LATINITAS CHRISTIANA ET AFRICANA. CHRISTIAN AND AFRICAN LATIN Literatura Cristã e Africana . Click Δ para acessar Subpáginas.

CHRISTIAN AND AFRICAN LATIN ,LATINITAS CHRISTIANA  ET AFRICANA VEL DE SCRIPTORIBUS CHRISTIANIS A PRIMO SAECULO USQUE AD NOSTRAM AETATEM QUI LATINE SCRIPSERUNT. PROF. DR. DARCY  CARVALHO. SÃO PAULO, BRASIL

http://www.nationalarchives.gov.uk/latin/beginners/tutorial/default.htm

Quae sit latinitas christiana? Haec pagina dicata ad studium operum auctorum christianorum primorum saeculorum erae christianae, a Novianus usque ad Augustinum. Latinitas christiana, valde colloquialis et syntactice valde  libera,  in radice est latinitatum et mediaevalis et moderna.  What is Christian Latin? This page is dedicated to the study of Christian authors of the first centuries of the Christian era, from Novianus until Aurelius Augustinus. Christian Latin, very colloquial and syntactically free, is in the root of both medieval and modern latin. Prof. Dr. Darcy Carvalho. São  Paulo. Brazil.

LINGUA LATINA CHRISTIANA VEL ECCLESIASTICA FUNDAMENTUM ET PARS INTEGRALIS LATINITATIS MODERNAE. PROF. DR. DARCY CARVALHO. FEAUSP. SAO PAULO. BRAZIL. 2016

Latinitatem Christianam vel Ecclesiastica. Introductio. Index Introductionis: 1 Ortus Latinitatis ecclesiasticae; 2 Latinitas ecclesiastica classica; 3 Latinitas ecclesiae mediaevalis; 4 Latinitas ecclesiastica post medium aevum; 5 Exempla Latinitatis ecclesiasticae modernae. Documenta papalia recentia: Encyclica Veterum sapientia et documenta conexa. Haec considerationes introductoriae in parte inveniuntur in WIKIPEDIA:

 https://la.wikipedia.org/wiki/Lingua_Latina_ecclesiastica#Latinitas_ecclesiae_mediaevalis

1 Lingua Latina ecclesiastica est lingua Latina adhibita in Ecclesia Catholica Romana. In se, Latinum Christianum, a Lingua Latina ab aliis exercita non differt, eadem utens grammatica, vocabulario, et cetera, sed nota fert contextus sui. Ecclesia usus est Latina lingua jam a saeculo fere tertio usque ad tempora hodierna, et ergo videtur mutationes ferre per cursus saeculorum. Latina tamen lingua, sive ecclesiastica, sive saecularis, exstat exempla continuitatis et stabilitatis. Latina Ecclesiastica generaliter loquitur pronuntiatione ecclesiastica, quae differt a pronuntiatione academica. 

Novum Testamentum Graece scriptum est, et Graecam et Hebraicam linguas locuta est ecclesia primitiva per primum saeculum. Nonnulli tamen homines, Tertullianus; exempli gratia, aetatis classici Graecam non intellexerunt linguam, et ergo, jam a saeculo secundo, primo in Africa Septentrionali, coeperunt latinam adhibere linguam in orationibus et colloquiis suis. Stylus huius Latinitatis portebat signum Latinae Provincialis Africanae, sed magis usus Graeci et Hebraici qui eum antecedebat in orationibus Christianis. Illo tempore, Biblia Sacra vertebantur in veterem Latinam versionem, qui portabant multa formarum Hebraicarum exempla; exempli gratia, Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercitum."

2 Christiana fide religione imperii facta, Latinitas Ecclesiastica locum assumpsit inter praecipuos eventus culturae Imperii Romani. Non tamen formas singulares abandonavit, cum expressiones haec formabant registrum singularem pro oratione et discursis sacris. Ergo, sonus huius Latinitatis, qui antequam forsitan imperfectum vocasset, ferebat sensum orationis et vitae Christianae. Caute distinguebatur a Latina religiosa pagana, utens, exempli gratia precibus in loco orationum, altare in loco arae, et aliis. Latina tamen Ecclesiastica huius aetatis nullum carebat a Latina classica optima, et auctores sicut Leo Magnus, Aurelius Augustinus, Ambrosius, et alii Latinam vere pulcram scripserunt. Renovavit illo tempore Sanctus Hieronymus translationem sacrarum scripturarum, scilicet Biblia Vulgata, servans tamen stricte conformitatem cum formis Hebraicis et Graecis, et cum vetere latina versione.

3 Tempore medii aetatis, per orbem occidentalem, lingua Latina mutebatur in linguas hodiernas Romanicas, et ergo nonnulli textus illius aetatis portant signum istius progressus. Perplures tamen auctores utebantur lingua Latina secundum regulas classicas, adhibentes stylum sui generis. Latina mediaevalis etiam repraesentat aetatem quae non confisa est in rhetoricam sicut antiqui, sed magis in logicam directam scholasticorum. Ergo Latina ecclesiastica mediaevalis, exempli gratia Sancti Thomae Aquinatis vel Isadori vel Sancti Bonaventuri, usa est constructionibus brevibus et claris, sine decorationibus oratoriis. Latinitas huius aetatis notatur per usus amplius praepositionum, exempli gratia in illo tempore loco illo tempore, et mutationes sensuum aliorum verborum; exempli gratia iuxta Petrum Lombardum loco secundum Petrum Lombardum.

4 Saeculo decimo quinto, multi homines desiderabant invenire et studere res antiquorum, in artibus, architectura, et cultura, et ut ita facerent, opportuit linguas Latinam, Graecam, et hebraicam scire. Ergo magni momentis fuit scire et adhibere latinam classicam, et Latinitas Ecclesiastica huius aetatis utitur terminis et constructionibus ornatis, saepe cum referentiis classicis. Si legitur Aeneas Silvius Picolomini (Pius II) vel Desiderius Erasmus, videtur Latinitas nimis elevata. Etiam eo tempore vocabularium classicum adhibetur, e.g. templum loco ecclesiae vel divus loco sanctus.

Latinitas ecclesiastica moderna. Ultimis in saeculis, lingua Latina evanuit a disputationibus academicis et diplomaticis, sed adhuc in ecclesia exercetur. Lingua erat praeceptionis theologicae usque secundum medium saeculi vigesimi, et etiam lingua liturgiae, symbolum dans unitatis ecclesiae, quae una lingua orabat. Annis tamen 1960, linguae vernaculae in liturgiam et praeceptionem introductae sunt melius intelligendi causa. Latina adhuc est lingua prima liturgiae, et lingua decretorum ecclesiae. Cum lingua non sit res usus quotidiani, saepe accipit formas elevatas. Videtur in Latinitate Ioannis XXIII, Ioannis Pauli II vel Benedicti XVI.

5 EXEMPLA LATINITATIS ECCLESIASTICAE MODERNAE. DOCUMENTA PAPALIA RECENTIA: ENCYCLICA VETERUM SAPIENTIA ET DOCUMENTA CONEXA

1 PIUS PP. XI MOTU PROPRIO LATINARUM LITTERARUM DE PECULIARI LITTERARUM LATINARUM SCHOLA IN ATHENAEO GREGORIANO CONSTITUENDA.

http://w2.vatican.va/content/pius-xi/la/motu_proprio/documents/hf_p-xi_motu-proprio_19241020_litterarum-latinarum.html

Latinarum litterarum quae quantaque sit dignitas ac praestantia, nulli obscurum putamus, qui antiqua earum monunumenta non ignoret atque in humanitatis optimarumque artium studiis aliquem sensum habeat. Romani enim scriptores quos perperam dixeris, exscribendo imitando que, meros Graecorum pedisequos fuisse, cum horum, contra, sapientiam atque inventa ad patrium accommodaverint ingenium suaque ipsorum industria elaboraverint tali commentaria et volumina sua rerum sententiarumque gravitate ornavere, eamque in amplo apteque composito verborum circuitu praeferunt majestatem cum concinnitate elegantiaque conjunctam, ut latinam linguam, quae, in omnes gentes pervagatissima, Imperii universitati servierat, Romanus Pontificatus delegent habueritque dignam, qua tamquam magnifica caelestis doctrinae sanctissimarumque legum veste uteretur.

2 JOANNES PP. XXIII SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM CONSTITUTIO APOSTOLICA VETERUM SAPIENTIA DE LATINITATIS STVDIO PROVEHENDO

https://w2.vatican.va/content/john-xxiii/la/apost_constitutions/1962/documents/hf_j-xxiii_apc_19620222_veterum-sapientia.html

Veterum Sapientia, in Graecorum Romanorumque inclusa litteris, itemque clarissima antiquorum populorum monumenta doctrinae, quasi quaedam praenuntia aurora sunt habenda evangelicae veritatis, quam Filius Dei, gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator ac deductor generis humani, his nuntiavit in terris. Ecclesiae enim Patres et Doctores, in praestantissimis vetustorum illorum temporum memoriis quandam agnoverunt animorum praeparationem ad supernas suscipiendas divitias, quas Christus Iesus in dispensatione plenitudinis temporum cum mortalibus communicavit; ex quo illud factum esse patet, ut in ordine rerum christianarum instaurato nihil sane perierit, quod verum, et iustum, et nobile, denique pulchrum ante acta saecula peperissent.

3 LITTERAE APOSTOLICAE OFFICIORUM OMINUM AD EMUM P. D. CAIETANUM BISLETI S. R. E. CARDINALEM PROTODIACONUM PRAEFECTUM SACRI CONSILII SEMINARIIS ET STUDIORUM UNIVERSITATIBUS CURANDIS: DE SEMINARIIS ET DE STUDIIS CLERICORUM.

http://w2.vatican.va/content/pius-xi/la/apost_letters/documents/hf_p-xi_apl_19220801_officiorum-omnium.html

Officiorum ominum sanctissimorum, quaecumque Apostolici muneris amplitudo complectitur, nullum sane nec maius est nec patet latius, quam curare et efficere ut Ecclesiae ad divina sua munia obeunda bonorum ministrorum satis magna copia suppetat. Id enim est eiusmodi, quod Ecclesiae et dignitatem et efficientiam et vitam ipsam coniunctam habet; quodque ad salutem humani generis tam interest quam quod maxime: siquidem quae mundo parta sunt a Iesu Christo Redemptore immensa beneficia, ea non cum hominibus nisi per « ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » communicantur. Iam vero ex hac beati Petri Cathedra, in qua nullo merito Nostro divinitus collocati sumus, circumspicientibus Nobis eum, qui proximis Nostris curis demandatus est, orbem catholicum, existimare licet ex una parte quae et quam magnae sint animarum necessitates, ex altera autem quam non eis plurifariam clerus,, pro sua praesertim paucitate, sufficiat: difficultatesque ad eum rite supplendum, quae iam gravissimae aderant, quanto factae sint recentis belli damnis iacturisque graviores.

4 BENEDICTUS PP. XV. MOTU PROPRIO NON MULTO POST DE ROMANA SANCTI THOMAE ACADEMIA.

http://w2.vatican.va/content/benedict-xv/la/motu_proprio/documents/hf_ben-xv_motu-proprio_19141231_non-multo-post.html

Non multo post editam Encyclicam Epistolam Aeterni Patris de philosophia christiana ad mentem Angelici Doctoris instauranda, decessor Noster fel. rec. Leo XIII ad Antoninum S. R. E. cardinalem De Luca, sacri consilii studii regundis praefectum, die XV octobris anno MDCCCLXXIX litteras Iampridem dedit, quibus promovendae propagandaeque Thomae Aquinatis doctrinae propriam in urbe Roma Academiam, eiusdem sancti viri nomine patrocinioque insignem, instituit. Etenim « considerando experiendoque intellexerat, teterrimum quod adversus Ecclesiam ipsamque humanam societatem modo geritur bellum, citius feliciusque, opitulante Deo, componi non posse quam rectis sciendi agendique principiis per philosophicas disciplinas ubilibet restitutis; ideoque ad summam totius causae pertinere sanam solidamque ubique locorum reflorescere philosophiam »; praecipue vero, ut planum est, in urbe principe catholici nominis, quae quia domicilium ac sedes est Pontificatus Maximi, ob eam causam ab adolescentibus clericis, discendi cupidis, ex omni terrarum loco celebrari solet, ac propterea debet optimae cuiusque institutionis et disciplinae laude ceteris antecellere.

5 ACTES DE BENOIT XV ENCYCLIQUES, MOTU PR9PRI0, BREFS, ALLOCUTIONS, ACTES DES DICASTÈRES, E T C . TEXTE LATIN AVEC TRADUCTION FRANÇAISE PRÉCÉDÉS D'UNE NOTICE BIOGRAPHIQUE SUIVIS D'UNE TABLE GÉNÉRALE ANALYTIQUE. TOME PREMIER 1914-1918

http://www.liberius.net/livres/Actes_de_Benoit_XV_(tome_1)_000000875.pdf

AD UNIVERSO ORBIS CATHOLICOS. Ubi primum in beati Petri Cathedra constituti sumus, equidem probe conscii quam impares tanto essemus numeri, arcanum reverentissime adoravimus consilium Dei providentis, qui Nostrae humilitatem personae ad hanc sublimitalem gradus evexisset. Quod si, non idoneis ornati laudibus meritorum, tarnen fìdenter adminislrationem summi Pontificatus suscepisse videmur, dumtaxat divinae benignitatis fiducia suscepimus, minime dubitantes, quin is Nobis opportunam collaturus esset et virtutem et opem, qui maximum imposuisset et onus dignitatis. Iam ex hoc Apostolico fastigio ut omnem Dominicum gregem, Nostrae demandatum curae, circumspeximus, continuo percussit nos horrore atque aegritudine inenarrabili immane totius huius belli spectaculum, cum tantam Europae partem, igni ferroque vastatam, rubescere videremus sanguine christianorum. Scilicet a Pastore bono, Jesu Christo, cujus obtinemus locum in gubernanda Ecclesia, hoc ipsum habemus, ut omnes, quotquot sunt, eius agnos et oves visceribus paternae caritatis complectamur.

EXHORTATION AUX CATHOLIQUES DU MONDE ENTIER. Aussitôt appelé à la Chaire du bienheureux Pierre, tout en sachant combien nous sommes inférieur à une si haute charge, nous nous sommes soumis avec le plus grand respect aux secrets conseils de la Providence divine, qui a élevé notre humble personne à une telle hauteur de dignité. nous n'ignorions certes pas que nous ne possédions pas les mérites qu'exigeait pareille charge; nous l'avons néanmoins acceptée, nous confiant dans la bonté divine et ne doutant pas que Celui-là même qui nous a imposé le poids très lourd de cette dignité nous donnera la force et l'aide opportunes. Mais aussitôt que, du haut de ce siège apostolique, nous eûmes jeté nos regards sur le troupeau confié à nos soins, nous avons été frappé d'une horreur et d'une angoisse inexprimables par le spectacle monstrueux de cette guerre, dans laquelle une si grande partie de l'Europe, ravagée par le fer et le feu, ruisselle de sang chrétien. Nous avons reçu de Jésus-Christ, Bon Pasteur, dont nous tenons la place, dans le gouvernement de l'Eglise, le devoir d'embrasser comme dans un amour paternel tous ceux qui sont des agneaux et des brebis de son troupeau.

6 PONTIFICALE ROMANUM JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM

 http://www.sanctamissa.org/en/resources/books-1962/documents/PontificaleRomanumofLeoXIII.pdf


A LIST OF CHRISTIAN AUTHORS OF THE FIRST CENTURIES OF THE CHRISTIAN CHURCH HISTORY

Quintus Septimius Florens Tertullianus, 02   Quintus Thascius Caecilius Cyprianus, 03   Novianus,  04   Arnobius.

Source: AUTHORE : PROFESSOR BLASIUS AMATA SDB.  Christianae Litterae Latinae I Institutiones LA0420 , AD. MMVIII.   Letteratura Latina Cristiana Antica 

http :  //  www. geocities. com/ blas3/ letter/ let.htm  [ Dead Site]

TERTULLIANUS APUD EUSEBIUM HIERONYMUM

TERTULLIANUS PRESBYTER, nunc demum primus post Victorem et Appollonium Latinorum ponitur, provinciae Africae, civitatis Carthaginiensis, patre Centurione Proconsulari. Hic acris et vehementis ingenii, sub Severo principe et Antonino Caracalla maxime floruit, multaque scripsit volumina, quae quia nota sunt pluribus, praetermittimus. Vidi ego quemdam Paulum Concordiae, quod oppidum Italiae est, senem, qui se beati Cypriani, jam grandis aetatis, notarium, cum ipse admodum esset adolescens, Romae vidisse diceret, referreque sibi solitum numquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unum diem praeterisse, ac sibi crebro dicere, Da magistrum: Tertullianum videlicet significans. Hic cum usque ad mediam aetatem et contumeliis clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris Novae Prophetiae meminit, specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina, de pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de monogamia, de ecstasi libros sex, et septimum, quem adversum Apollonium composuit. Ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem, et multa, quae non exstant opuscula condidisse. EUSEBIUS HIERONYMUS STRIDONENSIS. DE VIRIS ILLUSTRIBUS , Apud Biblioteka Ruslana Chazarzara. http  : // khazarzar .skeptik. net /books /hieronym /viris _l.htm

01   QUINTUS SEPTIMIUS FLORENS TERTULLIANUS APUD BLASIUM  AMATAM


Ċ
Darcy Carvalho,
18 de set de 2014 09:57
Ċ
Darcy Carvalho,
18 de set de 2014 10:10
Ċ
Darcy Carvalho,
15 de out de 2014 12:58
Ċ
Darcy Carvalho,
23 de abr de 2014 18:39
Ċ
Darcy Carvalho,
21 de jul de 2014 18:27
Ċ
Darcy Carvalho,
27 de set de 2014 07:22
Comments