando aliquid specialiter probant, ad rethores, poetas

iurisperitosque pertinent, quando vero generaliter disputant, ad

philosophos attinere manifestum est.  mirabile plane genus

operis,--in unum potuisse colligi quicquid mobilitas ac varietas

humanae mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat

invenire,--conclusit liberum ac voluntarium intellectum; nam

quocumque se verterit, quascumque cogitationes intraverit, in aliquid

eorum, quae praedicta sunt, necesse est ut humanum cadat

ingenium. 

     18. Illud autem competens iudicavimus recapitulare breviter,

quorum labore in Latinum eloquium res istae pervenerint, ut nec

auctoribus gloria sua pereat et nobis plenissime rei veritas innotescat.

lsagogem transtulit Victorinus orator; commentum eius quinque libris

vir magnificus Boethius edidit.  Categorias idem transtulit Victorinus;

cuius commentum octo libris ipse quoque formavit.  Perihermenias

supramemoratus Victorinus transtulit in Latinum; cuius commentum

sex libris patricius Boethius minutissima disputatione tractavit. 

Apuleius vero Madaurensis <syllogismos categoricos breviter

enodavit; Victorinus de> syllogismis hypotheticis dixit; quindecim

quoque species esse definitionum idem Marius Victorinus diligenter

edocuit. Topica Aristotelis Cicero transtulit in Latinum; cuius

commenta prospector atque amator Latinorum Victorinus quattuor

libris exposuit.  auctoritatem vero eorum librorum in unum codicem

non incompetenter fortasse collegi, ut quicquid ad dialecticam

pertinet, in una congestione codicis clauderetur.  expositiones itaque

diversorum librorum, quoniam erant multiplices, sequestratim in

codicibus fecimus scribi; quos in una vobis bibliotheca Domino

praestante dereliqui. 

     19. De liberalibus igitur artibus, quantum rudibus iudicavimus

expedire, fortasse decursa sunt, ut quasi quibusdam ianuis apertis ad

ingressum disciplinarum desideranter accedere debeatis. nam etsi per

quasdam difficultates intrentur atque discantur, tam diu habent

rudimentorum laborem, donec quae sit earum suavitas indagetur;

cum vero studiosos fuerit perfectio subsecuta, tunc unusquisque

delectabile habet sudoris sui pertulisse molestias. tempus est ut

similiter ad earum divisiones opinatissimas accedamus, unde Graecia

Latinae linguae non immerito putatur antistare; quas simili brevitate

non tam explicare quam indicare temptabimus. cur enim quasi

nobiliter latius disseratur, quod distincte atque planissime apud

proprios reperitur auctores?  

     20. Considerandum est autem quod iam, quia locus se attulit, in

rethorica parte libavimus quid intersit inter artem et disciplinam, ne

se diversitas nominum permixta conundat. inter artem et disciplinam

Plato et Aristoteles, opinabiles magistri saecularium litterarum, hanc

differentiam esse voluerunt, dicentes artem esse habitudinem

operatricem contingentium, quae se et aliter habere possunt;

disciplina vero est quae de his agit quae aliter evenire non possunt.

sed hoc de mundanis dixisse praesumptum est, quando solae litterae

divinae nesciunt fallere, quoniam habent immobilem veritatis

auctorem. audivimus etiam Felicem Capellam aliqua de disciplinis

scripsisse deflorata, ne talibus litteris fratrum simplicitas linqueretur

ignara; quae tamen ad manus nostras adhuc minime pervenire

potuerunt.  sed melius est ut nec illa vobis quandoque pereant, et

ista quamvis exigua desiderantibus celeriter offerantur. nunc ergo ad

mathematicae veniamus initia.  





                                          De Mathematica  


21. Mathematica, quam Latine possumus dicere `doctrinalem',

scientia est quae abstractam considerat quantitatem. abstracta enim

quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes vel ab aliis

accidentibus, ut est par, impar, vel ab alis huiuscemodi, in sola

ratiocinatione tractamus. haec ita  dividitur--divisio mathematicae:

arithmetica---musica--geometria---astronomia.  arithmetica est

disciplina quantitatis numerabilis secundum se. musica est disciplina

quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in

sonis. geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. 

astronomia est disciplina cursus caelestium siderum, quae figuras

contemplatur omnes, et habitudines steliarum circa se et circa terram

indagabili ratione percurrit. quas suo loco paulo latius indicamus ut

commemoratarum rerum virtus competenter possit ostendi. 

     22. Modo de disciplinarum nomine disseramus.  disciplinae sunt

quae, sicuti iam dictum est, numquam opinionibus deceptae fallunt

et ideo tali nomine nuncupantur, quia necessariae suas regulas

servant. hae nec intentione <crescunt, nec subductione> minuuntur

nec ullis varietatibus permutantur, se in vi propria permanentes

regulas suas inconvertibili firmitate custodiunt. has dum frequenti

meditatione revolvimus, sensum nostrum acuunt limumque

ignorantiae detergunt, et ad illam inspectivam contemplationem, si

tamen sanitas mentis arrideat, Domino largente perducunt. scire

autem debemus Ioseppum Hebreorum doctissimum in primo libro

Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam

Abraham primum Aegyptiis tradidisse, und semina suscipientes, ut

sunt homines acerrimi ingeni, excoluisse sibi reliquas latius discplinas.

quas merto sancti Patres nostri legendas studiosissimis persuadent,

quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus noster

abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo

possumus corde conspicere. quocirca tempus est ut de eis singillatim

ac breviter disserere debeamus.  




IIII.  DE ARITHMETICA 


1. Scriptores saecularium litterarum inter disciplinas mathematicas

primam omnium arithmeticam esse voluerunt, propterea quoniam

musica et geometria et astronomia, quae sequuntur, indigent

arithmeticam ut virtutes suas valeant explicare.  verbi gratia, simplum

ad duplum, quod habet musica, indiget arithmeticam; <geometria

vero quod habet trigonum, quadriangulum, vel his similia, idem

indiget arithmeticam;> astronomia etiam quod habet in motu

siderum numeros punctorum, indiget arithmeticam; arithmetica vero

ut sit, neque musica neque geometria neque astronomia egere

cognoscitur.  propterea his fons et mater arithmetica reperitur, quam

disciplinam Pythagoras sic laudasse monstratur, ut omnia sub numero

et mensura a Deo creata fuisse memoraret, dicens alia in motu, alia

in statu ita esse formata, ut tamen nulla eorum praeter ista quae

dicta sunt substantiam percepissent; credo, trahens hoc initium, ut

multi philosophorum fecerunt, ab illa sententia prophetali, quae dicit

omnia Deum mensura, numero et pondere disposuisse. 

     2. Haec itaque consistit ex quantitate discreta, quae parit genera

numerorum nullo sibi communi termino sociata. v enim ad x, vi ad

iiii, vii ad iii per nullum communem terminum alterutra sibi societate

nectuntur.  arithmetica vero dicitur eo quod numeris praeest.

numerus autem est ex monadibus multitudo composita, ut iii v  x  xx

et cetera. intentio arithmeticae est docere nos naturam abstracti

numeri et quae ei accidunt; ut, verbi gratia, parilitas, imparilitas et

cetera. 

     3. Numerus autem dividitur


in paribus:                    et imparibus:

     pariter par                    primum et simplicem

     pariter par                    secundum et

compositum

     impariter par                    tertium mediocrem

     

     qui quodammodo primus et incompositus, alio vero modo

secundus et compositus

par numerus est qui in duabus partibus aequalibus dividi potest ut ii

iiii vi viii x et reliqui.  impar numerus est qui in duabus partibus

aequalibus divdi nullatenus potest, ut iii v vii viiii xi et reliqui. pariter

par numerus est  cuius divisio in duabus aequalibus partibus fieri

potest usque ad monada, <ut> verbi gratia lxiiii dividuntur in xxxii,

xxxii in xvi, xvi in viii, viii in iiii, iiii in ii, ii vero in i et i. pariter impar

numerus est qui similiter solummodo in duabus partibus dividi potest

aequalibus, ut <x in v,> xiiii in vii, xviii in viiii et his similia.

impariter par numerus est qui plures divisiones secundum

aequalitatem partium recipere potest, non tamen ut usque ad assem

perveniat; ut verbi gratia xxiiii in bis xii, xii in bis vi, vi vero in bis iii,

et amplius non procedit. primus de imparibus et simplex numerus est

qui monadicam mensuram solam recipere potest, ut verbi gratia iii.

v. vii. xi. <xiii> xvii et his similia. secundus et compositus numerus

est qui non solum monadicam mensuram, sed et arithmeticam

recipere potest, ut verbi gratia viiii. xv. xxi et his similia.  mediocris

numerus est qui quodammodo simplex <et> incompositus esse

videtur, alio vero modo secundus et compositus, ut verbi gratia viiii

ad xv dum comparatus fuerit, primus est et incompositus, quia non

habet communem numerum nisi solum monadicum; ad xv vero si

comparatus fuerit, secundus est et compositus, quoniam inest illi

communis numerus praeter monadicum, id est trinarius numerus, qui

novem mensurat ter terni et xv ter quini.  

     4. Altera divisio de paribus et imparibus---<Numerus>

aut par est aut impar

     aut superfluus aut indigens aut perfectus 

superfluus numerus est qui descendit de paribus. is, dum par sit,

superfluas partes quantitatis suae habere videtur; ut xii habent

medietatem vi, sexta pars ii, quarta pars iii, tertia pars iiii et

duodecima pars i, qui omnes summatim fiunt xvi.  indigens numerus

est qui et ipse de paribus descendit.  is quantitatis suae summam

partium inferiorem habet; ut viii, cuius medietas iiii, quarta pars ii,

octava pars i, quae simul congregatae partes fiunt vii.  perfectus

numerus est qui tamen et ipse de paribus descendit. is, dum par sit,

omnes partes suas simul assumptas aequales habet; ut vi, cuius

medietas iii, tertia pars ii, sexta pars i, quae assumptae partes faciunt

ipsum senarium numerum.

     5. Tertia divisio totius numeri---Omnis numerus


aut secundum se consideratur

aut ad aliquid

     alii sunt aequales

     alii inaequales

               alii sunt maiores

               alii sunt minores

                    multiplices

                    superparticulares

                    superpartientes

                    multiplices superparticulares

                    multiplices superpartientes

                    submultiplices

                    subsuperparticulares

                    subsuperpartientes

                    submultiplices superparticulares

                    submultiplices superpartientes

per se numerus est qui sine relatione aliqua dicitur, ut iii. iiii. v  vi

et

ceteri similes.  ad aliquid numerus est qui relative ad alios

comparatur, ut verbi gratia iiii ad ii dum comparatus fuerit, duplex

dicitur et multiplex, vi ad iii, viii ad iiii, x ad v; et iterum iii ad i

triplex, vi ad ii, viiii ad iii et ceteri.  aequales numeri dicuntur qui

secundum quantitatem aequales sunt, ut verbi gratia ii ad ii, iii ad iii,

x ad x, c ad c et ceteri.  inaequales numeri sunt qui ad invicem

comparati inaequalitatem demonstrant, ut iii ad ii, iiii ad iii, v ad iiii,

x ad vi; et universaliter maior minori aut minor maiori huiusmodi

dum comparatus fuerit, inaequalis dicitur.  maior numerus est qui

habet in se illum minorem numerum, ad quem comparatur, et aliquid

plus, ut verbi gratia quinarius numerus trinario numero fortior est,

eo quod habeat quinarius numerus in se trinarium numerum et alias

partes eius duas; et reliqui tales. <minor numerus est qui...> 

multiplex numerus est qui habet in se minorem numerum bis aut ter

aut quater aut multipliciter, ut verbi gratia ii ad unum dum

comparati fuerint, duplex est; iii ad i triplex, iiii quadruplex et reliqui. 

e contra submultiplex numerus est qui intra multiplicem continetur

bis aut ter aut quater aut multipliciter, ut verbi gratia unus a duobus

bis continetur, a tribus ter, a iiii quater, a v quinquies, et ab aliis

multipliciter.  superparticularis numerus est, dum fortior continet

intra se inferiorem numerum circa quem comparatur, similiter et

unam partem eius, ut verbi gratia iii ad ii dum comparati fuerint,

continent in se ii et alium i, qui media pars est duorum; iiii ad iii

dum comparati fuerint, continent in se iii et alium i, qui est tertia

pars trium; iterum v ad iiii dum comparati fuerint, habent in se

quaternarium numerum et alium unum, qui quarta pars esse dicitur

quaternarii numeri; et ceteri tales.  subsuperparticularis numerus est

minor, qui continetur in fortiore numero cum alia una parte sua aut

media aut tertia aut quarta aut quinta, ut verbi gratia ii ad iii, iii ad

iiii, iiii ad v et ceteri. superpartiens numerus est qui in se inferiorem

numerum totum continet, et super hoc alteras partes eius duas aut

iii aut iiii aut v aut alias, ut verbi gratia v ad iii dum comparati

fuerint, habet in se quinarius numerus trinarium numerum et super

haec alias partes eius duas; vii ad iiii dum comparati fuerint, habent

in se iiii et alias iii partes eius; viiii ad v dum comparati fuerint,

habent in se v et alias iiii partes eius.  subsuperpartiens numerus est

qui continetur in numero superpartienti cum aliquibus partibus suis

duabus aut tribus aut pluribus, ut verbi gratia iii continentur a v cum

aliis duabus partibus suis; <iiii a vii cum tribus partibus suis;> v a

viiii cum quattuor partibus suis.  multiplex superparticularis numerus

est qui, dum comparatus ad inferiorem sibi numerum fuerit, continet

in sc totum inferiorem numerum multipliciter cum aliqua parte eius,

ut verbi gratia v ad ii dum comparati fuerint, continent in se bis bini

cum una parte eius; viiii ad iiii dum comparati fuerint, continent in

se bis quaterni et unam partem eus.  submultiplex superparticularis

numerus est qui, dum ad fortiorem sibi numerum comparatus fuerit,

continetur a fortore sibi multipliciter cum alia una parte sua, ut verbi

gratia ii ad v dum comparati fuerint, continentur ab eo bis cum una

parte sua. multiplex superpartionalis numerus est qui, dum

comparatus ad inferiorem sibi numerum fuerit, continet eum

multipliciter cum aliis partibus eius, ut verbi gratia viii ad iii dum

comparati fuerint, continent in se bis terni cum aliis duabus partibus

eius; xiiii ad vi dum comparati fuernt, continent intra se bis seni cum

aliis duabus partibus eius; xvi ad vii dum comparati fuerint, continent

eum bis cum aliis duabus partibus eius; xviiii ad viii dum comparati

fuerint, continent intra se bis viii cum aliis tribus pirtibus eius.

submultiplex superpartionalis numerus est qui, dum ad fortiorem sibi

comparatus fuerit, continetur ab eo multipliciter cum aliquibus

partibus suis, ut verbi gratia iii ad viii continentur bis cum duabus

partibus suis; ilii ad xv contnentur <tertio> cum tribus partibus suis. 


     6. Sequitur quarta divisio totius numeri--<Numeri>

aut discreti sunt 

aut continentes

     lineales

     superficiosi

     solidi  

discretus numerus est qui a discretis monadibus continetur, ut verbi

gratia iii a iiii, v a vi et reliqui.  continens numerus est qui a

coniunctis monadibus continetur, ut verbi gratia trinarius numerus,

si in magnitudine intellegatur, id est in linea aut spatium aut solidum,

dicitur continens; similiter quaternarius et quinarius numeri.  linealis

numerus est qui inchoans a monade linealiter scribitur usque ad

infinitum, unde alpha ponitur pro designatione linearum, quoniam

haec littera unum significat apud Graecos--aaa. superficialis numerus

est qui non solum longitudine sed et <lat>itudine continetur, ut

trigonus numerus, quadratus numerus, quinquiangulus numerus,

circulatus numerus, et ceteri qui semper in superficie continentur.

trigonus numerus est ita--- a

                      a a

                    a a a.

quadratus numerus est ita aaa

                           aaa

                           aaa.

quinquiangulus ita a

                     a a

                      a a.

circularis numerus est qui, dum similiter multiplicatus fuerit, a se

inchoans ad se convertitur, ut verbi gratia quinquies quini xxv est ita

. . .

ita et in senario contingit ut sexies seni xxxvi et sexies xxxvi ccxvi.

solidus numerus est qui longitudne et latitudine vel altitudine

continetur, ut sunt pyramides, qui in modum a flammae consurgunt

ita . . . cybi, ut sunt tesserae, ita . . . spherae, quibus est aequalis

undique rotunditas, ita . . . sphericus autem numerus est qui a

crculato numero multiplicatus a se inchoans ad se convertitur, ut

verbi gratia quinquies quini xxv; hic circulus dum in se ipsum

multiplicatus fuerit, facit spheram, id es<t> quinquies xxv cxxv. 

     7. His igitur rebus sollicita mente tractatis, memento quod haec

discplina ideo ceteris antefertur, quonam ipsa, sicut superius dictum

est, ut sit, nullius alterius lndlget disciplinae; reliquae vero quae

sequuntur, sicut eius iam qualitas virtutis ostendit, ut sint atque

subsistant, indigent arithmetica disciplina. quam apud Graecos

Nicomachus diligenter exposuit. hunc prius Madaurensis Apuleius,

deinde magnificus vir Boethius Latino sermone translatum Romanis

contulit lectitandum; quibus, ut aiunt, si quis saepius utitur, quantum

hominibus fas est, lucidissima procul dubio ratione perfunditur. 

datum est etiam nobis ex magna parte sub ipsa vivere disciplina;

quando horas per eam discimus, quando mensuum curricula

supputamus, quando spatium anni redeuntis agnoscimus, per

numerum siquidem ne confundamur instruimur.  tolle saeculo

compotum, et omnia ignorantia caeca complectitur; nec differre

potest a ceteris animalibus, qui calculi non intellegit quantitatem.  et

ideo tantum gloriosa res est, quantum vitae nostrae necessaria

comprobatur; nam per ipsam et substantia nostra certissime discitur,

et expensarum modus libratis supputationibus rogatur. numerus est

qui cuncta disponit; per ipsum discimus quid primo, quid secundo

facere debeamus. 

     8. Et si causam tantae re suptili praescrutatione discutias, nec

miracula Domini a virtute numeri redduntur aliena. primus ad unum

pertinet Deum, sicut in Pentateucho legitur: audi, Israel, Dominus

Deus tuus Dominus unus est. secundus ad duo pertinet Testamenta,

quod ait in Regum: Et fecit in Dabir duo cherubin decem cubitorum

magnitudine. postremo totius spei nostrae suavissimus fructus in

sancta Trinitate repositus est, non quod ipsa sub numero sit, sed illa

numeri utilitatem potentia suae maiestatis ostendit.  in essentia

quidem Divinitats monas intellegitur, in personis vero trinitas

comprobatur; legitur enim in epistula Iohannis: Tria sunt quae

testimonium perhibent, aqua, sanguis et spiritus.  de quattuor

evangeliis etiam in Ezechiel legitur: Et ex medio eorum similitudo

quattuor animalium. quintus numerus ad quinque libros Moysi

noscitur pertinere, sicut in Apostolo legitur: In ecclesia volo quinque

verba sensus eloqui. sexto vero die Dominus hominem fecit ad

imaginem et similitudinem suam. nam et ipsum Spiritum sanctum

dicimus et credimus septiformem;--- et ut res summae atque

omnipotentissimae intellegantur, numerus nobis necessarius

invenitur. nunc veniamus ad musicam, quae ipso nomine et propria

virtute suavis est.


V. DE MUSICA  


1. Gaudentius quidam, de musica scribens, Pythagoram dicit huius rei

invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione

percussa.  quem vir disertissimus Mutianus transtulit in Latinum, ut

ingenium eius assumpti operis qualitas indicaret.  Clemens vero

Alexandrinus presbyter, in libro quem contra Paganos edidit,

musicam ex Musis dicit sumpsisse principium, Musasque ipsas qua de

causa inventae fuerint, diligenter exponit. nam Musae ipsae

appellatae sunt apo tu maso, id est a quaerendo, quod per ipsas,

sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur.

invenimus etiam Censorinum, qui ad Quintum Cerellium scripsit de

Natalis eius die, ubi de musica disciplina vel de alia parte mathesis

non neglegenda disseruit; quoniam utiliter legitur, ut res ipsae

penetralibus animae frequenti meditatione condantur. 

     2. Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac

ratione diffunditur; primum, si Creatoris mandata faciamus et puris

mentibus statutis ab eo regulis serviamus. quicquid enim loquimur vel

intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rithmos

armoniae virtutibus probatur esse sociatum.  musica quippe est

scientia bene modulandi; quod si nos bona conversatione tractemus,

tali disciplinae probamur semper esse sociati.  quando vero

iniquitates gerimus, musicam non habemus. caelum quoque et terra,

vel omnia quae in eis dispensatione superna peraguntur, non sunt

sine musica disciplina; nam Pythagoras hunc mundum per musicam

conditum et gubernari posse testatur.  

     3. In ipsa quoque religione valde permixta est, ut sunt Decalogi

decacordus, tinnitus cytharae, tympana, organi melodia, cymbalorum

sonus. ipsum quoque Psalterium ad instar instrumenti musici

nominatum esse non dubium est, eo quod in ipso contineatur

caelestium virtutum suavis nimis et grata modulatio.

     4. Nunc de musicae partibus, sicut est a maioribus tradi  tum,

prosequamur. musica scientia est disciplina quae de numeris loquitur,

qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis, ut duplum, triplum,

quadruplum, et his similia quae dicuntur ad aliquid. 5. Musicae

partes sunt tres: armonica ---rithmica---metrica.  armonica est scientia

musica quae decernit in sonis acutum et gravem.  rithmica est quae

requirit incursionem verborum, utrum bene sonus an male cohaereat.

metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione

cognoscit, ut verbi gratia heroicon, ambicon, heleicon, et cetera  6.

instrumentorum musicorum genera sunt tria:

percussionalia---tensibilia--inflatilia. percussionalia sunt acitabula

aenea et argentea, vel alia quae metallico rigore percussa reddunt

cum suavitate tinntum.  tensibilia sunt cordarum fila sub arte religata,

quae ammoto plectro percussa mulcent aurium delectabiliter sensum,

in quibus sunt species cythar<ar>um diversa rum. inflatilia sunt

quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut sunt

tubae, calami, organa, pandoria et cetera huiuscemodi.  7. Restat

nunc ut de symphoniis dicere debeamus.  symphonia est

temperamentum sonitus gravis ad acutum vel acuti ad gravem,

modulamen efficiens sive in voce sive in flatu sive in percussione.

symphoniae autem sunt sex: prima diatessaron, secunda diapente,

tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason

simul et diapente, sexta disdiapason. I. diatessaron symphonia est

quae constat ex ratione epitrita et fit ex sonis quattuor, unde et

nomen accepit.  II. diapente symphonia est quae constat ex ratione

emiolia et fit sonitibus quinque.  III. diapason symphonia est quae

etiam diocto dicitur.  constat ex ratione diplasia, hoc est, dupla; fit

autem per sonitus octo, unde et nomen accepit sive diocto sive

diapason, quia apud veteres cytharae ex octo cordis constabant;

diapason ergo dicta est quasi ex omnibus sonis constans. IIII.

diapason simul et diatessaron symphonia est quae constat ex ratione

quam habet xxiiii numerus ad octonarium numerum; fit autem per

sonitus xi. V. diapason simul et diapente symphonia est quae constat

ex ratione triplasia; fit autem per sonitus xii.  VI. disdiapason, id est

dupla diapason, symphonia est quae constat ex ratione tetraplasia; fit

autem per sonos xv. 

     8. Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et

quantitas, quae in vocis accentu sive tenore consistit. toni vero sunt

quindecim: hypodorius hypoiastius hypophrygius hypoaeolius

hypolydius dorius iastius phrygius aeolius lydius hyperdorius

hyperiastius hyperphrygius hyperaeolius hyperlydius.  I. hypodorius

tonus est omnium gravissime sonans, propter quod et inferior

nuncupatur.  II. hypoiastius autem hypodorium hemitonio

praecedens.  III. hypophrygius est hypoiastium hemitonio,

hypodorium tono praecedens. IIII. hypoaeolius est hypophrygium

hemitonio, hypoiastium tono, hypodorium tono semis praecedens. V.

hypolydius est hypoaeolium hemitonio, hypophrygium tono,

hypoiastium tono sernis, hypodorium ditono praecedens. VI. dorius

est hypolydium hemitonio, hypoaeolium tono, hypophrygium tono

semis, hypoiastium ditono, hypodorium duobus semis tonis, hoc est

diatessaron symphonia, praecedens. VII. iastius est dorium

hemitonio, hypolydium tono, hypoaeolium tono semis, hypophrygium

ditono, hypoiastium duobus semis tonis, hoc est diatessaron

symphonia, hypodorium tribus tons praecedens.  VIlI. phrygius est

iastium hemitonio, dorium tono, hypolydium tono semis,

hypoaeolium ditono, hypophrygium duobus semis tonis, hoc est

diatessaron symphonia, hypoiastium tribus tonis, hypodorium tribus

semis tonis, hoc est diapente symphonia, praecedens. VIIII. aeolius

phrygium hemitonio, iastium tono, dorium tono semis, hypolydium

duobus tonis, hypoaeolium duobus semis tonis, hoc est diatessaron

symphonia, hypophrygium tribus tonis, hypoiastium tribus semis tonis,

hoc est diapente symphonia, hypodorium quattuor tonis praecedens.

X. lydius est aeolium hemitonio, phrygium tono, iastium tono semis,

dorium duobus tonis, hypolydium duobus semis tonis, hoc est

diatessaron symphoria, hypoaeolium tribus tonis, hypophrygium

tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypoiastium quattuor

tonis, hypodorium quattuor semis <tonis> praecedens.  XI.

hyperdorius est lydium hemitonio, aeolium tono, phrygium tono

semis, iastium duobus tonis, dorium duobus semis tonis, hoc est

diatessaron symphonia, hypolydium tribus tonis, hypoaeolium tribus

semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypophrygium quattuor

tonis, hypoiastium quattuor semis, hypodorium quinque <tonis

praecedens>. XII. hyperiastius est hyperdorium hemitonio, lydium

tono, aeolium tono semis, phrygium duobus tonis, iastium duobus

semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, dorium tribus tonis,

hypolydium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia,

hypoaeolium quattuor tonis, hypophrygium quattuor semis,

hypoiastium quinque tonis, hypodorium quinque semis

<praecedens>. XIII. hyperphrygius est hyperiastium hemitono,

hyperdorium tono, lydium tono semis, aeolium duobus, phrygium

duobus semis, hoc est diatessaron symphonia, iastium tribus tonis,

dorium tribus semis, hoc est diapente symphona, hypolydium

quattuor tonis, hypoaeolium quattuor semis, hypophrygium quinque,

<hypoiastium quinque> semis, hypodorium sex, hoc est diapason

symphonia, praecedens. XIIII. hyperaeolius est hyperphrygium

hemitonio, hyperiastium tono, hyperdorium tono semis, lydium

duobus tonis, aeolium duobus semis, hoc est diatessaron symphonia,

<phrygium tribus tonis, iastium tribus semis tonis, hoc est diapente

symphonia>, dorium quattuor tonis, hypolydium quattuor semis,

hypoaeolium quinque tonis, hypophrygium quinque semis,

hypoiastium sex tonis, hoc est diapason symphonia, hypodorium sex

semis tonis <praecedens>.  XV. hyperlydius est novissimus et

acutissimus omnium, hyperaeolium hemitonio, hyperphrygium tono,

hyperiastium tono semis, hyperdorium duobus tonis, lydium duobus

semis, hoc est diatessaron symphonia, aeolium tribus, phrygium tribus

semis tonis, hoc est diapente symphonia, iastium quattuor tonis,

dorium quattuor semis, hypolydium quinque, hypoaeolium quinque

semis, hypophrygium sex tonis,  hoc est diapason symphonia,

hypoiastium sex semis tonis, hypodorium septem tonis

<praecedens>.  unde claret quoniam hyperlydius tonus omnium

acutissimus septem tonis praecedit hypodorium omnium gravissimum. 

in quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis virtus ostensa est ut

excitatos animos sedarent, ipsas quoque bestias, necnon et serpentes,

volucres atque delfinas ad auditum suae modulationis attraherent. 

     9. Nam ut Orphei lyram, Syrenarum cantus tamquam fabulosa

taceamus, quid de David dicimus, qui ab spiritibus immundis Saulem

disciplina saluberrimae modulationis eripuit, novoque modo per

auditum sanitatem contulit regi, quam medici non poterant herbarum

potestatibus operari?  Asclepiades quoque, medicus maiorum

attestatione doctissimus, freneticum quendam per symphoniam

pristinae sanitati reddidisse memoratur.  multa sunt autem, quae in

aegris hominibus per hanc disciplinam leguntur facta miracula.

caelum ipsum, sicut supra memoravimus, dicitur sub armoniae

dulcedine revolvi; et ut breviter cuncta complectar, quicquid in

supernis sive terrenis rebus convenienter secundum Auctoris sui

dispositionem geritur, ab hac disciplina non refertur exceptum. 

     10. Gratissima ergo nimis utilisque cogntio, quae et sensum

nostrum ad superna erigit et aures suavi modulatione permulcet. 

quam apud Graecos Alypius, Euclides, Ptolomeus et ceteri probabili

institutione docuerunt; apud Latinos autem vir magnificus Albinus

librum de hac re compendiosa brevitate conscripsit, quem in

bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse retinemus. qui

si forte gentili incursione sublatus est, habetis Gaudentium, quem si

sollicita intentione relegatis, huius scientiae vobis atria patefaciet. 

fertur etiam Latino sermone et Apuleium Madaurensem instituta

huius operis effecisse. scripsit etiam et pater Augustinus de Musica

sex libros, in quibus humanam vocem rithmicos sonos et armoniam

modulabilem in longis syllabis atque brevibus naturaliter habere

posse monstravit. Censorinus quoque de accentibus qui voci nostrae

valde necessarii sunt, suptiliter disputavit, quos pertinere dicit ad

musicam disciplinam; quem vobis inter ceteros transscriptum reliqui.

     11. Nunc ad Geometriam veniamus, quae est descriptio

contemplativa formarum, documentum etiam visibile philosophorum;

quod ut praeconiis efferant, Iovem suum in operibus propriis

geometrizare testantur.  quod nescio utrum laudibus an

vituperationibus applicetur, quando quod illi pingunt in pulvere

colorato, Iovem facere mentiuntur in caelo. quod si vero Creatori et

omnipotenti Domino salubriter applicetur, potest haec sententia

forsitan convenire veritati---geometrizat enim, si fas est dicere, sancta

Trinitas, quando creaturis suis, quas hodieque fecit existere, diversas

species formulasque concedit; quando cursus stellarum potentia

veneranda distribuit, et statutis lineis facit currere quae moventur

certaque sede quae sunt fixa constituit. quicquid enim bene

disponitur atque completur, potest disciplinae huius qualitatibus

applicari.  


VI. DE GEOMETRIA


     1. Geometria latine dicitur terrae dimensio, quoniam per diversas

formas ipsius disciplinae, ut nonnulli dicunt, primum Aegyptus

dominis propriis fertur esse partitus; cuius disciplinae magistri

mensores ante dicebantur. sed Varro, penitissimus Latinorum, huius

nominis causam sic extitisse commemorat, dicens prius quidem

dimensiones terrarum terminis positis vagantibus ac discordantibus

populis pacis utilia praestitisse; deinde totius anni circulum

menstruali numero fuisse partitum, unde et ipsi menses, quod annum

metiantur, edicti sunt.  verum postquam ista reperta sunt, provocati

studiosi ad ilia invisibilia cognoscenda coeperunt quaerere quanto

spatio a terra luna, a luna sol ipse distaret, et usque ad verticem

caeli quanta se mensura distenderet; quod peritissimos geometras

assecutos esse commemorat.  tunc et dimensionem universae terrae

probabili refert ratione collectam; ideoque factum est ut disciplina

ipsa Geometria nomen acciperet, quod per saecula longa custodit.

unde Censorinus in libro quem scripsit ad Quintum Cerellium, spatia

ipsa caeli terraeque ambitum per numerum stadiorum distincta

curiositate descripsit; quem si quis recensere voluerit, multa

philosophorum mysteria brevi lectione cognoscit. 

     2. Geometria vero est disciplina magnitudinis immobilis et

formarum. geometria dividitur: in planum---in magnitudinem

numerabilem---in magnitudinem rationalem et irrationalem---in

figuras solidas.  planae figurae sunt quae longitudine et latitudine

continentur. numerabilis magnitudo est quae numeris arithmeticae

dividi potest. magnitudines rationales (et irrationales

sunt---rationales) quorum mensuram scire possumus, irrationales vero

quorum mensurae quantitas cognita non habetur. figurae solidae sunt

quae longitudine, latitudine et altitudine continentur. 

     3. His partibus atque divisionibus totius geometriae disciplina

tractatur, et numerositas illa formarum, quae sive in terrestribus sive

in caelestibus est, tali expositione concluditur.  cuius disciplinae apud

Graecos Euclides, Apollonius, Archimedes necmon et ii scriptores

probabiles extiterunt; ex quibus Euclidem translatum Romanae

linguae idem vir magnificus Boethius edidit.  qui si diligenti cura

relegatur, hoc quod praedictis divisionibus apertum est manifestae

intellegentiae claritate cognoscitur. 

     4. Astronomia superest; quam si casta ac moderata mente

perquirimus, sensus quoque nostros, ut vetres dicunt, magna claritate

dilucidat.  quale est enim ad caelos animo subire, totamque illam

machinam supernam indagabili ratione discutere, et inspectiva mentis

sublimitate ex aliqua parte colligere quod tantae magnitudinis arcana

velaverunt! nam mundus ipse, ut quidam dicunt, spherica fertur

rotunditate collectus, ut diversas rerum formas ambitus sui

circuitione concluderet.  unde librum Seneca consentanea

philosophis disputatione formavit, cui titulus est de forma Mundi;

quem vobis idem reliquimus perlegendum. 


VII.  DE ASTRONOMIA  


     1. Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo est, astrorum lex,

quia nesciunt ullo modo quam a suo Creatore disposita sunt vel

consistere vel moveri: nisi forte quando aliquo miraculo facto

Divinitatis arbitrio commutantur, sicut Hiesus Nave ut sol in Gabaon

staret legitur impetrasse, et ostensam magis stellam, quae mundo

salutarem adventum mihi nuntiavit; in passione quoque Domini

Christi tribus horis sol tenebrosus effectus est, et his similia.  ideo

enm et miracula dicuntur, quoniam contra rerum consuetudinem

ammiranda contingunt.  feruntur enim, sicut dicunt astronomi, quae

caelo fixa sunt; moventur vero planetae, id est erraticae, quae cursus

suos certa <ta>men denitione conficiunt. 

     2. Astronomia est itaque, sicut iam dictum est, disciplina quae

cursus caelestium siderum et figuras contemplatur omnes, et

habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione

percurrit.  <divisio astronomiae:> spherica positio--sphericus

motus--orientalis locus--occidentalis locus ---septentrionalis

locus---australis locus---hemispherion quod est super

terram--hemispherion quod dicitur esse sub terris---numerus

circularis---praecedentia vel antegradatio stellarum---remotio vel

retrogradatio stellarum---status stellarum ---augmentum

computi---ablatio computi---in magnitudine solis, lunae et

terrae--eclipsis et cetera schemata quae in his continentur.  spherica

positio est per quam cognoscitur situs spherae qualiter sit. sphericus

motus est per quem sphera spherice movetur.  orientalis locus est

unde aliquae stellae oriuntur.  occidentalis locus est ubi nobis

occidunt aliquae stellae. septentrionalis locus est ubi sol pervenit in

fortioribus diebus.  australis locus est ubi sol pervenit in fortioribus

noctibus.  hemispherion est, quod est super terram, ea pars caeli

quae tota a nobis videtur. hemispherion sub terra est, ut aiunt, quod

videri non potest, quamdiu sub terra fuerit.  numerus circularis

stellarum est per quem cognosci dicitur, per quantum tempus

unaquaeque stella circulum suum implere potest, sive per

longitudinem sive per latitudinem.  praecedentia vel antegradatio

stellarum est quam Graeci propodismon vocant, dum stell motum

suum consuetum agere videtur, et aliquid praeter consuetudinem

praecedit.  remotio vel retrogradatio stellarum est quam Graeci

ypopodismon aut anapodismon vocant, in quo stella, dum motum

suum agat, simul et retrorsum moveri videtur. status stellarum est

quod Graeci stirigmon vocant, quia dum stella semper moveatur,

tamen in aliquibus locis stare videtur; nam et Varro, in libro quem

de Astrologia conscripsit, stellam commemorat ab stando dictam. 

augmentum computi est quotiens astronomi secundum astronomicas

regulas computum computo addere videntur.  ablatio computi est in

qua astronomi secundum astronomicas regulas computantes

computum a computo iudicant auferendum.  magnitudo solis, lunae

et terrae est quando ostendunt quia sol fortior est terrae, terra

fortior lunae, per aliquam quantitatem.  eclipsis solis est quotiens in

lua tricesima ipsa luna nobis apparet, et per ipsam nobis sol

obscuratur; eclipsis lunae est quotiens in umbram terrae luna

incurrit.

     3.  De astronomia vero disciplina in utraque lingua diversorum

quidem sunt scripta volumina; inter quos tamen Ptolomeus apud

Graecos praecipuus habetur, qui de hac re duos codices edidit,

quorum unum minorem, alterum maiorem vocavit Astronomum. is

etiam canones, quibus cursus astrorum inveniantur, instituit; ex

quibus, ut mihi videtur, climata forsitan nosse, horarum spatia

comprehendere, lunae cursum pro inquisitione paschali, solis eclipsin,

ne simplices aliqua confusione turbentur, qua ratione fiant advertere

non videtur absurdum. sunt enim, ut dictum est, climata quasi septem

lineae ab oriente in occidentem directae, in quibus et mores

hominum dispares et quaedam animalia specialiter diversa nascuntur;

quae vocitata sunt a locis quibusdam famosis, quorum primum est

Merohis, secundum Sohinis, tertium Catochoras, id est Africa,

quartum Rodus, quintum Hellespontus, sextum Mesopontum,

septimum Borysthenus.  horologia quoque, quae tamen solis claritate

monstrantur, distinctis quibusdam regulis per singulos tractus

climatum veraciter aptata consistunt; quod utiliter priorum et

maxime Ptolomei constat diligentia perquisitum. 

     4. Est alia quoque de talibus non despicienda commoditas, si

oportunitatem navigationis, si tempus arantium, si aestatis caniculam,

si autumni suspectos imbres inde discamus. dedit enim Dominus

unicuique creaturae suae aliquam virtutem, quam tamen innoxie de

propria qualitate noscamus. cetera vero quae se ad cognitionem

siderum coniungunt, id est adnotitiam fatorum, et fidei nostrae sine

dubitatione contraria sunt, sic ignorari debent, ut nec scripta esse

videantur. unde doctissimus quoque pater Basilius, in libro sexto

eorum quos appellavit Exemeron, cautissime diligenterque tractavit,

ab animis hominum huiusmodi curas sanctissima disceptatione

detruncans; quem prima fronte <in> Octateucho diximus legi.  hinc

et pater Augustinus in secundo libro de Doctrina Christiana meminit,

dicens `quia familiaris est perniciosissimo errori fatue fata

cantantium'; unde `commodius honestiusque contemnitur', si talis

persuasio nesciatur.--mundi quoque figuram curiosissimus Varro

sublongae rotunditati in Geometriae volumine comparavit, formam

ipsius ad ovi similitudinem trahens, quod in latitudine quidem

rotundum sed in longitudine probatur oblongum.---nobis autem

sufficit, quantum in Scripturis sacris legitur, tantum de hac parte

sentire, quia nimis absurdum est hinc humanam sequi sententiam,

unde, quantum nobis expedit, divinam noscimur habere doctrinam.

His igitur breviter de doctrinis saecularibus comprehensis, ostenditur

quia non parvam utilitatem ad intellegentiam divinae legis afferre

noscuntur, sicut etiam a quibusdam sanctis Patribus indicatur. 


Conclusio 


     1. Promissionibus ergo nostris, ut opinor, pro modulo ingenii

Domino praestante completis, consideremus ordo iste disciplinarum

cur fuerit usque ad astra perductus; scilicet ut animos vel saeculari

sapientiae deditos disciplinarum exercitatione defecatos a terrenis

rebus abduceret, et in superna fabrica laudabiliter collocaret. 

     2. Sed nonnulli siderum pulchritudine et splendoris claritate

pellecti, perditionis suae causas studiosissime perquirentes, in lapsus

stellarum caecatis mentibus corruerunt, ita ut per supputationes

noxias, quae mathesis dicitur, eventus rerum se praescire posse

confiderent. quos, ut de nostris taceam, Plato, Aristoteles atque alii

viri meliores ingenio, rerum ipsarum veritate commoti, concordi

sententia damnaverunt, dicentes confusionem rerum potius de tali

persuasione generari; nam si genus humanum ad varios actus

nascendi necessitate premeretur, cur aut boni mores mererentur

laudem, aut mali legum incurrerent ultionem?  et quamvis ipsi non

fuerint caelesti sapientiae dediti, veritatis tamen testimonio errores

eorum merito perculerunt, de quibus dicit Apostolus:  Dies observatis

et menses; timeo ne sine causa laboraverim in vobis. unde et in

Deuteronomio Dominus plenius iubet: Non inveniatur in te qui

lustrat filium vel filiam suam, per ignem divinans divinationem et

auspicans et augurans veneficus et incantans incantationem

ventriloquus et prodigiorum inspector et interrogans mortuos; est autem

abominatio Domino Deo tuoomnis faciens haec.

     3. Sed nos, qui mentis intentione veraciter subire desideramus ad

caelos, omnia Deum credamus pro sua voluntate disponere, et

vanitates saeculi respuentes atque damnantes Scripturarum

divinarum libros, sicut in primo volumine dictum est, servato ordine

sedulo perscrutemur, quatenus quod illi propter humanas laudes

inaniter appetere visi sunt, nos ad Creatoris gioriam cuncta

referentes utiliter ad superna mysteria perducamus. et ideo, sicut

beatus Augustinus ait et alii doctissimi Patres, scripturae saeculares

non debent respui. legem vero divinam convenit, sicut scriptum est,

die noctuque meditari, quia illinc interdum aliquarum rerum honesta

notitia comparatur, hoc autem aeterna vita percipitur. 

     4. Si quis vero, caelesti amore flammatus et terrenis desideriis

exutus, supernas virtutes desiderat intueri, sancti Iohannis

Apocalypsin legat, et in illa contemplatione defixus cognoscit

Dominum Christum, qui tanta tamque mirifica opera providentia

excogitavit, ratione disposuit, virtute perfecit, nunc Spiritu divino

sustentare, potestate terrere, pietate moderari---inexcogitabilis,

ineffabilis, et nulli alii plenissime notus quam ipse sibi. cognoscet

etiam in throno maiestatis suae residentem per angelos sanctos

ecclesias commonere, ultiones malis minari, bonis praemia polliceri,

et a cunctis senioribus, archangelis ac totius militiae caelestis exercitu

cum tremore maximo suppliciter adorari; et hoc illis esse praecipuum

ac singulare negotium, gloriam sanctae Trinitatis infatigabili semper

devotione concinere.  intellegit quoque mundum istum eius imperio

gubernari, et in fine saeculi quando voluerit in melius immutandum.

tunc angelis tuba canentibus mortui resurgent, et in novitate vitae

reparabitur genus humanum, quod longa vetustate fuerat

consepultum. ipse quoque terribilis ac metuendus, tonitruis

fulminibusque praemissis, destructo iniquitatis filio mundum

iudicaturus adveniet, patefactis virtutibus suis, quas in primo adventu

provida dispensatione passim non decrevit ostendere.  post intelleget

quantis laboribus et calamitatibus absoluta in aeternum cum Domino

laetetur ecclesia, qua iustitia cum diabolo pereant qui eius

iussionibus obsecundant; et tunc re vera magna exultatione saginatur,

quando rerum ipsarum fuerit inspectione completus.  erit etiam post

haec, sicut scriptum est, caelum novum et terra nova; quod si modo

fixe atque inviolabiliter credimus, ad illam gloriam contuendam

Christi munere pervenimus.

     5. Sed si adhuc volumus maiore illuminatione compleri, ut etiam

hic nobis constitutis futura possit vita dulcescere, cum timore maximo

et ammiratione, in quantum tamen sobrie mens humana pertingit,

consideremus quemammodum sancta Trinitas personis distincta,

natura vero inseparabiliter conexa atque consubstantialis, creaturas

suas commeans atque replens, ubique sit tota; deinde

quemammodum malis absens reddatur, cum tamen praesens esse non

desinat; tertio cum substantia ipsius supra omne lumen sit et claritas

singularis, a nulla tamen creaturarum modo sicut est possit

plenissime contueri, sicut dicit Apostolus: Videbimus eum sicuti est;

quarto qualis sit in Christo rege pietas, ut Dominus angelorum

humanam condicionem non fuerit dedignatus assumere, et Vita

omnium crucis elegerit sustinere patibulum. nam ut mors ab humano

genere vinceretur, in assumpta carne pertulit, qui non potest

mori:--et cetera quae de hac re diversi Patres, repleti divino Spiritu,

veraciter ediderunt. 

     6. In istis quidem ac talibus omnis ammiratio deficit, perscrutatio

humana succumbit; verumtamen haec sunt deliciae Christianorum,

haec consolatio magna lugentium, quoniam dum talia reverenter et

fixa mente revolvimus, praestante Christo a nobis diabolum cum suis

operibus effugamus. tamen ista sic ammiranda sunt, ut constanter

indubieque credantur; sic supra nos confitenda, ut omnimodo fixa

nostris mentibus perseverent.  licet enim talibus considerationibus

sensus nostros cedere; fidem vero nostram non licet hesitatione

aliqua titubare. sed tamen quod hic consequi non possumus, cum

eum ipsius indillgentia viderimus, in quantum donaverit pro modulo

nostro sine dubitatione cognoscimus, sicut dicit Apostolus: Nunc

videmus per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem.

     7.  Sed quid est hoc, quod beatis facies Dei promittitur, cum ille

membrorum nulla distinctione formetur? sine dubio facies Dei

virtutis eius adoranda cognitio est, divini luminis sancta declaratio,

omnipotentiae ipsius praecipua magnitudo, iustitiae tanta puritas ut

omnis illi aequitas comparata sordescat, veritatis incommutabilis

fortitudo, patientiae librata moderatio, pietatis indeficiens plenitudo,

consilii stupenda dispositio, gloria mirabilis, clementia singularis.

felicitas magna fidelium, quibus promittitur sicuti est Dominum

videre, cui devotissime credentes iam beatitudinis spe magna repleti

sunt! quid, rogo, praestabit aspectus, quando talia iam largitus est

creditus?  inaestimabile quippe donum est conspicere Creatorem,

unde vivunt quaecumque vitalia sunt, unde sapiunt quaecumque

subsistunt, unde amministrantur quaecumque creata sunt, unde

reparantur quaecumque in melius instaurata consurgunt, unde

veniunt quaecumque salutariter appetuntur, unde virtutes manant

per quas ipse vincitur mundus. sed licet omnia sustentet, omnia

inenarrabiliter pius arbiter amministret, illa tamen nimis suavissima

dona sunt, quando nostro conspectui clementissimus Redemptor

apparere dignabitur. haec et his similia quae possunt de illa

maiestate cogitari, ut arbitror, faciem Dei vocat Apostolus. 

     8. Praesta, quaesumus, Domine, visionis huius gloriosissimam

sanctitatem, ut eos, quibus tam magnum desiderium concitasti, non

patiaris de illa bonitate fraudari. videamus te in aeternum viventem,

qui pro nobis mori dignatus es; videamus gloriam maiestatis tuae, qui

in carne nostra voluisti humilis apparere. nam ut servos tuos benigne

respicias, habet et istud saeculum; ut ipsi vero tuam faciem

plenissime atque evidenter inspiciant, iste non recipit mundus.

praesta, Domine, ut illa credentibus tibi conferas, in quibus praemia

cuncta concludas. 

     9. Hinc itaque, dilectissimi fratres, pater Augustinus, ut  fidelibus

solet esse proficuus, in libro quem ad Paminam scripsit de videndo

Deo copiose nimis et mirabiliter disputavit; in cuius fine quomodo

Deus videatur distincte breviterque complexus est.  quapropter non

de nostris meritis sed de gratia Domini praesumentes, illum

conspectum concedi nobis iugiter postulemus, quando ipse trina

promissione munificus pauperes suos commonens dicit: Petite et

accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur vobis.  unde,

karissimi fratres, hinc potius evenit ut largiente Domino veraciter ad

caelum subire mereamur, quam illinc unde se gentiles ad supernam

fabricam fallaciter extollere putaverunt.  modum fortasse librorum

excessisse videamur; sed si Genesis atque Exodi aliorumque librorum

consideres quantitatem, incipiunt esse breves quos prius

aestimavimus longiores. 


DE LATINE LOQUENDO ET SCRIBENDO HODIERNIS TEMPORIBUS AUCTORE CAELESTIS EICHENSEER

 [ A LECTURE]

 http://www.latinitatis.com/latinitas/textus/eichenseer.htm

On one hand, during the lecture, arguments will be presented why it still is important in the 20-th and 21-st century to use the Latin language orally and in written form. This has not only scholarly-didactical reasons, but is also seen in the broader cultural and communicative frame as well as in the European and international context. Furthermore, it will be explained, that the usage of the Latin language is possible in all areas of daily life and in the scientific discussion. This will be illustrated with examples. - It will be of fundamental importance to demonstrate and to explain how the active usage of the Latin language can be learned; what must be observed when speaking and communicating orally; on which basis todays' usage of Latin ranges; that speaking Latin, on no account, means to produce Latin changes for the worse or dog-Latin. Examples will point out how to precisely express oneself in modern context by using elements of ancient language without using inconceivable paraphrases. It also has to be considered that various situations claim different manners of speech. It will be explained, upon which scientific researches this knowledge is based. Shortly the question of correct Latin pronunciation will be touched. - A further aspect which necessarily must be explained is the writing and composing of Latin texts. It shall be demonstrated that there are differences between Latin speaking and Latin writing and on what these differences are based. It will be explained what mainly has to be considered linguistically in text writing and what absolutely has to be avoided. Altogether, it will be obvious that an oral and written communication in Latin is not only possible and necessary but is not more difficult than the usage of other (more modern) foreign languages.                             

                               http://www.phil-hum-ren.uni-muenchen.de/GermLat/Abstr1/Av342e.htm

 

Caelestis Eichenseer . Vox latina, ISSN 0172-5300, Vol. 38, Nº 149, 2002 , págs. 310-321

Previous notes on the contents of Dr. Caelestis Eichenseer´s Lecture

 'This lecture arguments that it still is important to use the Latin language orally and in written form, in the 20-th and 21-st century. This has not only scholarly-didactical reasons, but is also seen in the broader cultural and communicative frame as well as in the European and international context. Furthermore, it explains that the usage of the Latin language is possible in all areas of daily life and in the scientific discussion and this is illustrated with examples.  It is of a fundamental importance to demonstrate and to explain how the active usage of the Latin language can be learned; what must be observed when speaking and communicating orally; on which basis todays' usage of Latin ranges; that speaking Latin, on no account, means to produce Latin changes for the worse or dog-Latin.  Examples point out how to precisely express oneself in modern context by using elements of ancient language without using inconceivable paraphrases. It also has to be considered that various situations claim different manners of speech. It explaines upon which scientific researches this knowledge is based. The question of correct Latin pronunciation is also briefly touched. A further aspect which has been explained is the writing and composing of Latin texts. It is demonstrated that there are differences between Latin speaking and Latin writing and on what these differences are based.

 

CAELESTIS EICHENSEER: DE LATINE LOQUENDO ET SCRIBENDO HODIERNIS TEMPORIBUS

Incipit Lectio

Dominae Dominique Doctissimi Maximeque Illustres . Dominae dominique doctissimi maximeque illustres, agitur in hoc conventu celeberrimo singularique de Germania Latina atque de Latinitate Teutonica. Hac de re iam permulta argumenta proposita sunt diligentissime tractata atque pertractata.

Itaque ne sit praeter rem neve praeter intentionem complurium, qui adsunt, Latina quoque verba proferre, id est post interstitium duorum fere millenniorum, quo antiquitas Latina ab temporibus praesentibus tertii millennii nuper incohati disiungitur et superatur. Tamen illud spatium duorum millenniorum nequaqum fuit vacuum, nequaquam Latinitate carebat, nihilominus diversimode in Italia, in Hispania, in Gallia, in Britannia, in Germania, quin etiam in latissimis plagis Europae Scandinavicae et magis orientalibus plagis Slavicis et Balticis mirum in modum Latinitas coli coepta est. Itaque fieri potuit, ut anno 1997 in Finnia conventus excellentissimus hominum Latine doctorum ageretur, ubi pleraeque acroases et relationes Latine fiebant. Insuper Helsincii, in urbe principe Finniae, fit, ut septimanatim, id est singulis septimanis sive hebdomadibus, radiophonici nuntii Latini quinarum fere minutarum inde a Kalendis Septembribus anni 1989 feliciter prospereque emittantur, quibus de rebus temporis nostri praesentis distincte subtiliterque agitur.

Sed vertente saeculo vicesimo post Christum natum condiciones Latinitatis multum mutatae sunt tam propter scholarum reformationes et mutationes quam propter quasdam linguas hodiernas, quae videbantur rebus technicis et machinalibus multo magis esse idoneae et aptae.

Post has considerationes magis communes, ad quaedam singularia historiae transeamus oportet. Quaedam quidem elementa Latinae linguae vetustae vel potius archaicae iam saeculo octavo ante Christum natum reperta sunt, sed multo magis inde a quarto saeculo medio ante Christum natum. Denique anno centesimo octogesimo ante Christum natum Cumaei sive Cumani Romanos officialiter rogaverunt, ut ipsis liceret Latine loqui. De hac re Titus Livius refert haec (40,42,13): “Cumanis eo anno [180 a.Chr.n.] petentibus permissum est, ut publice Latine loquerentur.”

Tamen condiciones Latinitatis classicae plerisque satis notae sunt. Sed praeter multiplices inscriptiones illius aetatis inventas et praeter alia etiam in Ciceronis [106–43] epistulis simplices locutiones sermonis cottidiani inveniuntur, velut hae: “ Tullius S. D. Terentiae suae. In Tusculum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. Ibi ut sint omnia parata; plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur. Labrum si in balneo non est, ut sit, item cetera, quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. Vale [anno 47 a.Chr.n]

[1] Alio autem loco: “ Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas. Cura, ut valeas. Idibus Quinctilibus [anni a.Chr.n. 48 ]


[2] Denique tertio loco quodam: “In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est, quod ad Te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Da operam, ut valeas.” [anno a.Chr.n. 48]


[3] Sed alibi quoque locutiones Latini sermonis cottidiani exstant satis multae, velut in euangeliis primo p.Chr.n. saeculo scriptis. Quae quidem verba Graece tradita sunt, sed haec ab Latinis (velut a Pontio Pilato prolata): “Et interrogavit Iesum Pilatus: “Tu es rex Iudaeorum? “ At ille respondens ait illi: “Tu dicis “.


[4] “Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: “Non respondes quicquam? Vide, in quantis te accusent.”


[5] Porro: Pilatus dixit: “Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? “ At illi clamaverunt: “Crucifige eum! “


[6] Similia apud Matthaeum leguntur: “Interrogavit Iesum praeses dicens: “Tu es Rex Iudaeorum? “ Dixit autem Iesus: “Tu dicis”.


[7] Paulo post Pilatus dixit: “Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?


[8] “Iterum paulo post uxor Pilati marito suo nuntiavit haec: “Nihil tibi et iusto illi! Multa enim passa sum per visum propter eum.”


[9] Porro latro quidam cum Iesu crucifixus dixit haec: “Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum!” Cui Iesus respondit: “Amen dico tibi: “Hodie mecum eris in paradiso. “


[10] Talia verba non in aliquo theatro prolata sunt, sed in conspectu mortis. Porro post Iesu resurrectionem Maria Magdalena stabat ad monumentum foris plorans: “Dicunt ei duo angeli “Mulier, quid ploras? “. Dicit eis: “Quia tulerunt Dominum meum. “ Haec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit Iesum stantem et nesciebat Iesum esse. Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras, quem quaeris?” “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posueris eum”. “ Dicit ei Iesus: “Maria”. Conversa illa dicit ei “rabboni”. Dicit ei Iesus: “Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum”.


[11] Sed omnino alio loco de vilico infideli leguntur haec: “homo quidam vocavit vilicum et ait illi “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae: iam enim non poteris vilicare! “ Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio, quid faciam, ut cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas. “ Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?” At ille dixit: “Centum cados olei.”


[12] Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam, et sede cito, scribe <quinquaginta>.” Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?” Qui ait: “Centum coros tritici.”


[13] Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe< octoginta>.”


[14] Ceterum etiam in his sententiis sermonis cottidiani homoeoprophoron est sive allitteratio, quae in originali textu Graeco non exstat. Ibi leguntur haec: εκατόν βάτους ελαίου et εκατόν κόρους σίτου: Latine: centum cados olei – et – centum coros tritici.


– Haec pauca ex Novo Testamento deprompta sunt. In psalmo autem quinquagesimo Veteris Testamenti rex David saeculo decimo a. Chr.n. scripsit haec precis verba: “Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. / Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.”


[15] Alio vero loco leguntur haec: “Ne proicias me in tempore senectutis cum deficiat virtus mea, ne derelinquas me.”


[16] Post haec exempla numero paucissima simplicis sermonis cottidiani ex sancta scriptura deprompta, ad nonnulla verba simplicis cottidianique sermonis militaris transeamus. Sunt enim verbi gratia Vindolįndae in Britannia complures schedulae repertae manu scriptae saeculo secundo p.Chr.n. adiudicandae, ubi praeter multa alia leguntur haec: “homo inpientissime, opto tibi male eveniat. ... saluta verbis meis (contubernales).”


[17] Ibidem leguntur verbi gratia etiam haec: “Cohors quingenaria peditata [i.e. pedites] et Cohors quingenaria equitata [i.e. equites].”


[18] Hodie fortasse: “Cohors motorizata”. Item ibidem: “Brittones [sive Brittones] nimium multi ... gladiis non utantur equites.”


[19] Alibi: “rogo dignum me habeas cui des commeatum.”


[20] Quaedam de cervesia: “cervesae modios III ... cervesae modios III (sextarios)”


[21] Quaedam de vestimentis: “subpaenula ... subuc(u) las ... subpaenula.”


[22] Alibi: “tibi paria udonum, solearum duo, et subligariorum duo, solearum paria duo”


[23] Aliquod epistolium satis breve: “Claudia Severa Lepidinae suae salutem. III Idus Septembres soror ad diem sollemnem natalem meum rogo libenter facias ut venias ad nos iucundiorem mihi diem interventu tuo factura. ... vale soror anima mea ita valeam karissima et have.”


[24] Denique: “saluta Elpidem ... Tetricum et omnes contubernales cum quibus opto felicissimus vivas.”


[25] Haec sunt paucissima exempla militaris sermonis cottidiani, ex quibus cognoscimus singulas sententias esse satis breves; ergo non superlongas periodos litterarias, quales in sollemnibus orationibus “classicis” inesse solent.


Talis loquela simplicior docebatur et discebatur et exercebatur inde a temporibus antiquitatis usque ad tempora mediae aetatis et etiam usque ad tempora “renascentiae” et “humanismi”. In scholis vero rhetoricis illa grandiloquentia rhetórica Latinitatis “aureae” etiam atque etiam docebatur.


Tamen ibi semper etiam illa tria genera dicendi distinguebantur: genus scilicet humile sive exile – genus medium sive litterarium (librorum scribendorum) – denique genus grande sive sublime sive rhetoricum.


In scholis autem aetatis mediae loquela Latina exercebatur et adhibebatur tamquam subsidium (quasi naturale) communicationis. Fuit tum sancta scriptura Latina tamquam authenticus sermo Dei. Itaque indesinenter textus patristici proponebantur, id est patrum ecclesiasticorum, qui dicuntur, in quibus Hieronymus (c.345–420) et Augustinus (354–430) specialiter eminebant, qui plerosque libros tam Veteris Testamenti quam Novi sermone vere Latino susceperant explicandos et explanandos. Ibidem iidem etiam biblicas proprietates Hebraicas (vel etiam Graecas) satis Latine interpretabantur.


Itaque verbi gratia Augustinus explicat, quid sit “prandium” vel qualis intellegatur “mulier”, quod nomen ad sexum spectat, non ad virginitatem aut ad non–virginitatem. His in vocabulis circumscribendis idem scribit haec: “mecum enim manducabant homines panes meridie”: quod (hagiographus) dicit “meridie”, prandium significat, quod fit medio die; hoc est meridies.”


[26] Sed omnino alio loco: “Et omnem multitudinem mulierum, quae non novit cubitum masculi, vivificate. “ Nusquam certius apparet Hebrea locutione mulieres etiam virgines dici solere.”


[27] Alio loco: “Si ille, qui est Dei Filius, non est ipse factus filius hominis, quomodo “misit Deus Filium suum factum ex muliere” (Gal. 4,4). Quo nomine secundum Hebraeam linguam non virgineum decus negatur, sed femineus sexus ostenditur.”


[28] Similiter alio loco: “Et animae hominum a mulieribus, quae cognoverunt cubitum viri, omnis anima duo et triginta milia.” “ Et hic superior locutio confirmata est mulķeres dici etiam quae non cognoverunt concubitum viri, id est virgines.”


[29] Ceterum Augustinus praeter res grammaticales et rhetoricas per occasiones etiam de mensuris vocalium vel syllabarum loquitur, velut hoc loco: “Omnia quippe signa, quae proferimus sonis, aliquid significant, quod non est sonus. Non enim duae breves sýllabae Deus est, et duas breves syllabas colimus, et duas breves syllabas adoramus, et ad duas breves syllabas pervenire desideramus, quae paene ante desinunt sonare quam coeperint; nec in eis secundae locus est nisi prima transierit. Manet ergo aliquid magnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus cum dicitur Deus.”


[30] Patres ergo ecclesiastici velut Cyprianus (+ 258), Lactantius (saec. III), Rufinus (c.345–410), Hieronymus (c.345–420), Augustinus (354–430), Leo Magnus (+ 461), Gregorius Magnus (+ 604) compluresque alii praeter doctrinam christianam permultas res cottidianas commemorant consuetudinesque populorum satis Latine describunt.


Haec quadamtenus de antiquitatis Latinae sermone simplici sive cottidiano. Sunt enim non pauci palaeophilologi, qui identidem serio et severe affirmant nos de antiquitatis sermone cottidiano vix quicquam scire posse. At talis persuasio manca est et falsa. Tamen constat in gymnasiis nostris plerumque textus proponi, qui sunt praestantiae et qualitatis et difficultatis maioris. Nam vix umquam ad simplicitates sermonis cottidiani descenditur, sed maximam partem ad fastigia sermonis celebrioris annisu non mediocri nimis aerumnose ascenditur.


Post Concilium autem Tridentinum (1545–1563), quod quadamtenus cum reformatione Lutherana cohaerebat, usus vivus linguae Latinae in discrimen quoddam adduci coeptus est.


Erasmus quidem Roterodamus opera quaedam satis ampla sermonis cottidiani edidit ab anno 1518 usque ad annum 1533.


Similiter Philippus Melancthon (1497–1560) de necessitate linguae Latinae non neglegendae monuit.


Similiter Iohannes Sturm (1507–1589) de Latinitate serio colenda monuit, qui proposuit “sapientem atque eloquentem pietatem”.


[31] Porro Michael Neander (1525–1595) in Ilfeldensi (Hercyniae) schola monasteriali, quae est anno 1546 in paedagogium protestanticum mutata, excellenter Latine docebat, qui anno 1591 “formulas epistularum familiarium” diligenter collectas edidit.


[32] Eodem fere tempore Iohannes Ludovicus Vives (1492–1540) inter ceteros eminebat, qui composuit “Linguae Latinae exercitationem” (a. 1538). idem Brugis in Belgio anno 1523 librum edidit puellis mulieribusve specialiter destinatum, cui titulus hic: “De institutione feminae christianae”.


[33] Porro Erasmi coaequalis fuit Georgius Haloinus natione Flandrus, qui anno 1533 scripsit “De restauratione linguae Latinae”. Porro Mathurinus Corderius (1479–1564), Francogallus septentrionalis, anno 1564 divulgavit “Colloquia scholastica”.


[34] Anno autem 1590 Iohannes Posselius (1528–1591), Graecista Rostochiensis idemque discipulus Melancthonis, “Colloquia Graecolatina” in publicum proposuit.


[35] Etiam Iohannes Calvinus (1509–1564) studia Latinitatis multum commendavit, severissime preces Deo Latine dicendas et adhibendas interdixit tamquam rem prorsus abominabilem.


[36] Scholares denique dialogi Latini annis 1781/82 edi desiti sunt.


[37] Sed rationibus “nationalismorum” (qui dicuntur) succrescentibus studia Latinitatis magis magisque coartabantur et reprimebantur. Denique inter Decembrales consultationes rei scholaris, quae anno 1890 Berolini agebantur, Germanorum imperator Villelmus Secundus, sed tamquam rex Borussorum, Latinas commentationes scholares abrogavit et abolevit (4.XII.1890).


[38] Ipse vero “neo–humanismus” (qui dicitur) scholaris instigante Friderico Augusto Wolf (1759–1824) per Villelmum Humboldt, Berolinensem Borussorum administrum publicum rei institutoriae, iam ineunte saeculo duodevicesimo ita ad effectum adducebatur, ut Latine tantum de rebus antiquitatis ageretur, non iam de condicionibus contemporaneis.


Tamen vertente illo saeculo duodevicesimo Professoris Hermanni Menge (1841–1939) “Repetitorium Latinae syntaxeos et stilisticae” stupendo laboris studio compositum est et editum, quo singulari opere studiosi gymnasiales, sed multo magis studentes academici usque ad tempora nostra perutiliter usi sunt. Sed ipse Hermannus Menge post illam imperatoris contionem quasi increpatoriam magis magisque ad opera Biblica conversus est.


[39] Ipsum denique “Latine loqui” et etiam “Latine scribere” circiter annum 1930um in scholis iam maximam partem abrogata sunt.


[40] Itaque Latina tantummodo leguntur et in sermonem discipulorum patrium convertuntur, tamen in prioribus institutionis Latinae annis scriptae exercitationes loquelares, maxime grammaticales, adhuc fiunt. Haec condicio post posterius bellum mundanum (1939–1945) consolidata est et confirmata. Tamen inde ab decennio quinto saeculi vicesimi novae contentiones Latine scribendi Latineque loquendi primo extra scholas condi et impetrari coeptae sunt, postea etiam modo quodam coartato intra scholas, ubi quidam magistri huic rei favebant.


Denique praeter regulas grammaticas et stilisticas his saeculis recentioribus etiam atque etiam neologismi omnino necessarii ausu felici (interdum ausu infelici) proponebantur, velut haec: electricus – electricitas (c.a. 1600), telescopium (a. 1558), machina vaporaria (a. 1782), machinae netoriae (a. 1785), navis vaporaria (a. 1803), ferrivia (a. 1830), ferrivia electrica (a. 1847), telegraphum (a. 1831) , ars photographica (a. 1839), motrum electricum (a. 1830), telephonum (a. 1876), microphonum (a. 1878), radiophonia (a. 1921), emissiones televisificae (multicoloriae) (a. 1928).


[41] Nostris autem diebus praesentibus maximi momenti sunt: interrete, ordinatrum, telecopiatrum.


[42] Ibidem insuper proposuimus nomen “disculi ordinatralis” [= diskette]


[43] pro quo nomine in interretiali notificatione Vaticana nomen invenimus “microdiscia”.


[44] Ceterum item apud auctores Vaticanos anno 1984 legimus hoc: “autorealizationem” quam dicunt.


[45] Hic tamen neologismus a non paucis Latinistis vix vel parum comprobatur.


De Pronuntiatu Linguae Latinae


Post haec pauca exempla varii generis diversaeque praestantiae ad ipsum pronuntiatum Latinum transeamus saltem paucis verbis tractandum.


Inter Primum Concilium Vaticanum [saec. XIX](1869–1870) Hispani Germanis obiecerunt, quod ipsorum Deus esset Deus ferus [non verus] (Germani latinizantes tum temporis u consonans pronuntiaverunt, quasi esset `f´.)


Tum Germani Hispanis opprobraverunt dicentes: “Et Deus vester semper bibit”. (Hispani solebant dicere `bibere´, ubi Latine dicendum est `vivere´.) Ceterum ex illo tempore pronuntiatio u consonantis in plerisque scholis Germaniae mutata est.


Sed ego ipse, cum minister missae puer essem decem fere annorum (anno 1934), complures sacerdotes audiebam etiam atque etiam pronuntiantes “Dominus fobiscum”, ubi pronuntiandum erat “vobiscum”. Sed die Dominico “Palmarum”, una septimana ante Pascha, (anno 1943), quo tempore miles nondum undeviginti annorum eram, permissu optionis militaris difficulter obtento in Francogalliae occidentalis urbe Rhedonibus [Rennes] intra ecclesiam cathedralem cantum sollemnem Passionis Domini audiens vix ullum verbum Latinum intellexi.


Itaque sacristiam adii librum textualem Latine petiturus. Clericus quidam ibidem adstans mihi dixit esse nunc tempora, de quibus in “sancta scriptura” legeretur: syrƷε̃:s Ʒε̃:s in Ʒε̃tεm. [46] Haec verba Francogallico pronuntiatu prolata omnino non intellexi. Itaque rogavi, ut ea scriberet: “surgens gens in gentem” .


Aliud quoque exemplum proferamus ex multis exemplis Latini pronuntiatus Germaniae depromptum: Iosephus Freundorfer, episcopus Augustanus (Augsburg), inter sollemnem litū́rgiam (29.III.1952) protulit interrogationem Latinam hanc: stsIs 'εƆs 'dIχnƆs 'εsε (id est: scis(ne) ěos [= canditatos] dignos esse?).


[47] Ait autem Prof. Dr Maximilianus Mangold, Universitatis studiorum Saravicae phonetista celeberrimus, cum alia tum haec: “Linguae mutantur. Mutatur pronuntiatus, mutatur grammatica, mutatur vocabularium. Mutatio rapida aut lenta esse potest secundum tempora, secundum regiones et homines. Iam aetate Ciceronis pronuntiatus Latinus variabat. Certi modi pronuntiandi vituperati sunt. Catullus derisit aspirationem consonantium occlusivarum surdarum, id est tenuium; Latine: pa ta ca, non Latine: pha tha cha, secundum Catullum.


Saeculis vertentibus lingua Latina transformata est in diversas linguas, quae hodie Romanicae sive Neolatinae vocantur. Lingua Latina permansit in administratione, in ecclesia, in scholis, in litteris. Grammatica et vocabula minime mutata sunt.


Pronuntiatus maxime transformatus est secundum pronuntiatum linguae vernaculae. Exorti sunt pronuntiatus nationales et regionales, exempli gratia: pronuntiatus Latinus Britannicus, Theodiscus, Gallicus; pronuntiatus Latinus Saxonicus, Hammaburgensis, Turicensis.


Unusquisque pronuntiatus Latinus nationalis et regionalis habet suum systema phoneticum, quod minime differt a systemate phonetico linguae nationalis et regionalis. Aliis verbis: grammatica et vocabula sunt Latina; pronuntiatus Gallicus, Britannicus, Theodiscus, Italicus est.”


[48] Similibus verbis Albertus Vaccari, professor Romani Instituti Biblici, anno 1962 de condicionibus pronuntiatus Latini iudicat, qui firmis argumentis allatis demonstrat saeculo quinto p.Chr.n. Latinum pronuntiatum Romanum multo propinquiorem fuisse pronuntiatui aureae Latinitatis quam hodierno pronuntiatui Vaticano (nimis `Italiano´).


[49] His verbis scientifice comprobatis Albertus Vaccari respondit Antonio Bacci, Cardinali et Latinistae primario urbis Vaticanae, quippe qui argumentis futtilibus autumavisset quarto saeculo post Christum natum iam pronuntiatum Romanum talem Romae fuisse, qualis nunc temporis Romae esset in usu.


[50] Dipthongi autem Latinae, quales sunt `au´ `ae´ `oe´ `eu´, usque in quartum saeculum dipthongice proferebantur, non monopthongice, ut hodie multis locis fit, ubi “pronuntiatus restitutus” (qui dicitur) nondum universaliter in usum perfectum adductus est.


[51] Permagni autem momenti est etiam c consonans, quod plerisque in locis imperii Romani usque ad finem antiquitatis Latinae in usu mansit; de qua re pauci loci testes ex ingenti copia testimoniorum hi:


“ [IN] OK TVMVLO IAKET KORPVS BN M RVI... RVS QVI PER GLADIVM INDOMITEM OKISVM BIXIT IN PAKE PLVS MINVS ANNOS XXV REKESSIT DE OK SEKVLO SVB DIE VI M DEKEMBER INDICTIO XIII AMEN”.


[52] “[IN] OK TVMVLO / POSITVS EST B (ONAE) M (MEMORIAE) IANES BIKSIT / IN PAKE PL (US) M (INUS) AN (NOS) XXX / REKIEBIT [= REQUIEVIT] SV(B) KARTA [= QUARTA] / DECIMA APRILIS.”


[53] Certe de aliis quoque litteris alphabeti locos testes numero non paucos afferremus, sed tempus nobis perbenigne praestitutum iamiam ad finem vergit neque nobis hodie et hic non sufficit.


Tamen saltem monendum est duplices consonantes in Latino dupliciter enuntiandas esse, velut haec: abbas, abbreviare, abbatia, accursus, accessus, accommodus, addere, addiscere, reddere, afferre, affabilis, affectio, agger, aggravare, aggemere, vallis, gallina, illusio, commodus, embamma, nummus, annus, lanna, innatus, apportare, oppugnator, mappula, error, carrus, scurra, esse, assare, passus, littera, attentus, gutta.


[54] Tamen pauca de `r´ littera afferamus oportet, quippe quae sit in Latino momenti maximi. Qui sonus `r´ litterae etiamnunc in Italia et Hispania et Graecia convenienter profertur, sed difficultates sunt Parmensibus (Italiae superioris) et Francogallis et Anglis et Germanis magis septentrionalibus. Tamen iam in antiquitate Demostheni, illi rhetori excellentissimo, difficultates erant, de qua re Cicero ipse refert haec:


“Multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse ut planissime diceret.”


[55] Ergo Demostheni ingentes exercitationes erant necessariae. Tales etiam quibusdam coaequalibus nostris similiter sunt necessariae. Nam defectus quidam hac in re volubilitate sermonis mirabili non potest compensari. Imprimis autem in verbalibus formis passivis etiam atque etiam `r´ littera magni momenti est, velut laudo – laudor, mereo – mereor, sed etiam in substantivis, ubi vocalis in syllabis finalibus brevis sit, velut clamor, terror, error, amor, contionator, redemptor, salvator. Vocatur quidem iam antiquitus haec ´r´ littera littera canina,


[56] quae tamen Latinitati convenientissime convenit.


His verbis ad finem huius relatiunculae pervenimus. Gratias vobis plurimas et singulares ago pro mirifica attentione vestra. –DIXI . AUCTOR CAELESTIS EICHENSEER. http://la.wikipedia.org/wiki/Caelestis_Eichenseer


[1] Cic. fam. 14,24 (20).


[2] Cic. fam. 14,9 (6).


[3] Cic. fam. 14,11 (19).


[4] Vvlg. Marc. 15,2.


[5] Cfr Vvlg. Marc. 15,4.


[6] Vvlg. Marc. 15,9.13.


[7] Vvlg. Matth. 27,11.


[8] Vvlg. Matth. 27,17.


[9] Vvlg. Matth. 27,19.


[10] Vvlg. Luc. 23,42–43.


[11] Cfr Vvlg. Ioh. 20,11–17.


[12] Cfr ThlL III 37,23 sqq.: cadus, –i m. κάδος Varro frg. Non. p. 495 decem milia cadum (gen. pl.).


[13] Cfr ThlL IV 1072,74 sqq.: corus, –i m. mensura hebraica, κόρος, χόρ . Hier. in Ezech. 45,10 [l. 54] (CCSL 75, p. 679) `corus´ triginta habet modios, et in utraque mensura, hoc est tam aridarum quam liquentium, tenet principium.


[14] Vvlg. Luc. 16,2–7.


[15] Vvlg. psalm. 50,12–13.


[16] Vvlg. psalm. 70,9.


[17] Bowman, Alan K.: Roman Frontier: Vindolanda and its People. British Museum Press. a. 1994, p. 95.


[18] Cfr Bowman, op. mem., p. 100.


[19] Bowman, op. mem., p. 106, n. 3.


[20] Bowman, op. mem., p. 107, n. 5.


[21] Bowman, op. mem., p. 115, n. 10 (l. 20 et l. 23).


[22] Bowman, op. mem., p. 120, n. 14 (l. 9 et l. 11).


[23] Bowman, op. mem., p. 139, n. 34.


[24] Bowman, op. mem., p. 127, n. 21.


[25] Bowman, op. mem., p. 140.


[26] Avg. loc. gen. [ll. 662–664] (CCSL 33, p. 398).


[27] Avg. loc. num. 104 (CCSL 33, p. 442).


[28] Avg. serm. 186,3,3 (Migne, PL 38, p. 1000).


[29] Avg. loc. num. 106 (CCSL 33, p. 442).


[30] Avg. in euang. Ioh. 24,4 [ll. 14–20] (CCSL 36, p. 286).


[31] Fritsch, Andreas: Lateinsprechen im Unterricht. (Auxilia 22), Bamberg a. 1990, p. 11.


[32] Cfr Fritsch, op. mem., p. 13.


[33] Cfr Fritsch, op. mem., p. 17.


[34] Cfr Fritsch, op. mem., pp. 18 sq.


[35] Cfr Fritsch, op. mem., p. 22.


[36] Cfr Fritsch, op. mem., p. 23.


[37] Cfr Fritsch, op. mem., p. 36. – Cfr Fuhrmann, Manfred: Alte Sprachen in der Krise? Stuttgart [Klett] a. 1976, p. 72: Friedrich August Wolf ... proklamierte schließlich, daß die heidnische Antike der einzig legitime Gegenstand der von ihm konstituierten Altertumswissenschaft sei.


[38] Cfr Fritsch, op. mem., p. 47. – Die Reden Kaiser Wilhelms II in den Jahren 1888–1895. Gesammelt und herausgegeben. p. 156: wir sollen nationale junge Deutsche erziehen, und nicht junge Griechen und Römer. – Cfr Fritsch, Andreas: Lateinunterricht in der Zeit des Nationalsozialismus, in: Der altsprachliche Unterricht 25,3 (1982), p. 28: “keineswegs junge Griechen und Römer erziehen” (Anspielung auf ein Wort Wilhelms II. auf der “Dezemberkonferenz” 1890.) – Reinhard Dithmar (Hrsg.): Schule und Unterricht im Dritten Reich. Neuwied [Luchterhand] a. 1989, p. 135: Kaiser Wilhelm II: ... nicht junge Griechen und Römer (A. Fritsch). – Hos locos testes Prof. Andreas Fritsch Berolinensis pro sua eximia scientia rerum nobis perhumaniter suppeditavit. Ei hoc quoque loco gratias agimus plurimas.


[39] Cfr indicia interretialia: www.menge.net/hermann.html (12.07.2001).


[40] Cfr Fritsch, op. mem., p. 59.


[41] Cfr Eichenseer, C.: Collectanea usui linguae Latinae dicata (Saraviponti a. 1999), pp. 60–62. – Cfr Eichenseer, Das Latein unserer Zeit, in opere: Language Reform – History and Future (vol. IV), Hamburg a. 1989, pp. 188–219: Leben und Sterben des Lateins: Ansätze einer Neubelebung. – Cfr MDT nyt (København a. juni 2/1998), pp. 4–9: Eichenseer, Neulatein – Latein der Neuzeit.


[42] Cfr Eichenseer, Collectanea (op. mem.), pp. 245–254.


[43] Cfr Eichenseer, Collectanea (op. mem.), pp. 251–253.


[44] Cfr Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum: De usu linguarum popularium (Instructio quinta), Romae a. 2001; n. 79 c: Duo exemplaria textuum liturgicorum vulgari sermone apparatorum mittantur, quantum fieri potest, idem textus praebeatur etiam per microdiscum instrumenti computatorii [= ordinatralis].


[45] Cfr Acta Apostolicae Sedis 76 (1984), p. 287: Theodisce Selbstverwirklichung.


[46] Cfr Vvlg. Matth.24,7 Exsurget enim gens in gentem, et regnum in regnum. Cfr Luc. 21,10 surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Marc. 13,8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum.


[47] Haec verba Prof. Dr Maximilianus Mangold, phonetista celeberrimus et internationaliter agnitus, qui praeter permultas alias linguas specialiter etiam in phoneticam Latinam inquisivit, “translitteratione” phonetica scientissime perbenigneque transscripsit. Ei hoc quoque loco gratias agimus plurimas.


[48] Cfr M. Mangold: De pronuntiatu Latino. Libellus textualis phonocasetae nonae. Saraviponti a.1987, p. 7.


[49] Cfr “L'Osservatore Romano – 14 Marzo 1962 – N. 60 (30.934), pag. 3: si trovano molte e irrefragibili prove, che della pronunzia classica sopravviveva ancora la parte più grande e più caratteristica, ... eqs.”


[50] Cfr “L'Osservatore Romano – 26–27 Febbraio 1962 – N. 47 (30.921), pag. 3: La pronunzia oggi usata nella liturgia della Chiesa ... non e quella dell'età classica, ma all'incirca quella che invalse all'inizio del quarto seculo, ... eqs.”


[51] Cfr Manu Leumann: Lateinische Laut– und Formenlehre. München a.1977, p. 67, § 77: Die diphthongische Aussprache des ae bestand nach der sorgfältigen Orthographie guter Inschriften bei den Gebildeten sicher bis ins 3. u. 4. Jh. n.Chr.; vgl. auch Scaur. gramm. VII 16,10 eqs.


[52] Inscr. Revue archeologique [Paris], 6e serie, 2 (1933), p. 425, n. 220 (Africa). Editores adnotaverunt haec: “peut– être pendant la persecution vandale” (ergo saec. V). – Cfr ThlL IX 2 344,18 sqq. (occidere).


[53] Inscr. Tripol. Reynolds–Perkins 256 (Ain–Zara iuxta Tripolim).


[54] Scavr. [† ante 88 a.Chr.n.] gramm. VII 21,12–14 nec minus falluntur qui Mezentium per duo z scribunt ignorantes duplicem litteram non debere geminari.


[55] Cic. div. 2,96. – Cfr Qvint. inst. 1,11,5 quippe et rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit, labda succedit.


[56] Cfr ThlL III 251,21 sqq.: caninus, –a, –um. ... II translate: de littera r: Pers., 1,109 sonat hic de nare canina littera. ... Hier. epist. 119,1,3 (CSEL 55, p. 447,2 sq.) de canina, ut ait Appius, facundia ad Christi disertitudinem transmigrastis.


Author: Caelestis Eichenseer


Dokument erstellt (document created): 2002-08-13


Dokument geändert (last update): 2002-08-20


WWW-Redaktion (conversion into HTML): Manuela Kahle& Stephan Halder


http://www.phil-hum-ren.uni-muenchen.de/GermLat/Abstr1/Av342e.htm


 




 



 


Ċ
Darcy Carvalho,
31 de dez. de 2019 06:53
Ċ
Darcy Carvalho,
31 de dez. de 2019 06:57
Ċ
Darcy Carvalho,
4 de set. de 2019 12:53
Ċ
Darcy Carvalho,
4 de set. de 2019 12:36
Comments