06 S. Aurelii Augustini Soliloquiorum Libri Duo

S. AURELII AUGUSTINI OPERA OMNIA - EDITIO LATINA SOLILOQUIORUM LIBRI DUO

S. Aurelii Augustini OPERA OMNIA - editio latina > PL 32 > Soliloquiorum libri duo

Read also: AUGUSTINI CONFESSIONES IN THIRTEEN BOOKS

Aurelius Augustinus Hipponensis,  13 November 354 – 28 August 430, Confessiones

The complete Latin text of Augustine's Confessions, one book at a time, as a freeware edition  of Knöll's editio minor of 1898 by James J. O'Donnell at George Town University.                 http://www9.georgetown.edu/faculty/jod/latinconf/latinconf.html

LIBER PRIMUS  [CAPITA 1-20]

SI A SENSIBUS RECEDENDO SUMMAM PULCHRITUDINEM CONTEMPLEMUR

Ut sibi adsit Deum invocat (1, 1- 6)

Quae Augustinus expertus senserit.

1. 1. Volventi mihi multa ac varia mecum diu, ac per multos dies sedulo quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset; ait mihi subito, sive ego ipse, sive alius quis extrinsecus, sive intrinsecus, nescio: nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior; ait ergo mihi:
RATIO: - Ecce, fac te invenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia?
AUGUSTINUS: - Memoriae scilicet.
R. - Tantane illa est ut excogitata omnia bene servet?
A. - Difficile est, imo non potest.
R. - Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod valetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant.
A. - Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam.
R. - Ora salutem et auxilium quo ad concupita pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosior. Deinde quod invenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo cures invitationem turbae legentium; paucis ista sat erunt civibus tuis.
A. - Ita faciam.

Deum invocat rerum naturae principium ...

1. 2. Deus universitatis conditor, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se invicem perimit, perire permittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum. Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum fiat. Deus qui paucis ad id quod vere est refugientibus, ostendis malum nihil esse. Deus per quem universitas etiam cum sinistra parte perfecta est. Deus a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, sive sciens, sive nesciens Deus in quo sunt omnia, cui tamen universae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater veritatis, pater sapientiae, pater verae summaeque vitae, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intellegibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostrae, pater pignoris quo admonemur redire ad te.

... et quae vere sunt humanarum.

1. 3. Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quae vera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quae sapiunt omnia. Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quae vere summeque vivunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia. Deus intellegibilis lux, in quo et a quo et per quem intellegibiliter lucent, quae intellegibiliter lucent omnia. Deus cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cuius regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quo averti, cadere; in quem converti, resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reviviscere; in quo habitare, vivere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quaerit, nisi admonitus; quem nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod perire; quem attendere, hoc est quod amare; quem videre, hoc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, caritas iungit, Deus per quem vincimus inimicum, te deprecor. Deus quem accepimus ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona sequimur. Deus per quem non cedimus adversitatibus. Deus per quem bene servimus et bene dominamur. Deus per quem discimus aliena esse quae aliquando nostra, et nostra esse quae aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non haeremus. Deus per quem nos res minutae non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subiectum non est. Deus per quem mors absorbetur in victoriam (1 Cor 15, 54). Deus qui nos convertis. Deus qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos unis, Deus qui nos in omnem veritatem inducis, Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam. Deus qui nos deducis ad ianuam. Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Mt 7, 8). Deus qui nobis das panem vitae (Gv 6, 35.48). Deus per quem sitimus potum, quo hausto nunquam sitiamus (Gv 4, 14; 6, 35). Deus qui arguis saeculum de peccato, de iustitia, et de iudicio (Gv 16, 8). Deus per quem nos non movent qui minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merita nulla esse apud te putant. Deus per quem non servimus infirmis et egenis elementis (6 Gal 4, 9), Deus qui nos purgas, et ad divina praeparas praemia, adveni mihi propitius tu.

Deum invocat qui vere est in se et mundum regit.

1. 4. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in auxilium; una aeterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa vita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est (Gv 10, 30). Deus cui serviunt omnia quae serviunt; cui obtemperat omnis bona anima. Cuius legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem: omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus; per annos, veris, aestatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit. Deus cuius legibus in aevo stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur: cuius legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus distributae sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam (Gn 1, 26), quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea. Exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo.

Invocat ut ad eum redeat ...

1. 5. Iam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus iuste dominaris; tui iuris esse cupio. Iube, quaeso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae iusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine, clementissime pater: iamiam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio: pateat mihi pulsanti ianua tua; quomodo ad te perveniatur doce me. Nihil aliud habeo quam voluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse; certa et aeterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi; sed unde ad te perveniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si virtute, virtutem; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge caritatem. O admiranda et singularis bonitas tua!

... et ut se sanet.

1. 6. Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recte quaesivit, et minime invenit. Omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti. Fac me, Pater, quaerere te, vindica me ab errore; quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat. Si nihil aliud desidero quam te, inveniam te iam, quaeso, Pater. Si autem est in me superflui alicuius appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te. Caeterum de salute huius mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, vel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor: tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te convertas, nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, iubeasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, iustum, prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui. Amen, amen.

Quo ad Deum progredimur sciendo (2, 7 - 5, 11)

Si Deum scienti sat esse possit.

2. 7. A. - Ecce oravi Deum (Lv 19, 18).
R. - Quid ergo scire vis?
A. - Haec ipsa omnia quae oravi.
R. - Breviter ea collige.
A. - Deum et animam scire cupio.
R. - Nihilne plus?
A. - Nihil omnino.
R. - Ergo incipe quaerere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere: Sat est.
A. - Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam: Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero.
R. - Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perveneris non amplius quaeras?
A. - Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit, non video. Quid enim Deo simile unquam intellexi, ut possim dicere: Quomodo hoc intellego, sic volo intellegere Deum?
R. - Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Deo simile?
A. - Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem: nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio.
R. - Non igitur amas amicos tuos?
A. - Quo pacto eos possum, amans animam, non amare?
R. - Hoc modo ergo et pulices et cimices amas?
A. - Animam me amare dixi, non animalia.
R. - Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti.
A. - Et homines sunt, et eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in quovis amare rationem, cum illum iure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, vel certe quantum desiderant ea bene uti.

Ratione non scitur Deus qua sat esse possit.

3. 8. R. - Accipio istud: sed tamen si quis tibi diceret: Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres: Satis est?
A. - Agerem quidem gratias, sed satis esse non dicerem.
R. - Cur, quaeso?
A. - Quia Deum ne sic quidem novi quomodo Alypium, et tamen Alypium non satis novi.
R. - Vide ergo ne impudenter velis satis Deum nosse, qui Alypium non satis nosti.
A. - Non sequitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea coena vilius? et tamen cras quid sim coenaturus ignoro; quo autem signo luna futura sit, non impudenter me scire profiteor.
R. - Ergo vel ita Deum nosse tibi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit?
A. - Non est satis: nam hoc sensibus approbo. Ignoro autem utrum vel Deus vel aliqua naturae occulta causa subito lunae ordinem cursumque commutet: quod si acciderit, totum illud quod praesumpseram, falsum erit.
R. - Et credis hoc fieri posse?
A. - Non credo. Sed ego quid sciam quaero, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire.
R. - Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum?
A. - Prorsus respuo.
R. - Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu vis nosse, an intellectu?
A. - Sensu quidem quod in eo novi, si tamen sensu aliquid noscitur, et vile est, et satis est: illam vero partem qua mihi amicus est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio.
R. - Potestne aliter nosci?
A. - Nullo modo.
R. - Amicum igitur tuum et vehementer familiarem, audes tibi dicere esse ignotum?
A. - Quidni audeam? Illam enim legem amicitiae iustissimam esse arbitror, qua praescribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam seipsum diligat (Lv 19, 18). Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mihi esse dixero ignotum, cum praesertim, ut credo, ne ipse quidem se noverit?
R. - Si ergo ista quae scire vis, ex eo sunt genere quae intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te velle Deum scire, cum Alypium nescias, non debuisti mihi coenam tuam et lunam proferre pro simili, si haec, ut dixisti, ad sensum pertinent.

Auctoritate non scitur Deus.

4. 9. Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ea quae de Deo dixerunt Plato et Plotinus vera sunt, satisne tibi est ita Deum scire, ut illi sciebant?
A. - Non continuo, si ea quae dixerunt, vera sunt, etiam scisse illos ea necesse est. Nam multi copiose dicunt quae nesciunt, ut ego ipse omnia quae oravi, me dixi scire cupere, quod non cuperem si iam scirem: num igitur eo minus illa dicere potui? Dixi enim non quae intellectu comprehendi, sed quae undecumque collecta memoriae mandavi, et quibus accommodavi quantam potui fidem: scire autem aliud est.
R. - Dic, quaeso, scisne saltem in geometrica disciplina quid sit linea?
A - Istud plane scio.
R. - Nec in ista professione vereris Academicos?
A. - Non omnino. Illi enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. Itaque adhuc non vereor earum rerum quas novi, scientiam profiteri. Quod si, ut cupio, pervenero ad sapientiam, faciam quod illa monuerit.
R. - Nihil renuo: sed, ut quaerere coeperam, ita ut lineam nosti, nosti etiam pilam quam sphaeram nominant?
A. - Novi.
R. - Aeque utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus?
A. - Aeque prorsus. Nam in utroque nihil fallor.
R. - Quid haec, sensibusne percepisti, an intellectu?
A. - Imo sensus in hoc negotio quasi navim sum expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos dimisi, et iam velut in solo positus coepi cogitatione ista volvere, diu mihi vestigia titubarunt. Quare citius mihi videtur in terra posse navigari, quam geometricam sensibus percipi, quamvis primo discentes aliquantum adiuvare videantur.
R. - Ergo istarum rerum disciplinam, si qua tibi est, non dubitas vocari scientiam?
A. - Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli, nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiae concedunt: sed nec istos quidquam pertimesco. Prorsus haec quae interrogasti scientia teneo: perge modo; videam quorsum ista quaeris.
R. - Ne propera, otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedas. Gaudentem te studeo reddere de rebus quibus nullum casum pertimescas, et quasi parvum negotium sit, praecipitare iubes?
A. - Ita Deus faxit, ut dicis. Itaque arbitrio tuo rogato, et obiurgato gravius, si quidquam tale posthac.

Numeris sciendis sat est homini.

4. 10. R. - Ergo lineam in duas lineas per longum scindi. manifestum tibi est nullo modo posse?
A. - Manifestum.
R. - Quid, transversim?
A. - Quid, nisi infinite secari posse?
R. - Quid, sphaeram ex una qualibet parte a medio, ne duos quidem pares circulos habere posse pariter lucet?
A. - Pariter omnino.
R. - Quid linea et sphaera? unumne aliquid tibi videntur esse, an quidquam inter se differunt?
A. - Quis non videat differre plurimum?
R. - At si aeque illud atque hoc nosti, et tamen inter se, ut fateris, plurimum differunt, est ergo differentium rerum scientia indifferens?
A. - Quis enim negavit?
R. - Tu paulo ante. Nam cum te rogassem quomodo velis Deum nosse, ut possis dicere: Satis est; respondisti te ideo nequire hoc explicare, quia nihil haberes perceptum, similiter atque Deum cupis percipere, nihil enim te scire Deo simile. Quid ergo nunc? linea vel sphaera similes sunt?
A. - Quis hoc dixerit?
R. - Sed ego quaesiveram, non quid tale scires, sed quid scires sic, quomodo Deum scire desideras. Sic enim nosti lineam ut nosti sphaeram, cum se non sic habeat linea ut se habet sphaera. Quamobrem responde utrum tibi satis sit sic Deum nosse, ut pilam illam geometricam nosti; hoc est, ita de Deo nihil, ut de illa, dubitare.

Non scitur Deus quo modo sciuntur numeri.

5. 11. A. - Quaeso te, quamvis vehementer urgeas atque convincas, non audeo tamen dicere ita me velle Deum scire, ut haec scio. Non solum enim res, sed ipsa etiam scientia mihi videtur esse dissimilis. Primo, quia nec linea et pila tantum inter se differunt, ut tamen eorum cognitionem una disciplina non contineat: nullus autem geometres Deum se docere professus est. Deinde, si Dei et istarum rerum scientia par esset, tantum gauderem quod ista novi; quantum me Deo cognito gavisurum esse praesumo. Nunc autem permultum haec in illius comparatione contemno, ut nonnumquam videatur mihi si illum intellexero, et modo illo quo videri potest videro, haec omnia de mea notitia esse peritura: siquidem nunc prae illius amore iam vix mihi veniunt in mentem.
R. - Esto plus te ac multo plus quam de istis Deo cognito gavisurum, rerum tamen non intellectus dissimilitudine; nisi forte alio visu terram, alio serenum coelum intueris, cum tamen multo plus illius quam huius aspectus te permulceat. Oculi autem si non falluntur, credo te interrogatum utrum tibi tam certum sit terram te videre quam coelum, tam tibi certum esse respondere debere, quamvis non tam terrae quam coeli pulchritudine atque splendore laeteris.
A. - Movet me, fateor, haec similitudo, adducorque ut assentiar quantum in suo genere a coelo terram, tantum ab intellegibili Dei maiestate spectamina illa disciplinarum vera et certa differre.

Quo ad Deum progredimur nos sanando et lucem contemplando (6, 12-8, 15)

Ad Deum progredimur: a) nos sanando,

6. 12. R. - Bene moveris. Promittit enim ratio quae tecum loquitur, ita se demonstraturam Deum tuae menti, ut oculis sol demonstratur. Nam mentis quasi sui sunt oculi sensus animae; disciplinarum autem quaeque certissima talia sunt, qualia illa quae sole illustrantur, ut videri possint, veluti terra est atque terrena omnia: Deus autem est ipse qui illustrat. Ego autem ratio ita sum in mentibus, ut in oculis est aspectus. Non enim hoc est habere oculos quod aspicere; aut item hoc est aspicere quod videre. Ergo animae tribus quibusdam rebus, opus est ut oculos habeat quibus iam bene uti possit, ut aspiciat, ut videat. Oculus animae mens est ab omni labe corporis pura, id est, a cupiditatibus rerum mortalium iam remota atque purgata: quod ei nihil aliud praestat quam fides primo. Quod enim adhuc ei demonstrari non potest vitiis inquinatae atque aegrotanti, quia videre nequit nisi sana, si non credat aliter se non esse visuram, non dat operam suae sanitati. Sed quid, si credat quidem ita se rem habere ut dicitur, atque ita se, si videre potuerit, esse visuram, sanari se tamen posse desperet; nonne se prorsus abicit atque contemnit, nec praeceptis medici obtemperat?
A. - Omnino ita est, praesertim quia ea praecepta necesse est ut morbus dura sentiat.
R. - Ergo fidei spes adicienda est.
A. - Ita credo.
R. - Quid, si et credat ita se habere omnia, et se speret posse sanari, ipsam tamen quae promittitur lucem non amet, non desideret, suisque tenebris, quae iam consuetudine iucundae sunt, se arbitretur debere interim esse contentam; nonne medicum illum nihilominus respuit?
A. - Prorsus ita est.
R. - Ergo tertia caritas necessaria est.
A. - Nihil omnino tam necessarium.
R. - Sine tribus istis igitur anima nulla sanatur, ut possit Deum suum videre, id est intellegere.

b) contemplando,

6. 13. Cum ergo sanos habuerit oculos, quid restat?
A. - Ut aspiciat.
R. - Aspectus animae, ratio est: sed quia non sequitur ut omnis qui aspicit videat, aspectus rectus atque perfectus, id est quem visio sequitur, virtus vocatur; est enim virtus vel recta vel perfecta ratio. Sed et ipse aspectus quamvis iam sanos oculos convertere in lucem non potest, nisi tria illa permaneant: fides, qua credat ita se rem habere, ad quam convertendus aspectus est, ut visa faciat beatum; spes, qua cum bene aspexerit, se visurum esse praesumat; caritas, qua videre perfruique desideret. Iam aspectum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus; non quod iam non sit, sed quod nihil amplius habeat quo se intendat: et haec est vere perfecta virtus, ratio perveniens ad finem suum, quam beata vita consequitur. Ipsa autem visio, intellectus est ille qui in anima est, qui conficitur ex intellegente et eo quod intellegitur: ut in oculis videre quod dicitur, ex ipso sensu constat atque sensibili, quorum detracto quolibet, videri nihil potest.

c) videndo.

7. 14. Ergo cum animae Deum videre, hoc est Deum intellegere contigerit, videamus utrum adhuc ei tria illa sint necessaria. Fides quare sit necessaria, cum iam videat? Spes nihilominus, quia iam tenet. Caritati vero non solum nihil detrahetur, sed addetur etiam plurimum. Nam et illam singularem veramque pulchritudinem cum viderit, plus amabit; et nisi ingenti amore oculum infixerit, nec ab aspiciendo uspiam declinaverit, manere in illa beatissima visione non poterit. Sed dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime videat, hoc est intellegat Deum; tamen quia etiam corporis sensus utuntur opere proprio, nihil quidem valente ad fallendum, non tamen nihil agente, potest adhuc dici fides ea qua his resistitur, et illud potius verum esse creditur. Item quia in ista vita, quamquam Deo intellecto anima iam beata sit; tamen, quia multas molestias corporis sustinet, sperandum est ei post mortem omnia ista incommoda non futura. Ergo nec spes, dum in hac est vita, animam deserit. Sed cum post hanc vitam tota se in Deum collegerit, caritas restat qua ibi teneatur. Nam neque dicenda est fidem habere quod illa sint vera, quando nulla falsorum interpellatione sollicitatur; neque quidquam sperandum ei restat, cum totum secura possideat. Tria igitur ad animam pertinent, ut sana sit, ut aspiciat, ut videat. Alia vero tria, fides, spes et caritas, primo illorum trium et secundo semper sunt necessaria: tertio vero in hac vita, omnia; post hanc vitam, sola caritas.

Quomodo possit homo Deum videre.

8. 15. Nunc accipe, quantum praesens tempus exposcit, ex illa similitudine sensibilium etiam de Deo aliquid nunc me docente. Intellegibilis nempe Deus est, intellegibilia etiam illa disciplinarum spectamina; tamen plurimum differunt. Nam et terra visibilis, et lux; sed terra, nisi luce illustrata, videri non potest. Ergo et illa quae in disciplinis traduntur, quae quisquis intellegit, verissima esse nulla dubitatione concedit, credendum est ea non posse intellegi, nisi ab alio quasi suo sole illustrentur. Ergo quomodo in hoc sole tria quaedam licet animadvertere; quod est, quod fulget, quod illuminat: ita in illo secretissimo Deo quem vis intellegere, tria quaedam sunt; quod est, quod intellegitur, et quod caetera facit intellegi. Haec duo, id est, teipsum et Deum, ut intellegas, docere te audeo. Sed responde quomodo haec acceperis; ut probabilia, an ut vera?
A. - Plane ut probabilia; et in spem, quod fatendum est maiorem surrexi: nam praeter illa duo de linea et pila, nihil abs te dictum est quod me scire audeam dicere
R. - Non est mirandum: non enim quidquam est adhuc ita expositum, ut abs te sit flagitanda perceptio.

Quo Augustinus progressus sit (9, 16-13, 23)

Se inspicit quo progressus sit: a) per prudentiam quae ipsa moderatrix ratio est;

9. 16. Sed quid moramur? Aggredienda est via: videamus tamen, quod praecedit omnia, utrum sani simus.
A. - Hoc tu videris, si vel in te, vel in me aliquantum aspicere potes: ego quaerenti, si quid sentio, respondebo.
R. - Amasne aliquid praeter tui Deique scientiam?
A. - Possem respondere, nihil me amare amplius, pro eo sensu qui mihi nunc est; sed tutius respondeo nescire me. Nam saepe mihi usu venit ut cum alia nulla re me crederem commoveri, veniret tamen aliquid in mentem, quod me multo aliter atque praesumpseram pungeret. Item saepe, quamvis in cogitationem res aliqua incidens non me pervellerit, revera tamen veniens perturbavit plus quam putabam: sed modo videor mihi tribus tantum rebus posse commoveri: metu amissionis eorum quos diligo, metu doloris, metu mortis.
R. - Amas ergo et vitam tecum carissimorum tuorum et bonam valetudinem tuam, et vitam tuam ipsam in hoc corpore: neque enim aliter amissionem horum metueres.
A. - Fateor, ita est.
R. - Modo ergo, quod non omnes tecum sunt amici tui, et quod tua valetudo minus integra est, facit animo nonnullam aegritudinem: nam et id esse consequens video.
A. - Recte vides; negare non possum.
R. - Quid, si te repente sano esse corpore sentias et probes, tecumque omnes quos diligis concorditer, liberali otio frui videas, nonne aliquantum tibi etiam laetitia gestiendum est?
A. - Vere aliquantum; imo, si haec praesertim, ut dicis, repente provenerint, quando me capiam; quando id genus gaudii vel dissimulare permittar?
R. - Omnibus igitur adhuc morbis animi et perturbationibus agitaris. Quaenam ergo talium oculorum impudentia est, velle illum solem videre?
A. - Ita conclusisti quasi prorsus non sentiam quantum sanitas mea promoverit, aut quid pestium recesserit, quantumque restiterit. Fac me istud concedere.

c) per temperantiam voluptatum moderatricem;

10. 17. R. - Nonne vides hos corporis oculos etiam sanos, luce solis istius saepe repercuti et averti, atque ad illa sua obscura confugere? Tu autem quid promoveris cogitas, quid velis videre non cogitas: et tamen tecum hoc ipsum discutiam, quid proiecisse nos putas. Divitias nullas cupis?
A. - Hoc quidem non nunc primum. Nam cum triginta tres annos agam, quatuordecim fere anni sunt ex quo ista cupere destiti, nec aliud quidquam in his, si quo casu offerrentur, praeter necessarium victum liberalemque usum cogitavi. Prorsus mihi unus Ciceronis liber facillime persuasit, nullo modo appetendas esse divitias, sed si provenerint, sapientissime atque cautissime administrandas .
R. - Quid honores?
A. - Fateor, eos modo, ac pene his diebus cupere destiti.
R. - Quid uxor? Nonne te delectat interdum pulchra, pudica, morigera, litterata, vel quae abs te facile possit erudiri, afferens etiam dotis tantum, quoniam contemnis divitias, quantum eam prorsus nihilo faciat onerosam otio tuo, praesertim si speres certusque sis nihil ex ea te molestiae esse passurum?
A. - Quantumlibet velis eam pingere atque cumulare bonis omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decrevi: nihil esse sentio quod magis ex arce deiciat animum virilem, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest. Itaque, si ad officium pertinet sapientis (quod nondum comperi) dare operam liberis, quisquis rei huius tantum gratia concumbit, mirandus mihi videri potest, at vero imitandus nullo modo: nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem, satis, credo, iuste atque utiliter pro libertate animae meae mihi imperavi non cupere, non quaerere, non ducere uxorem.
R. - Non ego nunc quaero quid decreveris, sed utrum adhuc lucteris, an vero iam ipsam libidinem viceris. Agitur enim de sanitate oculorum tuorum.
A. - Prorsus nihil huiusmodi quaero, nihil desidero; etiam cum horrore atque aspernatione talia recordor. Quid vis amplius? Et hoc mihi bonum in dies crescit: nam quanto augetur spes videndae illius qua vehementer aestuo pulchritudinis, tanto ad illam totus amor voluptasque convertitur.
R. - Quid ciborum iucunditas? quantae tibi curae est?
A. - Ea quae statui non edere, nihil me commovent. Iis autem quae non amputavi, delectari me praesentibus fateor, ita tamen ut sine ulla permotione animi vel visa vel gustata subtrahantur. Cum autem non adsunt prorsus, non audet haec appetitio se inserere ad impedimentum cogitationibus meis. Sed omnino sive de cibo et potu, sive de balneis, caeteraque corporis voluptate nihil interroges: tantum ab ea peto, quantum in valetudinis opem conferri potest.

c) per iustitiam iuris foederisque...

11. 18. R.- Multum profecisti: ea tamen quae restant ad videndam illam lucem, plurimum impediunt. Sed molior aliquid quod mihi videtur facile ostendi; aut nihil edomandum nobis remanere, aut nihil nos omnino profecisse, omniumque illorum quae resecta credimus tabem manere. Nam quaero abs te, si tibi persuadeatur aliter cum multis carissimis tuis te in studio sapientiae non posse vivere, nisi ampla res aliqua familiaris necessitates vestras sustinere possit; nonne desiderabis divitias et optabis?
A. - Assentior.
R. - Quid, si etiam illud appareat, et multis te persuasurum esse sapientiam, si tibi de honore auctoritas creverit, eosque ipsos familiares tuos non posse cupiditatibus suis modum imponere, seque totos convertere ad quaerendum Deum, nisi et ipsi fuerint honorati, idque nisi per tuos honores dignitatemque fieri non posse? nonne ista etiam desideranda erunt, et ut proveniant magnopere instandum.
A. - Ita est ut dicis.
R. - Iam de uxore nihil disputo; fortasse enim non potest, ut ducatur, existere talis necessitas: quamquam, si eius amplo patrimonio certum sit sustentari posse omnes quos tecum in uno loco vivere otiose cupis, ipsa etiam concorditer id sinente, praesertim si generis nobilitate tanta polleat, ut honores illos quos esse necessarios iam dedisti, per eam facile adipisci possis, nescio utrum pertineat ad officium tuum ista contemnere.
A. - Quando ego istud sperare audeam?

... et cuiusque animi moderatricem;

11. 19. R. - Ita istud dicis, quasi ego nunc requiram quid speres. Non quaero quid negatum non delectet, sed qui delectet oblatum. Aliud est enim exhausta pestis, aliud consopita. Ad hoc enim valet quod a quibusdam doctis viris dictum est, ita omnes stultos insanos esse, ut male olere omne coenum, quod non semper, sed dum commoves, sentias. Multum interest utrum animi desperatione obruatur cupiditas, an sanitate pellatur.
A. - Quamquam tibi respondere non possum, nunquam tamen mihi persuadebis ut hac affectione mentis, qua nunc me esse sentio, nihil me profecisse arbitrer.
R. - Credo propterea tibi hoc videri, quia quamvis ista optare posses, non tamen propter seipsa sed propter aliud expetenda viderentur.
A. - Hoc est quod dicere cupiebam: nam quando desideravi divitias, ideo desideravi ut dives essem, honoresque ipsos, quorum cupiditatem modo me perdomuisse respondi, eorum nescio quo nitore delectatus volebam; nihilque aliud in uxore semper attendi, cum attendi, nisi quam mihi efficeret cum bona fama voluptatem. Tunc erat istorum in me vera cupiditas; nunc ea omnia prorsus aspernor: sed si ad illa quae cupio non nisi per haec mihi transitus datur, non amplectenda appeto, sed subeo toleranda.
R. - Optime omnino: nam nec ego ullarum rerum vocandam puto cupiditatem, quae propter aliud requiruntur.

d) per fortitudinem qua vitam instituimus et mortem non timemus...

12. 20. Sed quaero abs te, cur eos homines quos diligis, vel vivere, vel tecum vivere cupias?
A. - Ut animas nostras et Deum simul concorditer inquiramus. Ita enim facile cui priori contingit inventio, caeteros eo sine labore perducit.
R. - Quid, si nolunt haec illi quaerere?
A. - Persuadebo ut velint.
R. - Quid, si non possis, vel quod se invenisse iam, vel quod ista non posse inveniri arbitrantur, vel quod aliarum rerum curis et desiderio praepediuntur?
A. - Habebo eos, et ipsi me, sicut possumus.
R. - Quid, si te ab inquirendo etiam impediat eorum praesentia? nonne laborabis atque optabis, si aliter esse non possunt, non tecum esse potius quam sic esse?
A. - Fateor, ita est ut dicis.
R. - Non igitur eorum vel vitam vel praesentiam propter seipsam, sed propter inveniendam sapientiam cupis?
A. - Prorsus assentior.
R. - Quid? ipsam vitam tuam si tibi certum esset impedimento esse ad comprehendendam sapientiam, velles eam manere?
A. - Omnino eam fugerem.
R. - Quid? si docereris, tam te relicto isto corpore, quam in ipso constitutum, posse ad sapientiam pervenire, curares utrum hic, an in alia vita eo quod diligis fruereris?
A. - Si nihil me peius excepturum intellegerem, quod retroageret ab eo quo progressus sum, non curarem.
R. - Nunc ergo propterea mori times, ne aliquo peiore malo involvaris, quo tibi auferatur divina cognitio.
A. - Non solum ne auferatur timeo, si quid forte percepi, sed etiam ne intercludatur mihi aditus eorum quibus percipiendis inhio; quamvis quod iam teneo, mecum mansurum putem.
R. - Non igitur et vitam istam propter seipsam, sed propter sapientiam vis manere.
A. - Sic est.

... nec dolores et mala vitae;

12. 21. R. - Dolor corporis restat, qui te fortasse vi sua commovet.
A. - Et ipsum non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a quaerendo. Quamquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer, non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quae iam forte didiceram; a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Sed quia etsi nihil maius aliquando pertuli, tamen saepe cogitans quanto graviores possint accidere, cogor interdum Cornelio Celso assentiri, qui ait summum bonum esse sapientiam, summum autem malum dolorem corporis. Nec eius ratio mihi videtur absurda. Nam quoniam duabus, inquit, partibus compositi sumus, ex animo scilicet et corpore, quarum prior pars est animus melior, deterius corpus est; summum bonum est melioris partis optimum, summum autem malum pessimum deterioris: est autem optimum in animo sapientia, est in corpore pessimum dolor. Summum igitur bonum hominis sapere, summum malum dolere, sine ulla, ut opinor, falsitate concluditur.
R. Posterius ista videbimus. Aliud enim fortasse nobis ipsa ad quam pervenire nitimur sapientia persuadebit. Si autem hoc esse verum ostenderit, hanc de summo bono et summo malo sententiam sine dubitatione tenebimus.

e) per sapientiam qua ad contemplandum...

13. 22. Nunc illud quaerimus, qualis sis amator sapientiae, quam castissimo conspectu atque amplexu, nullo interposito velamento quasi nudam videre ac tenere desideras, qualem se illa non sinit, nisi paucissimis et electissimis amatoribus suis. An vero si alicuius pulchrae feminae amore flagrares, iure se tibi non daret, si aliud abs te quidquam praeter se amari comperisset; sapientiae se tibi castissima pulchritudo, nisi solam arseris, demonstrabit?
A. - Quid ergo adhuc suspendor infelix, et cruciatu miserabili differor? Iam certe ostendi nihil aliud me amare, siquidem quod non propter se amatur, non amatur. Ego autem solam propter se amo sapientiam, caetera vero vel adesse mihi volo, vel deesse timeo propter ipsam; vitam, quietem, amicos. Quem modum autem potest habere illius pulchritudinis amor, in qua non solum non invideo caeteris, sed etiam plurimos quaero qui mecum appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecumque perfruantur; tanto mihi amiciores futuri quanto erit nobis amata communior.

... et ad videndum inducimur.

13. 23. R. - Prorsus tales esse amatores sapientiae decet. Tales quaerit illa cuius vere casta est, et sine ulla contaminatione coniunctio. Sed non ad eam una via pervenitur. Quippe pro sua quisque sanitate ac firmitate comprehendit illud singulare ac verissimum bonum. Lux est quaedam ineffabilis et incomprehensibilis mentium. Lux ista vulgaris nos doceat quantum potest, quomodo se illud habeat. Nam sunt nonnulli oculi tam sani et vegeti, qui se, mox ut aperti fuerint, in ipsum solem sine ulla trepidatione convertant. His quodammodo ipsa lux sanitas est, nec doctore indigent, sed sola fortasse admonitione. His credere, sperare, amare satis est. Alii vero ipso quem videre vehementer desiderant, fulgore feriuntur, et eo non viso saepe in tenebras cum delectatione redeunt. Quibus periculosum est, quamvis iam talibus ut sani recte dici possint, velle ostendere quod adhuc videre non valent. Ergo isti exercendi sunt prius, et eorum amor utiliter differendus atque nutriendus est. Primo enim quaedam illis demonstranda sunt quae non per se lucent, sed per lucem videri possint, ut vestis, aut paries, aut aliquid horum. Deinde quod non per se quidem, sed tamen per illam lucem pulchrius effulgeat, ut aurum, argentum et similia, nec tamen ita radiatum ut oculos laedat. Tunc fortasse terrenus iste ignis modeste demonstrandus est, deinde sidera, deinde luna, deinde aurorae fulgor, et albescentis coeli nitor. In quibus seu citius seu tardius, sive per totum ordinem, sive quibusdam contemptis, pro sua quisque valetudine assuescens, sine trepidatione et cum magna voluptate solem videbit. Tale aliquid sapientiae studiosissimis, nec acute, iam tamen videntibus, magistri optimi faciunt. Nam ordine quodam ad eam pervenire bonae disciplinae officium est, sine ordine autem vix credibilis felicitatis. Sed hodie satis, ut puto, scripsimus; parcendum est valetudini.

Desperat iterumque quaestionem subicit (14, 24 - 15, 30)

Desperat se a sensibus recessurum...

14. 24. Et alio die:
A. - Da, quaeso, inquam, iam si potes, illum ordinem. Duc, age qua vis, per quae vis, quomodo vis. Impera quaevis dura, quaelibet ardua, quae tamen in mea potestate sint, per quae me quo desidero, perventurum esse non dubitem.
R. - Unum est quod tibi possum praecipere; nihil plus novi. Penitus esse ista sensibilia fugienda, cavendumque magnopere, dum hoc corpus agimus, ne quo eorum visco pennae nostrae impediantur, quibus integris perfectisque opus est, ut ad illam lucem ab his tenebris evolemus: quae se ne ostendere quidem dignatur in hac cavea inclusis, nisi tales fuerint ut ista vel effracta vel dissoluta possint in auras suas evadere. Itaque, quando fueris talis ut nihil te prorsus terrenorum delectet, mihi crede, eodem momento, eodem puncto temporis videbis quod cupis.
A. - Quando istud erit, oro te? Non enim puto posse mihi haec in summum venire contemptum, nisi videro illud in cuius comparatione ista sordescant.

... seque veram lucem videre posse,

14. 25. R. - Hoc modo posset et iste oculus corporis dicere: Tum tenebras non amabo, cum solem videro. Videtur enim quasi et hoc ad ordinem pertinere, quod longe est secus. Amat enim tenebras, eo quod sanus non est; solem autem nisi sanus videre non potest. Et in eo saepe fallitur animus, ut sanum se putet et sese iactet; et quia nondum videt, veluti iure conqueritur. Novit autem illa pulchritudo quando se ostendat. Ipsa enim medici fungitur munere, meliusque intellegit qui sint sani, quam iidem ipsi qui sanantur. Nos autem quantum emerserimus, videmur nobis videre: quantum autem mersi eramus, et quo progressi fueramus, nec cogitare, nec sentire permittimur, et in comparatione gravioris morbi sanos esse nos credimus. Nonne vides quam veluti securi hesterno die pronuntiaveramus, nulla iam nos peste detineri, nihilque amare nisi sapientiam; caetera vero non nisi propter istam quaerere aut velle? Quam tibi sordidus, quam foedus, quam exsecrabilis, quam horribilis complexus femineus videbatur, quando inter nos de uxoris cupiditate quaesitum est! Certe ista nocte vigilantes, cum rursus eadem nobiscum ageremus, sensisti quam te aliter quam praesumpseras, imaginatae illae blanditiae et amara suavitas titillaverit; longe quidem longe minus quam solet, sed item longe aliter quam putaveras; ut sic tibi secretissimus ille medicus utrumque demonstraret, et unde cura eius evaseris, et quid curandum remaneat.

quia virtus saepe deficit.

14. 26. A. - Tace, obsecro, tace. Quid crucias? quid tantum fodis alteque descendis? Iam flere non duro, iamiam nihil promitto, nihil praesumo, ne me de istis rebus interroges. Certe dicis quod ille ipse quem videre ardeo, noverit quando sim sanus; faciat quod placet: quando placet sese ostendat; iam me totum eius clementiae curaeque committo. Semel de illo credidi quod sic erga se affectos sublevare non cesset. Ego nihil de mea sanitate, nisi cum illam pulchritudinem videro, pronuntiabo.
R. - Prorsus nihil aliud facias. Sed iam cohibe te a lacrymis, et stringe animum. Multum omnino flevisti, et hoc omnino morbus iste pectoris tui graviter accipit.
A. - Modum vis habere lacrymas meas, cum miseriae meae modum non videam? aut valetudinem corporis considerare me iubes, cum ego ipse tabe confectus sim? Sed, quaeso te, si quid in me vales, ut me tentes per aliqua compendia ducere, ut vel vicinitate nonnulla lucis illius, quam, si quid profeci, tolerare iam possum, pigeat oculos referre ad illas tenebras, quas reliqui; si tamen relictae dicendae sunt, quae caecitati meae adhuc blandiri audent.

Cum iterum inquirat oporteat approbat: a) veritatem et verum esse;

15. 27. R. - Concludamus, si placet, hoc primum volumen, ut iam in secundo aliquam, quae commoda occurrerit, aggrediamur viam. Non enim huic affectioni tuae a moderata exercitatione cessandum est.
A - Non sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim de vicinia lucis aperueris.
R. - Gerit tibi ille medicus morem. Nam nescio quis me quo te ducam fulgor invitat et tangit. Itaque accipe intentus.
A. - Duc, oro te, ac rape quo vis.
R. - Animam te certe dicis, et Deum velle cognoscere?
A. - Hoc est totum negotium meum.
R. - Nihilne amplius?
A. - Nihil prorsus.
R. - Quid? veritatem non vis comprehendere?
A. - Quasi vero possim haec nisi per illam cognoscere.
R. - Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possunt illa cognosci.
A. - Nihil abnuo.
R. - Primo itaque illud videamus, cum duo verba sint veritas et verum, utrum tibi etiam res duae istis verbis significari, an una videatur.
A. - Duae res videntur. Nam, ut aliud est castitas, aliud castum, et multa in hunc modum; ita credo aliud esse veritatem, et aliud quod verum dicitur.
R. - Quod horum duorum putas esse praestantius?
A. - Veritatem opinor. Non enim casto castitas, sed castitate fit castum; ita etiam, si quid verum est, veritate utique verum est.

b) veritatem non interire;

15. 28. R. - Quid? cum castus aliquis moritur, censes mori etiam castitatem?
A. - Nullo modo.
R.- Ergo, cum interit aliquid quod verum est, non interit veritas.
A. - Quomodo autem interit aliquid verum? Non enim video.
R. - Miror te istud quaerere: nonne ante oculos nostros millia rerum videmus interire? Nisi forte putas hanc arborem, aut esse arborem, sed veram non esse, aut certe interire non posse. Quamvis enim non credas sensibus, possisque respondere, ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut opinor, veram esse arborem, si arbor est: non enim hoc sensu, sed intellegentia iudicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor, si autem arbor est, vera sit necesse est.
A. - Concedo istud.
R. - Quid illud alterum? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod nascatur et intereat?
A. - Negare non possum.
R. - Concluditur ergo aliquid quod verum sit, interire
A. - Non contravenio.
R. - Quid illud? nonne tibi videtur intereuntibus rebus veris veritatem non interire, ut non mori casto mortuo castitatem?
A. - Iam et hoc concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto.
R. - Ergo attende.
A. - Istic sum.

c) Deum sibi adesse.

15. 29. R. - Verane tibi videtur ista sententia: Quidquid est, alicubi esse cogitur?
A. - Nihil me sic ducit ad consentiendum.
R. - Fateris autem esse veritatem?
A. - Fateor.
R. - Ergo ubi sit, necesse est quaeramus; non est enim in loco, nisi forte aut esse in loco aliquid aliud praeter corpus, aut veritatem corpus esse arbitraris.
A. - Nihil horum puto.
R. - Ubinam igitur illam esse credis? Non enim nusquam est quam esse concedimus.
A. - Si scirem ubi esset, nihil fortasse amplius quaererem.
R. - Saltem ubi non sit, potes cognoscere?
A. - Si commemores, fortasse potero.
R. - Non est certe in rebus mortalibus. Quidquid enim est, in aliquo non potest manere, si non maneat illud in quo est: manere autem, etiam rebus veris intereuntibus, veritatem paulo ante concessum est. Non igitur est veritas in rebus mortalibus. Est autem veritas, et non est nusquam. Sunt igitur res immortales. Nihil autem verum in quo veritas non est. Conficitur itaque non esse vera, nisi quae sunt immortalia. Et omnis falsa arbor, non est arbor, et falsum lignum non est lignum, et falsum argentum non est argentum, et omnino quidquid falsum est, non est. Omne autem quod verum non est, falsum est. Nulla igitur recte dicuntur esse, nisi immortalia. Hanc tu tecum ratiunculam diligenter considera, ne quid tibi concedendum non esse videatur. Si enim rata est, totum negotium pene confecimus, quod in alio fortasse libro melius apparebit.

15. 30. A. - Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo tecum, quando in silentio sumus, diligenter cauteque tractabo, si nullae se tenebrae immittant, suique etiam, quod vehementer formido, mihi faciant delectationem.
R. - Constanter Deo crede, eique te totum committe quantum potes. Noli esse velle quasi proprius et in tua potestate, sed eius clementissimi et utilissimi Domini te servum esse profitere. Ita enim te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire. permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias.
A. - Audio, credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut plurimum possim, nisi quid forte amplius a me desideras
R. - Bene habet interim facies postea quidquid iam visus ipse praeceperit.

LIBER SECUNDUS

AN VIS RATIONIS ANIMAM VERE ESSE NEC INTERIRE DEMONSTRET

Primo quaeritur an anima vere sit quod semper sit falsum (1, 1- 5, 8)

An homo sciat primo se esse vivere et intellegere.

1. 1. A. - Satis intermissum est opus nostrum, et impatiens est amor, nec lacrymis modus fit, nisi amori detur quod amatur: quare, aggrediamur librum secundum.
R. - Aggrediamur.
A. - Credamus Deum adfuturum.
R. - Credamus sane, si vel hoc in potestate nostra est.
A. - Potestas nostra ipse est.
R. - Itaque ora brevissime ac perfectissime, quantum potes.
A. - Deus semper idem, noverim me, noverim te. Oratum est.
R. - Tu qui vis te nosse, scis esse te?
A. - Scio.
R. - Unde scis?
A. - Nescio.
R. - Simplicem te sentis, anne multiplicem?
A. - Nescio.
R. - Moveri te scis?
A. - Nescio.
R. - Cogitare te scis?
A. - Scio.
R. - Ergo verum est cogitare te.
A. - Verum.
R. - Immortalem te esse scis?
A. - Nescio.
R. - Horum omnium quae te nescire dixisti, quid scire prius mavis?
A. - Utrum immortalis sim.
R. - Vivere igitur amas?
A. - Fateor.
R. - Quid, cum te immortalem esse didiceris? satisne erit?
A. - Erit id quidem magnum, sed id mihi parum.
R. - Hoc tamen quod parum est quantum gaudebis?
A. - Plurimum.
R.- Nihil iam flebis?
A. - Nihil omnino.
R. - Quid, si ipsa vita talis esse inveniatur, ut in ea tibi nihil amplius quam nosti, nosse liceat? temperabis a lacrymis?
A. - Imo tantum flebo ut vita nulla sit.
R. - Non igitur vivere propter ipsum vivere amas, sed propter scire.
A. - Cedo conclusioni.
R. - Quid, si eadem ipsa rerum scientia miserum faciat?
A. - Nullo id quidem pacto fieri posse credo. Sed si ita est, nemo esse beatus potest; non enim nunc aliunde sum miser, nisi rerum ignorantia. Quod si et rerum scientia miserum facit, sempiterna miseria est.
R. - Iam video totum quod cupis. Nam, quoniam neminem scientia miserum esse credis, ex quo probabile est ut intellegentia efficiat beatum; beatus autem nemo nisi vivens, et nemo vivit qui non est: esse vis, vivere et intellegere; sed esse ut vivas, vivere ut intellegas. Ergo esse te scis, vivere te scis, intellegere te scis. Sed utrum ista semper futura sint, an nihil horum futurum sit, an maneat aliquid semper, et aliquid intercidat, an minui et augeri haec possint, cum omnia mansura sint, nosse vis.
A. - Ita est.
R. - Si igitur probaverimus semper nos esse victuros, sequetur etiam semper futuros.
A. - Sequetur.
R. - Restabit quaerere de intellegendo.

Sola veritas primo approbanda.

2. 2. A. - Manifestissimum ordinem video atque brevissimum.
R.- Hic ergo esto nunc, ut interroganti caute firmeque respondeas.
A. - Istic sum.
R. - Si manebit semper mundus iste, verum est mundum semper mansurum esse?
A. - Quis hoc dubitet?
R. - Quid, si non manebit? nonne ita verum est mundum non esse mansurum.
A. - Nihil resisto.
R. - Quid, cum interierit, si interiturus est? nonne tunc id erit verum, mundum interisse?
Nam quamdiu verum non est mundum occidisse, non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et verum non sit mundum occidisse.
A. - Et hoc concedo.
R. - Quid illud? Videturne tibi verum aliquid esse posse, ut veritas non sit?
A. - Nullo modo.
R. - Erit igitur veritas, etiamsi mundus intereat.
A. - Negare non possum.
R. - Quid, si ipsa veritas occidat? nonne verum erit veritatem occidisse?
A. - Et istud quis negat?
R. - Verum autem non potest esse, si veritas non sit.
A. - Iam hoc paulo ante concessi.
R. - Nullo modo igitur occidet veritas.
A. - Perge ut coepisti, nam ista collectione nihil est verius.

Quid sit verum et falsum qua videantur.

3. 3. R. - Nunc respondeas mihi velim, utrum tibi sentire anima videatur, an corpus?
A. - Anima videtur.
R. - Quid? intellectus videtur tibi ad animam pertinere?
A. - Prorsus videtur.
R. - Ad solam animam, an ad aliquid aliud?
A. - Nihil aliud video praeter animam, nisi Deum, ubi intellectum esse credam.
R.- Iam illud videamus. Si tibi quispiam istum parietem non esse parietem, sed arborem diceret, quid putares?
A. - Aut eius sensum, aut meum falli, aut hoc nomine ab eo parietem vocari.
R. - Quid, si et illi species arboris in eo appareat, et tibi parietis? nonne poterit utrumque verum esse?
A. - Nullo modo; quia una eademque res, et arbor et paries esse non potest. Quamvis enim singulis nobis singula esse videantur, necesse est unum nostrum imaginationem falsam pati.
R. - Quid, si nec paries nec arbor est, et ambo fallimini?
A. - Potest id quidem
R. - Hoc ergo unum superius praetermiseras.
A. - Fateor
R. - Quid, si agnoscatis aliud vobis videri quam est? numquidnam fallimini?
A. - Non
R. - Potest igitur et falsum esse quod videtur, et non falli cui videtur.
A. - Potest.
R. - Confitendum est igitur non eum falli qui falsa videt, sed eum qui assentitur falsis.
A. - Plane confitendum.
R. - Quid ipsum falsum? quare falsum est?
A. - Quod aliter sese habet quam videtur.
R. - Si ergo non sint quibus videatur, nihil est falsum.
A. - Sequitur.
R. - Non igitur est in rebus falsitas, sed in sensu: non autem fallitur qui falsis non assentitur. Conficitur ut aliud simus nos, aliud sensus; siquidem, cum ipse fallitur, possumus nos non falli.
A. - Nihil habeo quod contradicam.
R. - Sed numquid, cum anima fallitur, audes te dicere non esse falsum?
A. - Quo pacto istud audeam?
R. - At nullus sensus sine anima, nulla falsitas sine sensu. Aut operatur igitur anima, aut cooperatur falsitati.
A. - Trahunt praecedentia consensionem.

An falsitas non intereat oporteat.

3. 4. R. - Illud nunc responde, utrum videatur posse fieri ut aliquando falsitas non sit.
A. - Quomodo mihi hoc videri potest, cum tanta sit difficultas inveniendae veritatis, ut absurdius dicatur falsitatem quam veritatem esse non posse?
R. - Numquidnam arbitraris eum qui non vivit, posse sentire?
A. - Non potest fieri.
R. - Confectum est animam semper vivere.
A. - Nimis cito urges me in gaudia: pedetentim, quaeso.
R. - Atqui, si recte illa concessa sunt, nihil de hac re dubitandum video.
A. - Nimis cito est, inquam. Itaque facilius adducor ut me temere aliquid concessisse arbitrer, quam ut iam securus de immortalitate animae fiam. Tamen evolve istam conclusionem, et quomodo id effectum sit ostende.
R. - Falsitatem dixisti sine sensu esse non posse, et eam non esse non posse: semper igitur est sensus. At nullus sensus sine anima: anima igitur sempiterna est. Nec valet sentire, nisi vivat. Semper igitur anima vivit.

Fluctuat ratio colligens ex placitis Platonis et Plotini de anima mundi...

4. 5. A. - O plumbeum pugionem! (Cicerone, De fin. 4, 18, 48) Posses enim concludere hominem esse immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine homine, eumque mundum esse sempiternum.
R. - Bene quidem vigilas. Sed tamen non parum est quod confecimus, rerum naturam sine anima esse non posse, nisi forte in rerum natura falsitas aliquando non erit.
A. - Istud quidem consequens esse confiteor. Sed iam amplius deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim parvum gradum ad animae immortalitatem factum esse video.
R. - Satisne considerasti, ne quid temere dederis?
A. - Satis quidem, sed nihil video quo me arguam temeritatis.
R. - Ergo confectum est rerum naturam sine anima viva esse non posse.
A. - Confectum hactenus, ut possint vicissim aliae nasci, aliae mori.
R. - Quid, si de natura rerum falsitas auferatur? nonne fiet ut vera sint omnia?
A. - Consequi video.
R. - Responde unde tibi videatur paries iste verus esse.
A. - Quia eius non fallor aspectu.
R. - Ergo quia ita est ut videtur.
A. - Etiam.
R. - Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter videtur atque est, inde verum quod ita ut est videtur; ablato eo cui videtur, nec falsum quidquam, nec verum est. At si falsitas in rerum natura non sit, vera sunt omnia. Nec videri quidquam nisi viventi animae potest. Manet igitur anima in rerum natura, si auferri falsitas non potest; manet, si potest.
A. - Video robustius quidem esse factum quod iam conclusum erat; sed nihil hac adiectione promovimus. Nihilominus enim manet illud quod plurimum me movet, nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum immortalitate, sed successione provenire.

... et Zenonis de vero et falso.

4. 6. R. - Videnturne tibi quaeque corporea, id est sensibilia, intellectu posse comprehendi?
A. - Non videntur.
R. - Quid illud? videtur tibi sensibus uti Deus ad res cognoscendas?
A. - Nihil audeo de hac re temere affirmare; sed quantum conicere datur, nullo modo Deus utitur sensibus.
R.- Ergo concludimus non sentire posse nisi animam.
A. - Conclude interim quantum probabiliter licet.
R. - Quid illud? dasne istum parietem, si verus paries non sit, non esse parietem?
A. - Nihil hoc facilius dederim.
R. - Neque quidquam, si verum corpus non sit, corpus esse?
A. - Tale etiam hoc est.
R. - Ergo si nihil verum est, nisi ita sit ut videtur; nec quidquam corporeum videri nisi sensibus potest; nec sentire, nisi anima; nec, si verum corpus non sit, corpus esse: restat ut corpus esse non possit, nisi anima fuerit.
A. - Nimis urges, et quid resistam non habeo.

Ex his colligitur non esse quod non appareat...

5. 7. R. - Attende in ista diligentius.
A. - En adsum.
R. - Certe hic lapis est, et ita verus est, si non se habet aliter ac videtur; et lapis non est, si verus non est; et non nisi sensibus videri potest.
A. - Etiam.
R. - Non sunt igitur lapides in abditissimo terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentiant: nec iste lapis esset, nisi eum videremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque alius eum praesens videbit. Nec, si loculos bene claudas, quamvis multa in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim si esset, verum esset; nec verum quidquam est, nisi quod ita est ut videtur: illud autem non videtur; non est igitur verum nisi quid habes ad haec quod respondeas.
A. - De iis quidem quae concessi, hoc natum esse video; sed absurdum ita est, ut quidquid vis illorum facilius negem, quam hoc verum esse concedam.
R. - Nihil repugno. Vide ergo quid dicere velis: corporea nisi sensibus videri posse, an sentire nisi animam, an esse lapidem vel quid aliud, sed verum non esse, an ipsum verum aliter esse definiendum .
A. - Istuc ipsum, oro te, ultimum videamus.

... aut omnino non esse falsum.

5. 8. R. - Defini ergo verum.
A. - Verum est quod ita se habet ut cognitori videtur, si velit possitque cognoscere.
R. - Non erit igitur verum quod nemo potest cognoscere? Deinde, si falsum est quod aliter quam est, videtur; quid, si alteri videatur hic lapis, lapis; alteri lignum? eadem res et falsa et vera erit?
A. - Illud me magis superius movet, quomodo si quid cognosci non potest, eo fiat ut verum non sit. Nam quod simul una res, et vera et falsa est, non nimis curo. Etenim video unam rem diversis comparatam, simul et maiorem et minorem esse. Sed ex eo istud contingit, quod nihil per se maius aut minus est. Comparationis enim sunt ista nomina.
R. - At si dicis nihil esse verum per se, non times ne sequatur ut nihil sit per se? Unde enim lignum est hoc, inde etiam verum lignum est.
Nec fieri potest ut per seipsum, id est sine cognitore lignum sit, et verum lignum non sit.
A. - Ergo illud dico et sic definio, nec vereor ne definitio mea ob hoc improbetur, quod nimis brevis est: nam verum mihi videtur esse id quod est.
R. - Nihil ergo erit falsum, quia quidquid est, verum est.
A. - In magnas angustias me coniecisti, nec invenio prorsus quid respondeam. Ita fit ut cum aliter doceri nolim quam istis interrogationibus, verear iam tamen interrogari.

Secundo quaeritur an anima vere sit quod falsum verum imitetur (6, 9 - 14, 26)

a) Quae sit falsitas per similitudinem (6, 9 - 10, 18)

Iterum orat.

6. 9. R. - Deus cui nos commisimus, sine dubitatione fert opem, et de his angustiis liberat nos, modo credamus, et eum rogemus devotissime.
A. - Nihil plane libentius hoc loco fecerim; nam nusquam tantam caliginem pertuli. Deus, Pater noster, qui ut oremus hortaris, qui et hoc quod rogaris praestas; siquidem cum te rogamus, melius vivimus, melioresque sumus: exaudi me palpitantem in his tenebris, et mihi dexteram porrige. Praetende mihi lumen tuum, revoca me ab erroribus; te duce in me redeam et in te. Amen.
R. - Hic esto quantum potes, et vigilantissime attende.
A. - Dic, quaeso, si quid tibi suggestum est. ne pereamus.
R. - Hic esto.
A. - Ecce habes me nihil aliud agentem.

An per visum aliud aliud imitetur.

6. 10. R. - Prius quid sit falsum, etiam atque etiam ventilemus.
A. - Miror si quidquam aliud erit, quam quod non ita est ut videtur.
R. - Attende potius, et ipsos sensus prius interrogemus. Nam certe quod oculi vident, non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem veri. Ut verbi causa, homo quem videmus in somnis, non est utique verus homo, sed falsus, eo ipso quod habet veri similitudinem. Quis enim canem videat, et recte se dicat hominem somniasse? Ergo et ille falsus canis est, ex eo quod similis vero est.
A. - Ita est ut dicis.
R. - Quid, vigilans quisque si viso equo putet se hominem videre? nonne eo fallitur quod ei appareat aliqua hominis similitudo? Nam si nihil ei appareat, nisi equi species, non potest arbitrari sese hominem videre.
A. - Prorsus cedo
R. - Dicimus item falsam arborem quam pictam videmus, et falsam faciem quae de speculo redditur, et falsum turrium motum navigantibus, falsamque infractionem remi, ob aliud nihil nisi quod verisimilia sunt.
A. - Fateor.
R. - Ita et in geminis fallimur, ita in ovis, ita in singulis sigillis uno annulo impressis, et in caeteris talibus.
A. - Sequor omnino atque concedo.
R. - Similitudo igitur rerum quae ad oculos pertinet, mater est falsitatis.
A. - Negare non possum.

Quae per visum similitudinem efficiant.

6. 11. R.- Sed haec omnis silva, nisi me fallit, in duo genera dividi potest. Nam partim aequalibus in rebus, partim vero in deterioribus est. Aequalia sunt, quando tam hoc illi quam illud huic simile esse dicimus, ut de geminis dictum est, vel de impressionibus annuli. In deterioribus autem, quando illud quod deterius est, simile esse dicimus meliori. Quis enim in speculum attendat, et recte dicat se esse illi imagini similem, ac non potius illam sibi? Hoc autem genus partim est in eo quod anima patitur, partim vero in iis rebus quae videntur. Sed ipsum quod anima patitur, aut in sensu patitur, ut turris motum qui nullus est; aut apud seipsam ex eo quod accepit a sensibus, qualia sunt visa somniantium, et fortassis etiam furentium. Porro illa quae in ipsis rebus quas videmus apparent, alia a natura, caetera ab animantibus exprimuntur atque finguntur. Natura gignendo vel resultando similitudines deteriores facit. Gignendo, cum parentibus similes nascuntur; resultando, ut de speculis cuiuscemodi. Quamvis enim pleraque specula homines faciant, non tamen ipsi effingunt eas quae redduntur imagines. Iam vero animantium opera sunt in picturis, et huiuscemodi quibusque figmentis: in quo genere includi etiam illa possunt, si tamen fiunt, quae daemones faciunt. Umbrae autem corporum, quia non nimis ab re abest ut corporibus similes et quasi falsa corpora dicantur, nec ad oculorum iudicium pertinere negandae sunt; in illo eas genere poni placet, quod resultando a natura fit. Resultat enim omne corpus lumini obiectum, et in contrariam partem umbram reddit. An tibi aliquid contradicendum videtur?
A. - Mihi vero nihil. Sed quonam ista tendant, vehementer exspecto.

An per ceteros sensus aliud aliud imitetur.

6. 12. R. - Atqui oportet patienter feramus, donec nobis caeteri sensus renuntient in veri similitudine habitare falsitatem. Nam et in ipso auditu totidem fere genera veniunt similitudinum: veluti cum loquentis vocem, quem non videmus, audientes, putamus alium quempiam, cui voce similis est; atque in deterioribus vel echo testis est, vel tinnitus ille ipsarum aurium, vel in horologiis merulae aut corvi quaedam imitatio, vel quae sibi somniantes aut furentes videntur audire. Falsae autem voculae quae dicuntur a musicis, incredibile est quantum attestantur veritati, quod post apparebit: tamen etiam ipsae, quod sat est nunc, non absunt ab earum similitudine quas veras vocant. Sequeris haec?
A. - Et libentissime. Nam nihil laboro ut intellegam.
R. - Ergo, ne moremur, videturne tibi aut lilium a lilio posse odore, aut mel thyminum a melle thymino de diversis alveariis sapore, aut mollitudo plumarum cycni ab anseris tactu facile diiudicari?
A. - Non videtur.
R. - Quid, cum talia nos vel olfacere, vel gustare, vel tangere somniamus? nonne similitudine imaginum eo deteriore quo inaniore decipimur?
A. - Verum dicis.
R. - Ergo apparet nos in omnibus sensibus sive aequalibus, sive in deterioribus rebus, aut similitudine lenocinante falli; aut etiamsi non fallimur suspendentes consensionem, seu differentiam dignoscentes, tamen eas res falsas nominare quas verisimiles deprehendimus .
A. - Dubitare non possum.

Similium an dissimilium sit imitatio.

7. 13. R. - Nunc attende, dum eadem rursum recurrimus, quo fiat apertius quod conamur ostendere.
A. - Eccum, loquere quod vis. Nam ego circumitum istum semel statui tolerare, neque in eo defatiscar spe tanta perveniendi quo nos tendere sentio.
R. - Bene facis. Sed attende utrum tibi videatur, cum ova similia videmus, aliquod eorum falsum esse recte nos posse dicere.
A. - Nullo modo videtur. Omnia enim si ova sunt, vera ova sunt.
R. - Quid, cum de speculo resultare imaginem videmus? quibus signis falsam esse comprehendimus?
A. - Scilicet quod non tenetur, non sonat, non per se movetur, non vivit, et caeteris innumerabilibus, quae prosequi longum est.
R. - Video te nolle immorari, et properationi tuae mos gerendus est. Itaque, ne singula repetam, si et illi homines quos videmus in somnis, vivere, loqui, teneri a vigilantibus possent, nihilque inter ipsos differret, et eos quos expergefacti ac sani alloquimur et videmus, numquidnam eos falsos diceremus?
A. - Quo pacto istud recte diceretur?
R. - Ergo si eo veri essent, quo veri simillimi apparerent, nihilque inter eos et veros omnino distaret, eoque falsi quo per illas vel alias differentias dissimiles convincerentur; nonne similitudinem veritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis esse fatendum est?
A. - Non habeo quid dicam, et pudet me tam temerariae consensionis meae superioris.

Paululum sistit ut secum loquatur.

7. 14. R. - Ridiculum est si te pudet, quasi non ob idipsum elegerimus huiusmodi sermocinationes: quae quoniam cum solis nobis loquimur, Soliloquia vocari et inscribi volo; novo quidem et fortasse duro nomine, sed ad rem demonstrandam satis idoneo. Cum enim neque melius quaeri veritas possit, quam interrogando et respondendo, et vix quisquam inveniatur quem non pudeat convinci disputantem, eoque paene semper eveniat ut rem bene inductam ad discutiendum inconditus pervicaciae clamor explodat, etiam cum laceratione animorum, plerumque dissimulata, interdum et aperta; pacatissime, ut opinor, et commodissime placuit, a meipso interrogatum mihique respondentem, Deo adiuvante, verum quaerere: quare nihil est quod vereare, sicubi te temere illigasti, redire atque resolvere; aliter hinc enim evadi non potest.

Fluctuat Augustini ratio.

8. 15. A. - Recte dicis; sed quid male concesserim non plane video: nisi forte id recte dici falsum quod habeat aliquam veri similitudinem, cum prorsus mihi nihil aliud dignum falsi nomine occurrat; et rursus tamen cogor fateri eo falsa vocari quae vocantur, quo a veris differunt. Ex quo conficitur eam ipsam dissimilitudinem causam esse falsitatis. Itaque conturbor, non enim mihi facile quidquam venit in mentem, quod contrariis causis gignatur.
R. - Quid, si hoc unum est in rerum natura genus, et solum quod ita sit? An ignoras, cum per animalium innumerabilia genera cucurreris, solum crocodilum inveniri qui superiorem in mandendo partem moveat; praesertim cum paene reperiri nihil queat ita cuique rei simile, ut non in aliquo etiam dissimile sit?
A. - Video quidem ista; sed cum considero illud quod falsum vocamus, et simile aliquid habere veri et dissimile, ex qua potius parte meruerit falsi nomen, non valeo discernere. Si enim ex eo quod dissimile est, dixero; nihil erit quod non falsum dici possit: nihil enim est quod non alicui rei dissimile sit, quam veram esse concedimus. Item, si dixero eo quod simile est, falsum appellandum; non solum ova illa reclamabunt quae vera eo ipso sunt quo simillima, sed etiam sic non effugiam eum qui me coegerit falsa esse omnia confiteri, quod omnia sibi ex aliqua parte similia esse negare non possum. Sed fac me non metuere illud respondere, similitudinem ac dissimilitudinem simul efficere ut aliquid falsum recte nominetur; quam mihi evadendi viam dabis? Instabitur enim nihilominus ut omnia falsa esse renuntiem; quippe omnia sibimet, ut supra dictum est, et similia quadam ex parte, et dissimilia reperiuntur. Restaret ut nihil aliud falsum esse dicerem nisi quod aliter se haberet atque videretur, ni vererer illa tot monstra quae me dudum enavigasse arbitrabar. Nam eo rursum repellor vertigine inopinata, ut verum id esse dicam quod ita se habet ut videtur. Ex quo confit sine cognitore nihil verum esse posse: ubi mihi naufragium in scopulis occultissimis formidandum est, qui veri sunt, etiamsi nesciantur. Aut, si verum esse id quod est dixero, falsum non esse uspiam concludetur, quovis repugnante. Itaque redeunt illi aestus, nec quidquam tanta patientia morarum tuarum processisse me video.

Falsum qua fallax et mendax...

9. 16. R. - Attende potius; nam nullo modo in animum inducam, frustra nos auxilium divinum implorasse. Video enim, tentatis quantum potuimus omnibus rebus, non remansisse quod falsum iure dicatur, nisi quod aut se fingit esse quod non est, aut omnino esse tendit et non est. Sed illud superius falsi genus, vel fallax etiam, vel mendax est. Nam fallax id recte dicitur quod habet quemdam fallendi appetitum; qui sine anima intellegi non potest: sed partim ratione fit, partim natura; ratione, in animalibus rationalibus, ut in homine; natura, in bestiis, tamquam in vulpecula. Illud autem quod mendax voco, a mentientibus fit. Qui hoc differunt a fallacibus, quod omnis fallax appetit fallere; non autem omnis vult fallere qui mentitur: nam et mimi et comoediae et multa poemata mendaciorum plena sunt, delectandi potius quam fallendi voluntate, et omnes fere qui iocantur, mentiuntur. Sed fallax vel fallens is recte dicitur, cuius negotium est ut quisque fallatur. Illi autem qui non id agunt ut decipiant, sed tamen aliquid fingunt, vel mendaces tantum, vel si ne hoc quidem, mentientes tamen vocari nemo ambigit. Nisi quid habes adversus ista quod dicas.

... tendit esse et non est.

9. 17. A. - Perge, quaeso; nunc enim fortasse de falsis non- falsa docere coepisti: sed iam illud genus exspecto quale sit quod dixisti, esse tendit et non est.
R. - Quidni exspectes? Eadem illa sunt, quorum multa supra memoravimus. Annon tibi videtur imago tua de speculo quasi tu ipse velle esse, sed ideo esse falsa, quod non est?
A. - Valde hoc videtur.
R. - Quid omnis pictura vel cuiuscemodi simulacrum, et id genus omnia opificum? nonne illud esse contendunt, ad cuius quidque similitudinem factum est?
A. - Prorsus adducor.
R. - Iam ea quibus vel dormientes vel furentes falluntur, concedis, ut opinor, in eo esse genere.
A. - Et nulla magis: nam nulla magis tendunt talia esse, qualia vel vigilantes vel sani cernunt; et eo tamen falsa sunt, quo id quod tendunt esse non possunt.
R. - Quid iam de turrium motu, vel de merso remo, vel de umbris corporum plura dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda.
A. - Planissimum.
R. - Taceo de ceteris sensibus; nam nemo considerans non hoc inveniet, falsum appellari in rebus ipsis quas sentimus, quod esse aliquid tendit et non est.

Quaedam vera qua falsa sunt.

10. 18. A. - Recte dicis: sed miror cur ab hoc genere tibi secernenda illa poemata et ioca visa sunt, caeteraeque fallaciae.
R. - Quia scilicet aliud est falsum esse velle, aliud verum esse non posse. Itaque ipsa opera hominum velut comoedias aut tragoedias, aut mimos, et id genus alia possumus operibus pictorum fictorumque coniungere.
Tam enim verus esse pictus homo non potest, quamvis in speciem hominis tendat, quam illa quae scripta sunt in libris comicorum. Neque enim falsa esse volunt, aut ullo appetitu sua farsa sunt; sed quadam necessitate, quantum fingentis arbitrium sequi potuerunt. At vero in scena Roscius voluntate falsa Hecuba erat, natura verus homo; sed illa voluntate etiam verus tragoedus, eo videlicet quo implebat, institutum: falsus autem Priamus, eo quod Priamum assimilabat, sed ipse non erat. Ex quo iam nascitur quiddam mirabile, quod tamen ita se habere nemo ambigit.
A.- Quidnam id est?
R. - Quid putas, nisi haec omnia inde esse in quibusdam vera, unde in quibusdam falsa sunt, et ad suum verum hoc solum eis prodesse, quod ad aliud falsa sunt? Unde ad id quod esse aut volunt aut debent, nullo modo perveniunt, si falsa esse fugiunt. Quo pacto enim iste quem commemoravi, verus tragoedus esset, si nollet esse falsus Hector, falsa Andromache, falsus Hercules, et alia innumera? aut unde vera pictura esset, si falsus equus non esset? unde in speculo vera hominis imago, si non falsus homo? Quare, si quibusdam, ut verum aliquid sint, prodest ut sint aliquid falsum; cur tantopere falsitates formidamus, et pro magno bono appetimus veritatem?
A. - Nescio, et multum miror, nisi quia in exemplis istis nihil imitatione dignum video. Non enim tamquam histriones, aut de speculis quaeque relucentia, aut tamquam Myronis buculae ex aere, ita etiam nos ut in nostro quodam habitu veri simus, ad alienum habitum adumbrati atque assimilati, et ob hoc falsi esse debemus; sed illud verum quaerere, quod non quasi bifronte ratione sibique adversanti, ut ex aliqua parte verum sit, ex aliqua falsum sit.
R. - Magna et divina quaedam requiris. Quae tamen si invenerimus, nonne fatebimur his ipsam confici, et quasi conflari veritatem, a qua denominatur omne quod verum quoquo modo nominatur?
A. - Non invitus assentior.

b) An disputandi disciplina ipsa ratio et veritas sit (11, 19-21)

Quae sint ars disputandi et grammatica.

11. 19. R. - Quid tibi ergo videtur? disciplina disputandi verane, an falsa est?
A. - Quis dubitet veram? Sed vera est etiam grammatica.
R. - Itane ut illa?
A. - Non video quid sit vero verius.
R. - Illud profecto quod nihil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, verae esse non possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam pertinere?
A. - Non ignoro istud quidem; sed, ut opinor, non per grammaticam falsa sunt, sed per eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemve mendacium. Est autem grammatica vocis articulatae custos et moderatrix disciplina: cuius professionis necessitate cogitur humanae linguae omnia etiam figmenta colligere, quae memoriae litterisque mandata sunt, non ea falsa faciens, sed de his veram quamdam docens asserensque rationem.
R. - Recte sane: nihil nunc curo, utrum abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quaero utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an vero illa disciplina disputationis ostendat.
A. - Non nego vim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriae arti tribui.

Grammatica disciplina an vera sit.

11. 20. R. - Quid ipsa grammatica? nonne si vera est, eo vera est quo disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quae didicit ac tenet, nescire dici potest; et nemo scit falsa. Omnis ergo vera est disciplina.
A. - Non video quidem quid in ista ratiuncula temere concedatur. Movet me tamen ne per istam cuipiam videatur etiam illas fabulas veras esse; nam et has discimus et tenemus.
R. - Numquidnam magister noster nolebat nos credere quae docebat, et nosse?
A. - Imo vehementer ut nossemus instabat.
R. - Numquid aliquando institit ut Daedalum volasse crederemus?
A. - Hoc quidem nunquam. Sed plane nisi teneremus fabulam, vix nos posse aliquid manibus tenere faciebat.
R. - Tu ergo negas verum esse quod ista fabula sit, et quod ita sit Daedalus diffamatus?
A. - Hoc non nego verum esse.
R. - Non negas ergo te didicisse verum, cum ista didiceris. Nam si volasse Daedalum verum est, et hoc pueri pro ficta fabula acciperent atque redderent, eo ipso falsa retinerent, quo vera essent illa quae redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius mirabamur, de volatu Daedali veram fabulam esse non potuisse, nisi Daedalum volasse falsum esset
A. - Iam teneo istud; sed quid ex eo proficiamus exspecto.
R. - Quid, nisi non esse falsam illam rationem, qua collegimus disciplinam, nisi vera doceat, disciplinam esse non posse?
A. - Et hoc quid ad rem?
R. - Quia volo dicas mihi unde sit disciplina grammatica: inde enim vera est, unde disciplina est.
A. - Nescio quid tibi respondeam.
R. - Nonne tibi videtur, si nihil in ea definitum esset, et nihil in genera et partes distributum atque distinctum, eam nullo modo disciplinam esse potuisse?
A. - Iam intellego quid dicas; nec ulla mihi occurrit cuiusvis facies disciplinae, in qua non definitiones ac divisiones et ratiocinationes, dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium sua cuique redduntur, dum nihil praetermittitur proprium, nihil annumeratur alienum, totum hoc ipsum quo disciplina dicitur egerint.
R. - Ergo et totum ipsum quo vera dicitur.
A. - Video consequi.

Disputandi disciplina ipsa ratio et veritas est.

11. 21. R. - Responde nunc quae disciplina contineat definitionum, divisionum, partitionumque rationes.
A. - Iam superius dictum est haec disputandi regulis contineri.
R. - Grammatica igitur eadem arte creata est, ut disciplina, et ut vera esset, quae est abs te superius a falsitate defensa. Quod non de una grammatica mihi licet concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, vereque dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi ius atque distribuendi idipsum, ut disciplina sit, fecerit. At, si eo verae sunt quo sunt disciplinae, negabitne quispiam, veritatem ipsam esse per quam omnes verae sunt disciplinae?
A. - Prope est omnino ut assentiar: sed illud me movet, quod etiam rationem disputandi inter easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse veritatem, qua et ista ipsa ratio vera est.
R. - Optime omnino ac vigilantissime: sed non negas, ut opinor, eo veram esse quo disciplina est
A. - Imo idipsum est quod me movet. Adverti enim etiam disciplinam esse, et ob hoc veram dici.
R. - Quid ergo? istam putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita essent et distributa?
A. - Nihil aliud habeo quod dicam.
R. - At, si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam disciplina vera est. Quisquamne igitur mirum putabit si ea qua vera sunt, omnia ab ipsa vera sunt, si et ipsa sit veritas.
A. - Nihil mihi obstat quominus recta pergam in istam sententiam.

c) Quae sunt quo modo in alio sit (12, 22)

Duplici modo aliquid est in subiecto.

12. 22. R. - Ergo attende pauca quae restant.
A. - Profer si quid habes, modo tale sit quod intellegam, libenterque concedam.
R. - Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ita est, ut etiam seiungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc loco, ut sol in oriente: altero autem quo ita est aliquid in subiecto, ut ab eo nequeat separari, ut in hoc ligno forma et species quam videmus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt alia similia. An tibi aliter videtur?
A. - Ista quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita: quare non possum de his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam.
R. - Quid illud? nonne concedis, quod in subiecto est inseparabiliter, si subiectum ipsum non maneat, manere non posse?
A. - Hoc quoque video necessarium; nam manente subiecto, posse id quod in subiecto est non manere, quisquis diligenter res advertit, intellegit.
Siquidem huius corporis color potest vel valetudinis ratione vel aetate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus valet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subiecta, ea quae in subiectis sunt coexistunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo videmus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, vel aliquem alium mutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At vero ignis si calore careat, ne ignis quidem erit; nec nivem vocare, nisi candidam, possumus.

d) Ex his animum immortalem esse nititur explicare (13, 23 - 14, 26)

Fluctuat ratio non tenens quemque animum non interire.

13. 23. Illud vero quod interrogasti, quis concesserit, aut cui posse fieri videatur, ut id quod in subiecto est, maneat ipso intereunte subiecto? Monstruosum enim et a veritate alienissimum est, ut id quod non esset nisi in ipso esset, etiam cum ipsum non fuerit possit esse.
R. - Illud igitur quod quaerebamus inventum est.
A. - Quid narras?
R. - Id quod audis.
A. - Iamne ergo liquido constat animum esse immortalem?
R. - Si ea quae concessisti vera sint, liquidissime: nisi forte animum dicis, etiamsi moriatur, animum esse.
A. - Nunquam equidem hoc dixerim; sed eo ipso quo interit, fieri ut animus non sit, dico. Nec me ab hac sententia revocat, quod a magnis philosophis dictum est, eam rem quae, quocumque venerit, vitam praestat, mortem in se admittere non posse. Quamvis enim lumen quocumque intrare potuerit, faciat id lucere, tenebrasque in se propter memorabilem illam vim contrariorum non possit admittere; tamen exstinguitur locusque ille exstincto lumine tenebratur. Ita illud quod tenebris resistebat, neque ullo modo in se tenebras admisit, et sic eis intereundo locum fecit, ut poterat etiam discedendo. Itaque timeo ne mors ita contingat corpori, ut tenebrae loco, aliquando discedente animo ut lumine, aliquando autem ibidem exstinctor ut iam non de omni morte corporis, securitas sit, sed aliquod genus mortis sit optandum, quo anima ex corpore incolumis educatur, perducaturque ad locum, si est ullus talis locus, ubi non possit exstingui. Aut, si ne hoc quidem potest, atque in ipso corpore anima quasi lumen accenditur, nec alibi potest durare, omnisque mors est exstinctio quaedam animae in corpore vel vitae; aliquod genus eligendum est quantum homo sinitur, quo idipsum quod vivitur, cum securitate ac tranquillitate vivatur, quamquam nescio quomodo istud possit fieri si anima moritur. O multum beatos, quibus sive ab ipsis, sive abs quolibet, non esse metuendam mortem, etiamsi anima intereat, persuasum est!
At mihi misero nullae adhuc rationes, nulli libri persuadere potuerunt.

Recolligit dicta de disciplina atque veritate.

13. 24. R. - Noli gemere, immortalis est animus humanus.
A. - Unde hoc probas?
R. - Ex iis quae cum magna cautione, ut arbitror, superius concessisti.
A. - Nihil quidem me minus vigilanter interroganti tibi memini dedisse: sed collige iam ipsam summam, oro te; videamus quo tantis ambagibus pervenerimus, nec me iam interroges volo. Si enim ea breviter enumeraturus es quae concessi, quonam rursus responsio mea desideratur? An ut moras gaudiorum mihi frustra inferas, si quid boni forte confecimus?
R. - Faciam quod te velle video, sed attende diligentissime.
A. - Loquere iam, hic sum; quid enecas?
R. - Omne quod in subiecto est, si semper manet, ipsum etiam subiectum maneat semper necesse est. Et omnis in subiecto est animo disciplina. Necesse est igitur semper ut animus maneat, si semper manet disciplina. Est autem disciplina veritas, et semper, ut in initio libri huius ratio persuasit, veritas manet. Semper igitur animus manet, nec animus mortuus dicitur. Immortalem igitur animum solus non absurde negat, qui superiorum aliquid non recte concessum esse convincit.

Adhuc fluctuat ratio...

14. 25. A. - Iam me volo in gaudia mittere, sed duabus aliquantum revocor causis. Nam primum me movet quod circuitu tanto usi sumus, nescio quam ratiocinationum catenam sequentes, cum tam breviter totum de quo agebatur, demonstrari potuerit, quam nunc demonstratum est. Quare, me sollicitum facit quod tam diu quasi ad insidiandum obambulavit oratio. Deinde non video quomodo in animo semper sit disciplina, praesertim disputandi, cum et tam pauci eius gnari sint, et quisquis eam novit, tanto ab infantia tempore. fuerit indoctus. Non enim possumus dicere aut imperitorum animos non esse animos, aut esse in animo eam quam nesciant disciplinam. Quod si vehementer absurdum est, restat ut aut non semper in animo sit veritas, aut disciplina illa veritas non sit.

... et auctoritate niti vellet nisi quisque sibi suadeat oporteat.

14. 26. R. - Vides quam non frustra tantos circuitus egerit nostra ratiocinatio. Quaerebamus enim quid sit veritas, quod ne nunc quidem in hac quadam silva rerum, omnibus pene callibus oberratis, video nos investigare potuisse. Sed quid facimus? An incoepta omittimus, et exspectamus ecquid nobis librorum alienorum in manus incidat, quod huic quaestioni satisfaciat? Nam et multos ante nostram aetatem scriptos esse arbitror, quos non legimus: et nunc, ut nihil quod nescimus opinemur, manifestum habemus, et carmine de hac re scribi, et soluta oratione; et ab iis viris quorum nec scripta latere nos possunt, et eorum ingenia talia novimus, ut nos in eorum litteris quod volumus, inventuros desperare non possimus: praesertim cum hic ante oculos nostros sit ille, in quo ipsam eloquentiam quam mortuam dolebamus, perfectam revixisse cognovimus. Illene nos sinet, cum scriptis suis vivendi modum docuerit, vivendi ignorare naturam?
A. - Non arbitror equidem et multum inde spero, sed unum doleo quod vel erga se, vel erga sapientiam studium nostrum non ei ut volumus valemus aperire. Nam profecto ille misereretur sitim nostram, et exundaret multo citius quam nunc. Securus enim est, quod sibi iam totum de animae immortalitate persuasit, nec scit aliquos esse fortasse, qui huius ignorationis miseriam satis cognoverunt, et quibus praesertim rogantibus non subvenire crudele sit. Ille autem alius novit quidem pro familiaritate ardorem nostrum; sed ita longe abest, et ita nunc constituti sumus, ut vix ad eum vel epistolae mittendae facultas sit. Quem credo iam otio Transalpino perfecisse carmen quo mortis metus excantatus effugiat, et antiqua glacie duratus animae stupor frigusque pellatur. Sed interim dum ista proveniunt, quae in nostra potestate non sunt, nonne turpissimum est perire otium nostrum, et totum ipsum animum ex incerto arbitrio pendere deligatum?

Tertio quaeritur si anima qua ratio in ipsa veritate sit (15, 27 - 20, 36)

Dicta recolligit de disciplina et veritate...

15. 27. Ubi est quod Deum et rogavimus et rogamus, ut nobis non divitias, non corporis voluptates, non populares suggestus atque honores, sed animam nostram seque ipsum quaerentibus, iter aperiat? Itane nos deseret, aut a nobis deseretur?
R. - Alienissimum quidem ab ipso est ut eos qui talia desiderant deserat: unde a nobis quoque alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet, repetamus breviter unde illa duo confecta sint, aut semper manere veritatem, aut veritatem esse disputandi rationem. Haec enim vacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere? Hinc enim commotus videbare, ut de illis quae concesseras, dubitare rursus necesse fuerit.
A. - Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit videbimus. Ita enim, ut opinor, nulla controversia remanebit.
R. - Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eveniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut iam iamque inferatur exspectas, ea quae interrogantur non diligenter examinata concedis.
A. - Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus morbi quantum possum: modo iam tu incipe quaerere, ne superfluis immoremur.

... quae non intereat oportet;

15. 28. R. - Ex eo, quantum memini, veritatem non posse interire conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si ipsa veritas, verum erit et mundum et veritatem interisse. Nihil autem verum sine veritate: nullo modo igitur interit veritas.
A. - Agnosco ista, et multum miror si falsa sunt.
R. - Ergo illud alterum videamus.
A. - Sine me paululum considerare, oro te, ne huc iterum turpiter redeam.
R. - Ergone interisse veritatem verum non erit? Si non erit verum, non ergo interit. Si verum erit, unde post occasum veritatis verum erit, cum iam veritas nulla est?
A. - Nihil habeo quid plus cogitem atque considerem, perge ad aliud. Certe faciemus, quantum possumus, ut docti atque prudentes viri legant haec, et nostram, si qua est, corrigant temeritatem: nam me nec modo, nec aliquando arbitror quid contra hoc dicatur posse invenire.

de falso qua videtur et qua imitetur.

15. 29. R. - Numquidnam ergo dicitur veritas, nisi qua verum est quidquid verum est?
A. - Nullo modo.
R. - Numquidnam recte dicitur verum, nisi quod non est falsum?
A. - Hinc vero dubitare dementia est.
R. - Num falsum non est quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, neque id tamen est cuius simile apparet?
A. - Nihil quidem aliud video quod libentius falsum vocem. Sed tamen solet falsum dici, etiam quod a veri similitudine longe abest.
R. - Quis negat? sed tamen quod habeat ad verum nonnullam imitationem.
A. - Quomodo? Non enim cum dicitur, iunctis alitibus anguibus Medeam volasse, ulla ex parte res ista verum imitatur; quippe quae nulla sit, nec imitari aliquid possit ea res quae omnino non sit.
R. - Recte dicis; sed non attendis eam rem quae omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici. Si enim falsum est, est: si non est, non est falsum.
A. - Non ergo dicemus illud de Medea, nescio quod monstrum, falsum esse?
R. - Non utique; nam si falsum est, quomodo monstrum est?
A. - Miram rem video: itane tandem cum audio:
Angues ingentes alites iunctos iugo (Cicerone, De inv. 1, 19, 27),
non dico falsum?
R. - Dicis plane: est enim quod falsum esse dicas.
A. - Quid, quaeso?
R. - Illam scilicet sententiam quae ipso versu enuntiatur:
A. - Et quam tandem habet ista imitationem veri?
R. - Quia similiter enuntiaretur, etiamsi vere illud Medea fecisset. Imitatur ergo ipsa enuntiatione veras sententias falsa sententia. Quae si non creditur, eo solo imitatur veras quod ita dicitur, estque tantum falsa, non etiam fallens. Si autem fidem impetrat, imitatur etiam creditas veras.
A - Iam intellego multum interesse inter illa quae dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid; quare iam assentior: nam hoc solo revocabar, quidquid falsum dicimus non recte dici, nisi habeat veri alicuius imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum esse dicens non iure rideatur? tamen si quisquam lapidem argentum esse dicat, dicimus falsum eum dicere, id est falsam proferre sententiam. Stannum autem vel plumbum non absurde, ut opinor, falsum argentum vocamus, quod id res ipsa velut imitatur: neque ex eo falsa est nostra sententia, sed illud ipsum de quo enuntiatur.

In quamdam vestiendi rationem irruit.

16. 30. R. - Bene intellegis. Sed illud vide, utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare possimus.
A. - Non mihi placet.
R. - Quid ita?
A. - Nescio; nisi illud video, vehementer contra voluntatem meam dici.
R. - Num forte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam eius dicitur; plumbi autem quidam velut honor est, si falsum argentum vocetur?
A. - Prorsus explicasti quod volebam. Et ideo credo iure infames intestabilesque haberi, qui muliebri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsas mulieres, an falsos viros melius vocem. Veros tamen histriones, verosque infames sine dubitatione possumus vocare; aut, si latent nec infame quidquam nisi a turpi fama nominatur, veros nequam non sine veritate dicimus, ut opinor.
R. - Alius locus nobis erit de istis rebus disserendi: multa enim fiunt, quae quasi facie populari turpia videntur, aliquo tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quaestio est utrum patriae liberandae causa muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier falsa sit, fortasse verior vir futurus: et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeat necessariam fore vitam suam rebus humanis, malit emori frigore, quam femineis vestibus, si aliud non sit, amiciri. Sed de hoc, ut dictum est, alias videbimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines decidatur. Nunc autem quod praesenti quaestioni satis est, iam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi veri aliqua imitatione

Veritas non est nec corpus nec inane...

17. 31. A. - Proficiscere ad reliqua; nam hoc mihi bene persuasum est.
R. - Ergo illud quaero, utrum praeter disciplinas quibus erudimur, et quibus etiam ipsum studium sapientiae annumerari decet, possimus quidquam ita verum invenire, quod non sicut theatricus Achilles ex aliqua parte falsum sit, ut ex alia verum esse possit?
A. - Mihi videntur multa inveniri. Non enim disciplinae istum habent lapidem, nec tamen, ut verus sit lapis, imitatur aliquid secundum quod falsus dicatur. Quo uno commemorato, vides iam innumerabilibus supersedendum esse, quae sponte occurrant cogitantibus.
R. - Video prorsus. Sed nonne tibi videntur uno corporis nomine includi?
A. - Viderentur, si aut inane nihil esse certum haberem, aut ipsum animum inter corpora numerandum arbitrarer, aut etiam Deum corpus aliquod esse crederem. Quae omnia si sunt, ad nullius imitationem falsa et vera esse video.
R. - In longum nos mittis, sed utar quantum possum compendio.
Certe enim aliud est quod inane appellas, aliud quod veritatem.
A. - Longe aliud. Quid enim me inanius, si veritatem inane aliquid puto, aut tantopere aliquid inane appeto? Quid enim aliud quam veritatem invenire desidero?
R. - Ergo et illud fortasse concedis, nihil verum esse quod non veritate fiat ut verum sit.
A. - Iam hoc olim manifestum est.
R. - Num dubitas nihil esse inane praeter ipsum inane, aut certe corpus?
A. - Prorsus non dubito.
R. - Opinor ergo, veritatem corpus esse aliquod credis.
A. - Nullo modo.
R. - Quid in corpore?
A. - Nescio; nihil ad rem: arbitror enim vel illud te scire, si est inane, magis illud esse ubi nullum sit corpus.
R. - Hoc sane planum est.
A. - Quid igitur immoramur?
R. - An tibi aut veritas videtur fecisse inane, aut aliquid verum esse ubi veritas non sit?
A. - Non videtur.
R. - Non est ergo inane verum, quia neque ab eo quod inane non est, inane fieri potest: et quod veritate caret, verum non esse manifestum est; et omnino ipsum quod inane dicitur, ex eo quod nihil sit dicitur. Quomodo igitur potest verum esse quod non est? aut quomodo potest esse quod penitus nihil est?
A. - Age nunc, inane tamquam inane deseramus.

... sed qua vera sunt omnia.

18. 32. R. - Quid de ceteris dicis?
A. - Quid?
R. - Quod vides mihi plurimum suffragari. Restat enim animus et Deus, quae duo si propterea vera sunt quod in his est veritas, de immortalitate Dei nemo dubitat. Animus autem immortalis creditur, si veritas quae interire non potest, etiam in illo esse probatur. Quare iam illud ultimum videamus, utrum corpus non sit vere verum, id est non in eo sit veritas, sed quasi quaedam imago veritatis. Nam si et in corpore, quod satis certum est recipere interitum, tale verum invenerimus, quale est in disciplinis, non continuo erit disputandi disciplina veritas, qua omnes verae sunt disciplinae. Verum est enim et corpus quod non videtur disputandi ratione esse formatum. Si vero et corpus imitatione aliqua verum est, et ob hoc non ad liquidum verum, nihil erit fortasse quod impediat disputandi rationem, quominus ipsa veritas esse doceatur.
A. - Interim quaeramus de corpore; nam ne hoc quidem cum constiterit, video istam controversiam terminatam.
R. - Unde scis quid velit Deus? Itaque attende: nam ego puto corpus aliqua forma et specie contineri, quam si non haberet, corpus non esset; si veram haberet, animus esset. An aliter putandum est?
A. - Assentior in parte, de cetero dubito; nam, nisi teneatur aliqua figura, corpus non esse concedo. Quomodo autem, si eam veram haberet, animus esset, non satis intellego.
R. - Nihilne tandem de primi libri exordio, et de illa tua geometrica recordaris?
A. - Bene commemorasti; recordor prorsus, ac libentissime.
R. - Talesne in corporibus figurae inveniuntur, quales illa disciplina demonstrat?
A. - Immo incredibile est quanto deteriores esse convincuntur.
R. - Quas ergo istarum veras putas?
A. - Ne quaeso, etiam istuc me interrogandum putes. Quis enim mente tam caecus est qui non videat, istas quae in geometrica docentur, habitare in ipsa veritate, aut in his etiam veritatem; illas vero corporis figuras, siquidem quasi ad istas tendere videntur, habere nescio quam imitationem veritatis, et ideo falsas esse? Iam enim totum illud quod ostendere moliebaris intellego.

Veritate anima qua ratio vere est.

19. 33. R. - Quid ergo iam opus est ut de disciplina disputationis requiramus? Sive enim figurae geometricae in veritate, sive in eis veritas sit, anima nostra, id est intellegentia nostra, contineri nemo ambigit, ac per hoc in nostro animo etiam veritas esse cogitur. Quod si quaelibet disciplina ita est in animo, ut in subiecto inseparabiliter, nec interire veritas potest; quid, quaeso, de animi perpetua vita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus? An illa linea vel quadratura vel rotunditas habent alia quae imitentur ut vera sint?
A. - Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud sit linea quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea circumducta undique ad medium aequaliter vergens.
R. - Quid ergo cunctamur? An ubi ista sunt, veritas non est?
A. - Avertat Deus amentiam.
R. - An disciplina non est in animo?
A. - Quis hoc dixerit?
R. - Sed forte potest, intereunte subiecto, id quod in subiecto est permanere?
A. - Quando mihi hoc persuadetur?
R. - Restat ut occidat veritas.
A. - Unde fieri potest?
R. - Immortalis est igitur anima: iamiam crede rationibus tuis, crede veritati; clamat et in te sese habitare, et immortalem esse, nec sibi suam sedem quacumque corporis morte posse subduci. Avertere ab umbra tua, revertere in te; nullus est interitus tuus, nisi oblitum te esse quod interire non possis.
A. - Audio, resipisco, recolere incipio. Sed, quaeso, illa quae restant expedias, quomodo in animo imperito, non enim eum mortalem dicere possumus, disciplina et veritas esse intellegantur.
R. - Aliud ista quaestio volumen desiderat, si eam vis tractari diligenter: simul et illa quae, ut potuimus, investigata sunt, recensenda tibi esse video; quia si nihil eorum quae concessa sunt dubium est, multum nos egisse arbitror, nec cum parva securitate caetera quaerere.

Quid intersit inter intellectum et imaginationem.

20. 34. A. - Ita est ut dicis, et obtempero praeceptis tuis libens. Sed illud saltem impetrem, antequam terminum volumini statuas, ut quid intersit inter veram figuram, quae intellegentia continetur, et eam quam sibi fingit cogitatio, quae graece sive phantasia sive phantasma dicitur, breviter exponas.
R. - Hoc quaeris quod videre nisi mundissimus non potest, et ad cuius rei visionem parum es exercitatus; neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem tuam, ut illud videre sis idoneus, operamur: tamen interesse plurimum quomodo possit doceri, fortasse breviter planum facio. Fac enim te aliquid esse oblitum, aliosque te velle quasi in memoriam revocare Dicunt ergo illi: Numquidnam hoc est, aut illud? diversa velut similia proferentes. Tu vero nec illud vides quod recordari cupis; et tamen: vides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc evenit, omni modo videtur oblivio? Nam ipsa discretio, qua non admittitur quod falso admoneris, pars quaedam recordationis est.
A. - Ita videtur.
R. - Tales ergo nondum verum vident; falli tamen decipique non possunt; et quid quaerant, satis norunt. At si tibi quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes dicere falsum esse: et si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus, sed crediturus es; totum enim tempus illud validissima oblivione tibi sepultum est: an aliter putas?
A. - Prorsus consentio.
R. - Haec igitur ab illa oblivione plurimum differt, sed illa media est.
Nam est alia recordationi revisendaeque veritati propior atque vicinior: cui simile est quando videmus aliquid, certoque recognoscimus id nos vidisse aliquando, atque nosse affirmamus; sed ubi, aut quando, aut quomodo, aut apud quem nobis in notitiam venerit, satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine nobis contigerit, etiam quaerimus ubi eum noverimus: quod cum ille commemoraverit, repente tota res memoriae quasi lumen infunditur, nihilque amplius, ut reminiscamur, laboratur. An hoc genus ignotum tibi est, aut obscurum?
A. - Quid hoc planius? aut quid crebrius mihi accidere solet?

Deseruntur stoicorum placita de ratione atque cogitatione.

20. 35. R. - Tales sunt qui bene disciplinis liberalibus eruditi; siquidem illas sine dubio in se oblivione obrutas eruunt discendo, et quodammodo refodiunt: nec tamen contenti sunt, nec se tenent donec totam faciem veritatis, cuius quidam in illis artibus splendor iam subrutilat, latissime atque plenissime intueantur. Sed ex his quidam falsi colores atque formae, velut in speculum cogitationis se fundunt, falluntque inquirentes saepe, ac decipiunt putantes illud totum esse quod norunt vel quod inquirunt. Ipsae sunt illae imaginationes magna cautione vitandae; quae deprehenduntur fallaces, cum cogitationis variato quasi speculo variantur, cum illa facies veritatis una et immutabilis maneat. Tum enim alterius atque alterius magnitudinis quadratum sibi cogitatio depingit, et quasi ante oculos praefert; sed mens interior quae vult verum videre, ad illud se potius convertat, si potest, secundum quod iudicat illa omnia esse quadrata.
A. - Quid, si nobis quispiam dicat secundum id eam iudicare, quod videre oculis solet?
R. - Quare ergo iudicat, si tamen bene erudita est, quantamvis pilam veram vera planitie puncto tangi? Quid tale unquam oculus vidit, aut videre potest, cum ipsa imaginatione cogitationis fingi quidquam huiusmodi non potest? Annon hoc probamus, cum etiam minimum circulum imaginando animo describimus, et ab eo lineas ad centrum ducimus? Nam cum duas duxerimus, inter quas quasi acu vix pungi possit, alias iam in medio non possumus ipsa cogitatione imaginaria ducere, ut ad centrum sine ulla commixtione perveniant; cum clamet ratio innumerabiles posse duci, nec sese in illis incredibilibus angustiis nisi centro posse contingere, ita ut in omni earum intervallo scribi etiam circulus possit. Hoc cum illa phantasia implere non possit, magisque quam ipsi oculi, deficiat, siquidem per ipsos est animo inflicta, manifestum est et multum eam differre a veritate, et illam, dum haec videtur, non videri.

Si ratio semper in anima permaneat.

20. 36. Haec dicentur operosius atque subtilius, cum de intellegendo disserere coeperimus, quae nobis pars proposita est, cum de animae vita quidquid sollicitat, fuerit quantum valemus enucleatum atque discussum. Non enim credo te parum formidare ne mors humana, etiamsi non interficiat animam, rerum tamen omnium, et ipsius si qua comperta fuerit, veritatis oblivionem inferat.
A. - Non potest satis dici quantum hoc malum metuendum sit. Qualis enim erit illa aeterna vita, vel quae mors non ei praeponenda est, si sic vivit anima, ut videmus eam vivere in puero mox nato? ut de illa vita nihil dicam quae in utero agitur; non enim puto esse nullam.
R. - Bono animo esto; Deus aderit, ut iam sentimus, quaerentibus nobis, qui beatissimum quiddam post hoc corpus, et veritatis plenissimum sine ullo mendacio pollicetur.
A. - Fiat ut speramus.

SOLILOQUIORUM LIBRI DUO
S. Aurelii Augustini OPERA OMNIA - editio latina > PL 32 > Soliloquiorum libri duo
http://www.augustinus.it/latino/soliloqui/index2.htm

SOLILOQUIORUM LIBRI DUO
S. Aurelii Augustini OPERA OMNIA - editio latina > PL 32 > Soliloquiorum libri duo

AURELII AUGUSTINI SOLILOQUIORUM LIBRI DUO.  LIBER SECUNDUS

FINIS CITATIONIS.       SOURCE    http://www.augustinus.it/latino/soliloqui/index2.htm

S. AURELII AUGUSTINI OPERA OMNIA - EDITIO LATINA SOLILOQUIORUM LIBRI DUO

S. Aurelii Augustini OPERA OMNIA - editio latina > PL 32> Soliloquiorum libri duo

Comments