23 Michael Verweij De modo Latini sermonis instituendi cogitationes

24  Michael Verweij   De modo Latini sermonis instituendi cogitationes

Leiden University. Department od Dutch Language And Literature

http://www.let.leidenuniv.nl/Dutch/Latijn/MichaelVerweijCogitationes.html

De modo Latini sermonis instituendi cogitationes

Mihi proposui aliquid dicere de modo sermonis Latini instituendi. Timeo autem ne dicam iam saepius repetita, sed temptavi tamen ea deducere ex nonnullis principiis. Si enim construere volumus rationem Latini sermonis docendi, magni momenti est hanc rationem esse in se unam, logicam, constantem. Non satis est dicere veteres nobis maioris momenti esse, non satis est indicare mentis habitum praesertim studiis classicis provectum, at inveniendum est fundamentum quod vere basis et finis esse possit.

Quae autem sum dicturus, non sunt clara praecepta, sunt tantum cogitationes quaedam ex mea experientia studii Latini sermonis profluentes et deductae. Cum sim litteris Latinis imbutus in Batavia et in Belgio, res quas enuntiabo, imprimis attinent ad statum nostri studii sic ut est in regnis his duobus.

 Iam diu multumque disserebatur de utilitate sermonis Latini docendi. Itaque ne fusius et nos hac de re agamus, pauca de principiis ipsis dicemus, deinde transibimus ad cogitationes quae nostris ex principiis sequuntur.

Constet complures fines institutionis esse; concedatur unum eorum esse quandam introductionem discipulorum ad eruditionem humanitatemque quae linguis hodiernis cultura nuncupatur. Cum sit eruditio humanitasque occidentalis res dynamica, sequitur eius studium praesertim esse historicum, ut discipuli cognoscant artium litterarumque et scientiarum progressum. Nomen "progressus" non sic intelligatur ut scientiae artesque maiorum minus valeant aut hodierna per se ipsa sint meliora, sed ut cultura hodierna pristina nitatur et eius semina progrediantur. Sit deinde concessum discipuli ut dicta cognoscant, fructibus disciplinae studeant ipsis ideoque ut instrumenta ut possint, doceantur. Cum sit magna pars litterarum disciplinarumque scripta Latine, sequitur denique ut etiamnunc momenti esse videatur discipulos scire Latine.

Finis autem huius scientiae sit imprimis ut discipuli textus veteres legere possint et sic cogitationes imaginesque eorum complectantur. Ut revera possint, concedatur scientiam linguae magis profundam esse oportere quam hodie solet. Quo enim melius sciunt Latine, eo melius animo percipiunt quae sunt percipienda eoque etiam plus legere possunt quia facilius legunt.

Sequitur mea cogitatio prima, scilicet studium Latinum magna ex parte esse grammaticale seu linguisticum et sic esse oportere, licet omne studium grammaticale non ob se petatur, sed ut textus legi possint. Studium linguarum hodiernarum duabus ex partibus constat: altera ut discipuli intelligant quae scripta sunt vel dicta, altera atque ut ipsi dicere possint quae sunt exprimenda. Exercitium peregrinae linguae loquendae vel etiam scribendae non paulum addit ad intelligentiam illius sermonis: discipuli coguntur phrases construere, illis elementis quae linguae sunt propria, uti, denique verba propria eligere: inde fit ea, cum legunt vel audiunt, facilius agnoscant et recognoscant.

Manifestum est homines non iam Latine loqui. Qua de causa exercitia Latine scribendi inutilia plerisque videntur, attamen mea quidem sententia esse possunt utiliora quam putantur, eo ipso quod conferunt ad maiorem linguae notitiam. Discipuli enim dum scribere temptant aliquid Latine, formulas Latinas asciscunt, modum Latinum, ut ita dicam, suscipiunt, non tantum denique formas verborum, at etiam constructiones capiunt sententiae. Breve linguam, ut ita dicam, discunt interius. Id aliud esse quam cognitionem formarum nudam, sit manifestum: iam Quintilianus aiebat dicere grammatice aliud esse, aliud Latine dicere. Et ego ipse magna ex parte scribendo legere textus Latinos didici, sic ut transvertere non coactus facilius legere possim quod antiqui auctores scripserunt. Nonnullis etiam cum amicis parvum collegium condidi ut scriberemus epistulas et carmina.

Inde concedatur utile esse discipulos Latine scribendo vel se exprimendo exerceri. Olim discipuli solebant Latine reddere sententias vernaculas, quod exercitium vulgo dicitur "exercitium thematis". Methodus quidem bona et utilissima, at fortasse parum apta ad institutionem hodiernam et certe non unica vel sola.

Iuxta hoc probatum exercitium vertendi proponere velimus alia quae etiam imaginem aliquam poscunt: respondeant discipuli Latine ad quaestiones de una alterave fabula, scribant brevem epistulam vel narratiunculam, sicut Genovefa Immé sua in schola proponit. Edit enim commentariolum scholasticum Latine scriptum qui constat non solum ex fructibus ipsius discipulorum, sed etiam alienorum qui undique epistulas ei mittunt. Laudabile inceptum et imitatione quam dignissimum! Discipulis enim novus sermo vere terra incognita esse potest, quae est exploranda, potest esse et aliquis ludus ludendus, qui eo ipso quod est novus, iuvenes attrahit vincitque. Et ipse memini me sponte mea scribere sententiunculas et historiunculas temptavisse, cum primum discere Latine inciperem. Est stimulandus hic animus creativus cupidusque experientiae, iuventutis proprius. Denique exercitia in quibus loci vacui sint explendi, ét verba tota ét soli exitus, utilissima esse possunt, ut opinor.

 Semper autem memoria est tenendum hoc studium activum non esse ad usum activum destinatum, sed ad meliorem sermonis intelligentiam et ad meliorem facilioremque textuum lectionem. Hic quidem est, fuit atque sit finis unicus totius studii Latini. Ideoque est, ut cogito, magni momenti discipulos quam celerrime hanc lectionem incipere.

Quaerendus ergo est auctor qui ét facilior ét aptior est qui ab adulescentibus legatur. Hac in regione quae olim uno nomine nuncupabatur et etiamnunc a viris in litteris neolatinis versatis designatur nomine "Belgii veteris", moris est ut in principio discipuli legant excerpta e commentariis C.Iulii Caesaris de bello Gallico scriptis. Mea autem sententia est praeferendus poeta Terentius, non solum cum sit aliquatenus exemplum sermonis Latini quo utebantur veteres loquendo, et ideo sit lectu facilior, sed etiam ob argumenta: est enim poeta comicus qui narrat historias discipulis iucundissimas et certe bello cruoreque Caesaris laetiores, deinde est poeta quem imitati sunt permulti auctores comici ut Molière aliique, sic ut una cum Plauto qui autem lectu difficilior est propter verborum vulgarium electionem, sit exemplum omnium paene comoediarum usque adhuc scriptarum, etiam earum quae hodie in America alibique in televisione publice emittuntur, denique est auctor cuius lectio etiam olim prima erat, sc. saec. XVI litteris renascentibus. Ideo et historiae litterarum et historiae morisque institutionis causa et propter adaptationem ad iuvenum vitae modum et elegantiam lectionemque faciliorem legatur Terentius.

 Tertia cogitatio ad modum legendi attinet: moris est, vel saltem erat cum ipse ludimagistrum audirem, ut sententia Latina in vernaculum vertenda in membra sua ut ita dicam divellatur, dilaceretur, discerpatur, ut primum verbum, deinde subiectum, praedicatum, obiectum et cetera quaerantur, denique sententiae in hypotaxi positae, quae saepe priores ab auctore ponebantur. Est quidem ferarum laniare, non virorum eruditorum. Si autem auctores Latinos vere Latine legere volumus, necesse est nos ordinem verborum sententiarumque auctoris respectare: est enim sententia Latina aliud ac accumulatio quam difficillima verborum quasi hic illic positorum, est aliud ac acervatio sine ordine constructa cuius rationem discipuli lanionis cultro debeant dissecare, deinde exstruere ab integro. Sententia Latina aliquid est vivum, cuius partes ita disponuntur ut maximam perspicuitatem ideoque elegantiam adferrent. Sermo tam est mortuus quam eum esse sinimus et volumus. Si volumus sermonem Latinum vivere, necesse est legere sic ut scribebatur: a principio cuncta elementa ut sunt dispersa, notantes.

Praeterea quod sermo Graecus saepe propter perspicuitatem laudatus omnis generis particulis utputa ‘men’, ‘de’, ‘oun’ reddere cogitur, reddit Latinus ipso ordine verborum, prolepsi, chiasmate, aliis, ut non solum Latinitatis causa sed etiam perspicuitatis gratia magni est momenti ea ipsa elementa videre et cognoscere, eis ipsis elementis uti ut textus intelligatur. Sic tantum possumus Latine legere et non solum grammatice.

Sequitur mea quidem sententia ut discipuli sint exercendi ut ordinem adspectent itaque animum adtendant ad sententiam Latinam ut vere Latinam.

Exemplum huius ordinis momenti invenitur in libro I Historiarum T.Livii, capite 25, quo legitur: nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo. Est asyndeton quod diiunctionem ostendit chiasmate: negatio nec...nec solum attinet ad periculum suum, publicum autem imperium (animadverte chiasmum!) non negative exprimitur: habent Horatii Curiatiique in animo hoc imperium , sicut non habent periculum suum. Paulum post invenitur novum exemplum: ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat. Facile est exemplorum numerum augere, sed et hac in sententia sentitur "suspensus" (ut hodiernis mos est dicendi), qui oritur ex chiasmate: manifesta est animorum segregatio, ordine verborum quidem manifestior quam ut nos vernacule imitari possimus. Si autem lanionum more hanc sententiam explicamus, legimus aliquid ut quod sequitur: tota spes, nondum tamen cura deseruerat legiones Romanas iam ad eorum casum, cum Albanus exercitus conclamasset gaudio. Hoc autem non est sententiam legere, est eam mactare.

 In eodem libro, capite 15 invenitur: haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta. Est sententia nobilis et brevis. Est etiam phrasis perspicua et concisa: est vere Latina. Nemo non videt hanc perspicuitatem modo scholasticiore dissectam omnino deleri atque sic Latinitatem ipsam exstingui. Oportet discipulos hanc ipsam Latinitatem perspicere, quod tantum fieri potest si legunt Latine, intelligunt Latine, discunt Latine.

Quarta et ultima cogitatiuncula est oratio pro domo: discipuli legant et textus aetatum recentiorum, cum mediaevales tum neolatinos. Primum quia hoc modo ostenditur sermonem Latinum multum propiorem necnon propriorem esse quam credunt plerique homines, deinde quia sic modus demonstratur pervivendi sermonis, litterarum, formarum, cogitationum, et quidem melius demonstratur cum sit coniunctio firmior, tum quia multa quae temporibus recentioribus propria habentur, primum Latine sunt expressa, ut puta videtur in scriptis Isaaci Newton de vi gravitatis, Galvani de Galvanismo, Vesalii de anatomia, et quia haec non tantum in republica una sunt dispersa, sed per Europam totam ut vere patrimonii occidentalis orbis sint communia, denique quia poetae oratoresque, grammatici ceterique qui humanistae nuncupantur, etiam saepe, ut ita dicam, aliquem flavorem loci vel regionis conferunt, ideo discipulis Latinitatem usque ad limen afferunt quia eisdem ex pagis vel oppidis sunt orti ac discipuli ipsi, et sic studium historiae propriae regionis possunt promovere. Praeterea credo locum nostrum firmiorem esse, si non tantum antiquitas longinqua pars sit nostri studii institutionisque, sed etiam Latinitas cum loco tum tempore minus remota.

 Ecce nonnullae cogitationes de sermonis Latini modo instituendi. Non sunt leges, non sunt praecepta quae dicere velint quomodo praeceptori bene succedat. Non ego scio quomodo sermo Latinus in scholis in usu sit docendus. Tantum indicare volebam quae mea sententia sunt vel possunt esse vel etiam esse debent principia et fines huius studii. Quod studium non negligendum esse vel etiam perire conivendum, hoc quidem inter nos convenit cunctos. Dixi.

 Michael Verweij 

Comments